P. Ovidi Nasonis Metamorphoses
Liber Nonvs
- Quae gemitus truncaeque deo Neptunius heros
- causa rogat frontis; cui sic Calydonius amnis
- coepit inornatos redimitus harundine crines:
- 'triste petis munus. quis enim sua proelia victus
- commemorare velit? referam tamen ordine, nec tam
- turpe fuit vinci, quam contendisse decorum est,
- magnaque dat nobis tantus solacia victor.
- nomine siqua suo fando pervenit ad aures
- Deianira tuas, quondam pulcherrima virgo
- multorumque fuit spes invidiosa procorum.
- cum quibus ut soceri domus est intrata petiti,
- "accipe me generum," dixi "Parthaone nate":
- dixit et Alcides. alii cessere duobus.
- ille Iovem socerum dare se, famamque laborum,
- et superata suae referebat iussa novercae.
- contra ego "turpe deum mortali cedere" dixi?
- nondum erat ille deus?"dominum me cernis aquarum
- cursibus obliquis inter tua regna fluentum.
- nec gener externis hospes tibi missus ab oris,
- sed popularis ero et rerum pars una tuarum.
- tantum ne noceat, quod me nec regia Iuno
- odit, et omnis abest iussorum poena laborum.
- nam, quo te iactas, Alcmena nate, creatum,
- Iuppiter aut falsus pater est, aut crimine verus.
- matris adulterio patrem petis. elige, fictum
- esse Iovem malis, an te per dedecus ortum."
- talia dicentem iamdudum lumine torvo
- spectat, et accensae non fortiter imperat irae,
- verbaque tot reddit: "melior mihi dextera lingua.
- dummodo pugnando superem, tu vince loquendo"
- congrediturque ferox. puduit modo magna locutum
- cedere: reieci viridem de corpore vestem,
- bracchiaque opposui, tenuique a pectore varas
- in statione manus et pugnae membra paravi.
- ille cavis hausto spargit me pulvere palmis,
- inque vicem fulvae tactu flavescit harenae.
- et modo cervicem, modo crura, modo ilia captat,
- aut captare putes, omnique a parte lacessit.
- me mea defendit gravitas frustraque petebar;
- haud secus ac moles, magno quam murmure fluctus
- oppugnant; manet illa, suoque est pondere tuta.
- digredimur paulum, rursusque ad bella coimus,
- inque gradu stetimus, certi non cedere, eratque
- cum pede pes iunctus, totoque ego pectore pronus
- et digitos digitis et frontem fronte premebam.
- non aliter vidi fortes concurrere tauros,
- cum, pretium pugnae, toto nitidissima saltu
- expetitur coniunx: spectant armenta paventque
- nescia, quem maneat tanti victoria regni.
- ter sine profectu voluit nitentia contra
- reicere Alcides a se mea pectora; quarto
- excutit amplexus, adductaque bracchia solvit,
- inpulsumque manu?certum est mihi vera fateri?
- protinus avertit, tergoque onerosus inhaesit.
- siqua fides,?neque enim ficta mihi gloria voce
- quaeritur?inposito pressus mihi monte videbar.
- vix tamen inserui sudore fluentia multo
- bracchia, vix solvi duros a corpore nexus.
- instat anhelanti, prohibetque resumere vires,
- et cervice mea potitur. tum denique tellus
- pressa genu nostro est, et harenas ore momordi.
- inferior virtute, meas devertor ad artes,
- elaborque viro longum formatus in anguem.
- qui postquam flexos sinuavi corpus in orbes,
- cumque fero movi linguam stridore bisulcam,
- risit, et inludens nostras Tirynthius artes
- "cunarum labor est angues superare mearum,"
- dixit "et ut vincas alios, Acheloe, dracones,
- pars quota Lernaeae serpens eris unus echidnae?
- vulneribus fecunda suis erat illa, nec ullum
- de centum numero caput est inpune recisum,
- quin gemino cervix herede valentior esset.
- hanc ego ramosam natis e caede colubris
- crescentemque malo domui, domitamque reclusi.
- quid fore te credis, falsum qui versus in anguem
- arma aliena moves, quem forma precaria celat?"
- dixerat, et summo digitorum vincula collo
- inicit: angebar, ceu guttura forcipe pressus,
- pollicibusque meas pugnabam evellere fauces.
- sic quoque devicto restabat tertia tauri
- forma trucis. tauro mutatus membra rebello.
- induit ille toris a laeva parte lacertos,
- admissumque trahens sequitur, depressaque dura
- cornua figit humo, meque alta sternit harena.
- nec satis hoc fuerat: rigidum fera dextera cornu
- dum tenet, infregit, truncaque a fronte revellit.
- naides hoc, pomis et odoro flore repletum,
- sacrarunt; divesque meo Bona Copia cornu est.'
- Dixerat: et nymphe ritu succincta Dianae,
- una ministrarum, fusis utrimque capillis,
- incessit totumque tulit praedivite cornu
- autumnum et mensas, felicia poma, secundas.
- lux subit; et primo feriente cacumina sole
- discedunt iuvenes, neque enim dum flumina pacem
- et placidos habeant lapsus totaeque residant
- opperiuntur aquae. vultus Achelous agrestes
- et lacerum cornu mediis caput abdidit undis.
- Huic tamen ablati doluit iactura decoris,
- cetera sospes habet. capitis quoque fronde saligna
- aut superinposita celatur harundine damnum.
- at te, Nesse ferox, eiusdem virginis ardor
- perdiderat volucri traiectum terga sagitta.
- namque nova repetens patrios cum coniuge muros
- venerat Eueni rapidas Iove natus ad undas.
- uberior solito, nimbis hiemalibus auctus,
- verticibusque frequens erat atque inpervius amnis.
- intrepidum pro se, curam de coniuge agentem
- Nessus adit, membrisque valens scitusque vadorum,
- 'officio' que 'meo ripa sistetur in illa
- haec,' ait 'Alcide. tu viribus utere nando!'
- pallentemque metu, fluviumque ipsumque timentem
- tradidit Aonius pavidam Calydonida Nesso.
- mox, ut erat, pharetraque gravis spolioque leonis?
- nam clavam et curvos trans ripam miserat arcus?
- 'quandoquidem coepi, superentur flumina' dixit,
- nec dubitat nec, qua sit clementissimus amnis,
- quaerit, et obsequio deferri spernit aquarum.
- iamque tenens ripam, missos cum tolleret arcus,
- coniugis agnovit vocem Nessoque paranti
- fallere depositum 'quo te fiducia' clamat
- 'vana pedum, violente, rapit? tibi, Nesse biformis,
- dicimus. exaudi, nec res intercipe nostras.
- si te nulla mei reverentia movit, at orbes
- concubitus vetitos poterant inhibere paterni.
- haud tamen effugies, quamvis ope fidis equina;
- vulnere, non pedibus te consequar.' ultima dicta
- re probat, et missa fugientia terga sagitta
- traicit. exstabat ferrum de pectore aduncum.
- quod simul evulsum est, sanguis per utrumque foramen
- emicuit mixtus Lernaei tabe veneni.
- excipit hunc Nessus 'ne' que enim 'moriemur
- inulti' secum ait, et calido velamina tincta cruore
- dat munus raptae velut inritamen amoris.
- Longa fuit medii mora temporis, actaque magni
- Herculis inplerant terras odiumque novercae.
- victor ab Oechalia Cenaeo sacra parabat
- vota Iovi, cum Fama loquax praecessit ad aures,
- Deianira, tuas, quae veris addere falsa
- gaudet, et e minimo sua per mendacia crescit,
- Amphitryoniaden Ioles ardore teneri.
- credit amans, venerisque novae perterrita fama
- indulsit primo lacrimis, flendoque dolorem
- diffudit miseranda suum. mox deinde 'quid autem
- flemus?' ait 'paelex lacrimis laetabitur istis.
- quae quoniam adveniet, properandum aliquidque novandum est,
- dum licet, et nondum thalamos tenet altera nostros.
- conquerar, an sileam? repetam Calydona, morerne?
- excedam tectis? an, si nihil amplius, obstem?
- quid si me, Meleagre, tuam memor esse sororem
- forte paro facinus, quantumque iniuria possit
- femineusque dolor, iugulata paelice testor?'
- in cursus animus varios abit. omnibus illis
- praetulit inbutam Nesseo sanguine vestem
- mittere, quae vires defecto reddat amori,
- ignaroque Lichae, quid tradat, nescia, luctus
- ipsa suos tradit blandisque miserrima verbis,
- dona det illa viro, mandat. capit inscius heros,
- induiturque umeris Lernaeae virus echidnae.
- Tura dabat primis et verba precantia flammis,
- vinaque marmoreas patera fundebat in aras:
- incaluit vis illa mali, resolutaque flammis
- Herculeos abiit late dilapsa per artus.
- dum potuit, solita gemitum virtute repressit.
- victa malis postquam est patientia, reppulit aras,
- inplevitque suis nemorosam vocibus Oeten.
- nec mora, letiferam conatur scindere vestem:
- qua trahitur, trahit illa cutem, foedumque relatu,
- aut haeret membris frustra temptata revelli,
- aut laceros artus et grandia detegit ossa.
- ipse cruor, gelido ceu quondam lammina candens
- tincta lacu, stridit coquiturque ardente veneno.
- nec modus est, sorbent avidae praecordia flammae,
- caeruleusque fluit toto de corpore sudor,
- ambustique sonant nervi, caecaque medullis
- tabe liquefactis tollens ad sidera palmas
- 'cladibus,' exclamat 'Saturnia, pascere nostris:
- pascere, et hanc pestem specta, crudelis, ab alto,
- corque ferum satia. vel si miserandus et hosti,
- hoc est, si tibi sum, diris cruciatibus aegram
- invisamque animam natamque laboribus aufer.
- mors mihi munus erit; decet haec dare dona novercam.
- ergo ego foedantem peregrino templa cruore
- Busirin domui? saevoque alimenta parentis
- Antaeo eripui? nec me pastoris Hiberi
- forma triplex, nec forma triplex tua, Cerbere, movit?
- vosne, manus, validi pressistis cornua tauri?
- vestrum opus Elis habet, vestrum Stymphalides undae,
- Partheniumque nemus? vestra virtute relatus
- Thermodontiaco caelatus balteus auro,
- pomaque ab insomni concustodita dracone?
- nec mihi centauri potuere resistere, nec mi
- Arcadiae vastator aper? nec profuit hydrae
- crescere per damnum geminasque resumere vires?
- quid, cum Thracis equos humano sanguine pingues
- plenaque corporibus laceris praesepia vidi,
- visaque deieci, dominumque ipsosque peremi?
- his elisa iacet moles Nemeaea lacertis:
- hac caelum cervice tuli. defessa iubendo est
- saeva Iovis coniunx: ego sum indefessus agendo.
- sed nova pestis adest, cui nec virtute resisti
- nec telis armisque potest. pulmonibus errat
- ignis edax imis, perque omnes pascitur artus.
- at valet Eurystheus! et sunt, qui credere possint
- esse deos?' dixit, perque altam saucius Oeten
- haud aliter graditur, quam si venabula taurus
- corpore fixa gerat, factique refugerit auctor.
- saepe illum gemitus edentem, saepe frementem,
- saepe retemptantem totas infringere vestes
- sternentemque trabes irascentemque videres
- montibus aut patrio tendentem bracchia caelo.
- Ecce Lichan trepidum latitantem rupe cavata
- aspicit, utque dolor rabiem conlegerat omnem,
- 'tune, Licha,' dixit 'feralia dona dedisti?
- tune meae necis auctor eris?' tremit ille, pavetque
- pallidus, et timide verba excusantia dicit.
- dicentem genibusque manus adhibere parantem
- corripit Alcides, et terque quaterque rotatum
- mittit in Euboicas tormento fortius undas.
- ille per aerias pendens induruit auras:
- utque ferunt imbres gelidis concrescere ventis,
- inde nives fieri, nivibus quoque molle rotatis
- astringi et spissa glomerari grandine corpus,
- sic illum validis iactum per inane lacertis
- exsanguemque metu nec quicquam umoris habentem
- in rigidos versum silices prior edidit aetas.
- nunc quoque in Euboico scopulus brevis eminet alto
- gurgite et humanae servat vestigia formae,
- quem, quasi sensurum, nautae calcare verentur,
- appellantque Lichan. at tu, Iovis inclita proles,
- arboribus caesis, quas ardua gesserat Oete,
- inque pyram structis arcum pharetramque capacem
- regnaque visuras iterum Troiana sagittas
- ferre iubes Poeante satum, quo flamma ministro
- subdita. dumque avidis comprenditur ignibus agger,
- congeriem silvae Nemeaeo vellere summam
- sternis, et inposita clavae cervice recumbis,
- haud alio vultu, quam si conviva iaceres
- inter plena meri redimitus pocula sertis.
- Iamque valens et in omne latus diffusa sonabat,
- securosque artus contemptoremque petebat
- flamma suum. timuere dei pro vindice terrae.
- quos ita, sensit enim, laeto Saturnius ore
- Iuppiter adloquitur: 'nostra est timor iste voluptas,
- o superi, totoque libens mihi pectore grator,
- quod memoris populi dicor rectorque paterque
- et mea progenies vestro quoque tuta favore est.
- nam quamquam ipsius datur hoc inmanibus actis,
- obligor ipse tamen. sed enim nec pectora vano
- fida metu paveant. Oetaeas spernite flammas!
- omnia qui vicit, vincet, quos cernitis, ignes;
- nec nisi materna Vulcanum parte potentem
- sentiet. aeternum est a me quod traxit, et expers
- atque inmune necis, nullaque domabile flamma.
- idque ego defunctum terra caelestibus oris
- accipiam, cunctisque meum laetabile factum
- dis fore confido. siquis tamen Hercule, siquis
- forte deo doliturus erit, data praemia nolet,
- sed meruisse dari sciet, invitusque probabit.'
- adsensere dei. coniunx quoque regia visa est
- cetera non duro, duro tamen ultima vultu
- dicta tulisse Iovis, seque indoluisse notatam.
- interea quodcumque fuit populabile flammae,
- Mulciber abstulerat, nec cognoscenda remansit
- Herculis effigies, nec quicquam ab imagine ductum
- matris habet, tantumque Iovis vestigia servat.
- utque novus serpens posita cum pelle senecta
- luxuriare solet, squamaque nitere recenti,
- sic ubi mortales Tirynthius exuit artus,
- parte sui meliore viget, maiorque videri
- coepit et augusta fieri gravitate verendus.
- quem pater omnipotens inter cava nubila raptum
- quadriiugo curru radiantibus intulit astris.
- Sensit Atlas pondus. neque adhuc Stheneleius iras
- solverat Eurystheus, odiumque in prole paternum
- exercebat atrox. at longis anxia curis
- Argolis Alcmene, questus ubi ponat aniles,
- cui referat nati testatos orbe labores,
- cuive suos casus, Iolen habet. Herculis illam
- imperiis thalamoque animoque receperat Hyllus,
- inpleratque uterum generoso semine; cui sic
- incipit Alcmene: 'faveant tibi numina saltem,
- conripiantque moras tum cum matura vocabis
- praepositam timidis parientibus Ilithyiam,
- quam mihi difficilem Iunonis gratia fecit.
- namque laboriferi cum iam natalis adesset
- Herculis et decimum premeretur sidere signum,
- tendebat gravitas uterum mihi, quodque ferebam,
- tantum erat, ut posses auctorem dicere tecti
- ponderis esse Iovem. nec iam tolerare labores
- ulterius poteram. quin nunc quoque frigidus artus,
- dum loquor, horror habet, parsque est meminisse doloris.
- septem ego per noctes, totidem cruciata diebus,
- fessa malis, tendensque ad caelum bracchia, magno
- Lucinam Nixosque pares clamore vocabam.
- illa quidem venit, sed praecorrupta, meumque
- quae donare caput Iunoni vellet iniquae.
- utque meos audit gemitus, subsedit in illa
- ante fores ara, dextroque a poplite laevum
- pressa genu et digitis inter se pectine iunctis
- sustinuit partus. tacita quoque carmina voce
- dixit, et inceptos tenuerunt carmina partus.
- nitor, et ingrato facio convicia demens
- vana Iovi, cupioque mori, moturaque duros
- verba queror silices. matres Cadmeides adsunt,
- votaque suscipiunt, exhortanturque dolentem.
- una ministrarum, media de plebe, Galanthis,
- flava comas, aderat, faciendis strenua iussis,
- officiis dilecta suis. ea sensit iniqua
- nescio quid Iunone geri, dumque exit et intrat
- saepe fores, divam residentem vidit in ara
- bracchiaque in genibus digitis conexa tenentem,
- et "quaecumque es," ait "dominae gratare. levata est
- Argolis Alcmene, potiturque puerpera voto."
- exsiluit, iunctasque manus pavefacta remisit
- diva potens uteri: vinclis levor ipsa remissis.
- numine decepto risisse Galanthida fama est.
- ridentem prensamque ipsis dea saeva capillis
- traxit, et e terra corpus relevare volentem
- arcuit, inque pedes mutavit bracchia primos.
- strenuitas antiqua manet; nec terga colorem
- amisere suum: forma est diversa priori.
- quae quia mendaci parientem iuverat ore,
- ore parit nostrasque domos, ut et ante, frequentat.'
- Dixit, et admonitu veteris commota ministrae
- ingemuit. quam sic nurus est affata dolentem:
- 'te tamen, o genetrix, alienae sanguine nostro
- rapta movet facies. quid si tibi mira sororis
- fata meae referam? quamquam lacrimaeque dolorque
- impediunt, prohibentque loqui. fuit unica matri?
- me pater ex alia genuit?notissima forma
- Oechalidum, Dryope. quam virginitate carentem
- vimque dei passam Delphos Delonque tenentis
- excipit Andraemon, et habetur coniuge felix.
- est lacus, adclivis devexo margine formam
- litoris efficiens, summum myrteta coronant.
- venerat huc Dryope fatorum nescia, quoque
- indignere magis, nymphis latura coronas,
- inque sinu puerum, qui nondum impleverat annum,
- dulce ferebat onus tepidique ope lactis alebat.
- haut procul a stagno Tyrios imitata colores
- in spem bacarum florebat aquatica lotos.
- carpserat hinc Dryope, quos oblectamina nato
- porrigeret, flores, et idem factura videbar?
- namque aderam?vidi guttas e flore cruentas
- decidere et tremulo ramos horrore moveri.
- scilicet, ut referunt tardi nunc denique agrestes,
- Lotis in hanc nymphe, fugiens obscena Priapi,
- contulerat versos, servato nomine, vultus.
- 'Nescierat soror hoc. quae cum perterrita retro
- ire et adoratis vellet discedere nymphis,
- haeserunt radice pedes. convellere pugnat,
- nec quicquam, nisi summa movet. subcrescit ab imo,
- totaque paulatim lentus premit inguina cortex.
- ut vidit, conata manu laniare capillos,
- fronde manum implevit: frondes caput omne tenebant.
- at puer Amphissos (namque hoc avus Eurytus illi
- addiderat nomen) materna rigescere sentit
- ubera; nec sequitur ducentem lacteus umor.
- spectatrix aderam fati crudelis, opemque
- non poteram tibi ferre, soror, quantumque valebam,
- crescentem truncum ramosque amplexa morabar,
- et, fateor, volui sub eodem cortice condi.
- 'Ecce vir Andraemon genitorque miserrimus adsunt,
- et quaerunt Dryopen: Dryopen quaerentibus illis
- ostendi loton. tepido dant oscula ligno,
- adfusique suae radicibus arboris haerent.
- nil nisi iam faciem, quod non foret arbor, habebat
- cara soror: lacrimae misero de corpore factis
- inrorant foliis, ac, dum licet, oraque praestant
- vocis iter, tales effundit in aera questus:
- "siqua fides miseris, hoc me per numina iuro
- non meruisse nefas. patior sine crimine poenam.
- viximus innocuae. si mentior, arida perdam
- quas habeo frondes, et caesa securibus urar.
- hunc tamen infantem maternis demite ramis,
- et date nutrici, nostraque sub arbore saepe
- lac facitote bibat, nostraque sub arbore ludat.
- cumque loqui poterit, matrem facitote salutet,
- et tristis dicat 'latet hoc in stipite mater.'
- stagna tamen timeat, nec carpat ab arbore flores,
- et frutices omnes corpus putet esse dearum.
- care vale coniunx, et tu, germana, paterque!
- qui, siqua est pietas, ab acutae vulnere falcis,
- a pecoris morsu frondes defendite nostras.
- et quoniam mihi fas ad vos incumbere non est,
- erigite huc artus, et ad oscula nostra venite,
- dum tangi possum, parvumque attollite natum!
- plura loqui nequeo. nam iam per candida mollis
- colla liber serpit, summoque cacumine condor.
- ex oculis removete manus. sine munere vestro
- contegat inductus morientia lumina cortex!"
- desierant simul ora loqui, simul esse. diuque
- corpore mutato rami caluere recentes.'
- Dumque refert Iole factum mirabile, dumque
- Eurytidos lacrimas admoto pollice siccat
- Alcmene (flet et ipsa tamen) compescuit omnem
- res nova tristitiam. nam limine constitit alto
- paene puer dubiaque tegens lanugine malas,
- ora reformatus primos Iolaus in annos.
- hoc illi dederat Iunonia muneris Hebe,
- victa viri precibus. quae cum iurare pararet,
- dona tributuram post hunc se talia nulli,
- non est passa Themis: 'nam iam discordia Thebae
- bella movent,' dixit 'Capaneusque nisi ab Iove vinci
- haud poterit, fientque pares in vulnere fratres,
- subductaque suos manes tellure videbit
- vivus adhuc vates; ultusque parente parentem
- natus erit facto pius et sceleratus eodem
- attonitusque malis, exul mentisque domusque,
- vultibus Eumenidum matrisque agitabitur umbris,
- donec eum coniunx fatale poposcerit aurum,
- cognatumque latus Phegeius hauserit ensis.
- tum demum magno petet hos Acheloia supplex
- ab Iove Calliroe natis infantibus annos
- addat, neve necem sinat esse ultoris inultam.
- Iuppiter his motus privignae dona nurusque
- praecipiet, facietque viros inpubibus annis.'
- Haec ubi faticano venturi praescia dixit
- ore Themis, vario superi sermone fremebant,
- et, cur non aliis eadem dare dona liceret,
- murmur erat. queritur veteres Pallantias annos
- coniugis esse sui, queritur canescere mitis
- Iasiona Ceres, repetitum Mulciber aevum
- poscit Ericthonio, Venerem quoque cura futuri
- tangit, et Anchisae renovare paciscitur annos.
- cui studeat, deus omnis habet; crescitque favore
- turbida seditio, donec sua Iuppiter ora
- solvit, et 'o! nostri siqua est reverentia,' dixit
- 'quo ruitis? tantumne aliquis sibi posse videtur,
- fata quoque ut superet? fatis Iolaus in annos,
- quos egit, rediit. fatiiuvenescere debent
- Calliroe geniti, non ambitione nec armis.
- vos etiam, quoque hoc animo meliore feratis,
- me quoque fata regunt. quae si mutare valerem,
- nec nostrum seri curvarent Aeacon anni,
- perpetuumque aevi florem Rhadamanthus haberet
- cum Minoe meo, qui propter amara senectae
- pondera despicitur, nec quo prius ordine regnat.'
- Dicta Iovis movere deos; nec sustinet ullus,
- cum videat fessos Rhadamanthon et Aeacon annis
- et Minoa, queri. qui, dum fuit integer aevi,
- terruerat magnas ipso quoque nomine gentes;
- tunc erat invalidus, Deionidenque iuventae
- robore Miletum Phoeboque parente superbum
- pertimuit, credensque suis insurgere regnis,
- haut tamen est patriis arcere penatibus ausus.
- sponte fugis, Milete, tua, celerique carina
- Aegaeas metiris aquas, et in Aside terra
- moenia constituis positoris habentia nomen.
- hic tibi, dum sequitur patriae curvamina ripae,
- filia Maeandri totiens redeuntis eodem
- cognita Cyanee, praestanti corpora forma,
- Byblida cum Cauno, prolem est enixa gemellam.
- Byblis in exemplo est, ut ament concessa puellae,
- Byblis Apollinei correpta cupidine fratris;
- non soror ut fratrem, nec qua debebat, amabat.
- illa quidem primo nullos intellegit ignes,
- nec peccare putat, quod saepius oscula iungat,
- quod sua fraterno circumdet bracchia collo;
- mendacique diu pietatis fallitur umbra.
- paulatim declinat amor, visuraque fratrem
- culta venit, nimiumque cupit formosa videri
- et siqua est illic formosior, invidet illi.
- sed nondum manifesta sibi est, nullumque sub illo
- igne facit votum, verumtamen aestuat intus.
- iam dominum appellat, iam nomina sanguinis odit,
- Byblida iam mavult, quam se vocet ille sororem.
- Spes tamen obscenas animo demittere non est
- ausa suo vigilans; placida resoluta quiete
- saepe videt quod amat: visa est quoque iungere fratri
- corpus et erubuit, quamvis sopita iacebat.
- somnus abit; silet illa diu repetitque quietis
- ipsa suae speciem dubiaque ita mente profatur:
- 'me miseram! tacitae quid vult sibi noctis imago?
- quam nolim rata sit! cur haec ego somnia vidi?
- ille quidem est oculis quamvis formosus iniquis
- et placet, et possim, si non sit frater, amare,
- et me dignus erat. verum nocet esse sororem.
- dummodo tale nihil vigilans committere temptem,
- saepe licet simili redeat sub imagine somnus!
- testis abest somno, nec abest imitata voluptas.
- pro Venus et tenera volucer cum matre Cupido,
- gaudia quanta tuli! quam me manifesta libido
- contigit! ut iacui totis resoluta medullis!
- ut meminisse iuvat! quamvis brevis illa voluptas
- noxque fuit praeceps et coeptis invida nostris.
- 'O ego, si liceat mutato nomine iungi,
- quam bene, Caune, tuo poteram nurus esse parenti!
- quam bene, Caune, meo poteras gener esse parenti!
- omnia, di facerent, essent communia nobis,
- praeter avos: tu me vellem generosior esses!
- nescioquam facies igitur, pulcherrime, matrem;
- at mihi, quae male sum, quos tu, sortita parentes,
- nil nisi frater eris. quod obest, id habebimus unum.
- quid mihi significant ergo mea visa? quod autem
- somnia pondus habent? an habent et somnia pondus?
- di melius! di nempe suas habuere sorores.
- sic Saturnus Opem iunctam sibi sanguine duxit,
- Oceanus Tethyn, Iunonem rector Olympi.
- sunt superis sua iura! quid ad caelestia ritus
- exigere humanos diversaque foedera tempto?
- aut nostro vetitus de corde fugabitur ardor,
- aut hoc si nequeo, peream, precor, ante toroque
- mortua componar, positaeque det oscula frater.
- et tamen arbitrium quaerit res ista duorum!
- finge placere mihi: scelus esse videbitur illi.
- 'At non Aeolidae thalamos timuere sororum!
- unde sed hos novi? cur haec exempla paravi?
- quo feror? obscenae procul hinc discedite flammae
- nec, nisi qua fas est germanae, frater ametur!
- si tamen ipse mei captus prior esset amore,
- forsitan illius possem indulgere furori.
- ergo ego, quae fueram non reiectura petentem,
- ipsa petam! poterisne loqui? poterisne fateri?
- coget amor, potero! vel, si pudor ora tenebit,
- littera celatos arcana fatebitur ignes.'
- Hoc placet, haec dubiam vicit sententia mentem.
- in latus erigitur cubitoque innixa sinistro
- 'viderit: insanos' inquit 'fateamur amores!
- ei mihi, quo labor? quem mens mea concipit ignem?'
- et meditata manu componit verba trementi.
- dextra tenet ferrum, vacuam tenet altera ceram.
- incipit et dubitat, scribit damnatque tabellas,
- et notat et delet, mutat culpatque probatque
- inque vicem sumptas ponit positasque resumit.
- quid velit ignorat; quicquid factura videtur,
- displicet. in vultu est audacia mixta pudori.
- scripta 'soror' fuerat; visum est delere sororem
- verbaque correctis incidere talia ceris:
- 'quam, nisi tu dederis, non est habitura salutem,
- hanc tibi mittit amans: pudet, a, pudet edere nomen,
- et si quid cupiam quaeris, sine nomine vellem
- posset agi mea causa meo, nec cognita Byblis
- ante forem, quam spes votorum certa fuisset.
- 'Esse quidem laesi poterat tibi pectoris index
- et color et macies et vultus et umida saepe
- lumina nec causa suspiria mota patenti
- et crebri amplexus, et quae, si forte notasti,
- oscula sentiri non esse sororia possent.
- ipsa tamen, quamvis animo grave vulnus habebam,
- quamvis intus erat furor igneus, omnia feci
- (sunt mihi di testes), ut tandem sanior essem,
- pugnavique diu violenta Cupidinis arma
- effugere infelix, et plus, quam ferre puellam
- posse putes, ego dura tuli. superata fateri
- cogor, opemque tuam timidis exposcere votis.
- tu servare potes, tu perdere solus amantem:
- elige, utrum facias. non hoc inimica precatur,
- sed quae, cum tibi sit iunctissima, iunctior esse
- expetit et vinclo tecum propiore ligari.
- iura senes norint, et quid liceatque nefasque
- fasque sit, inquirant, legumque examina servent.
- conveniens Venus est annis temeraria nostris.
- quid liceat, nescimus adhuc, et cuncta licere
- credimus, et sequimur magnorum exempla deorum.
- nec nos aut durus pater aut reverentia famae
- aut timor impediet: tantum sit causa timendi,
- dulcia fraterno sub nomina furta tegemus.
- est mihi libertas tecum secreta loquendi,
- et damus amplexus, et iungimus oscula coram.
- quantum est, quod desit? miserere fatentis amorem,
- et non fassurae, nisi cogeret ultimus ardor,
- neve merere meo subscribi causa sepulchro.'
- Talia nequiquam perarantem plena reliquit
- cera manum, summusque in margine versus adhaesit.
- protinus inpressa signat sua crimina gemma,
- quam tinxit lacrimis (linguam defecerat umor):
- deque suis unum famulis pudibunda vocavit,
- et pavidum blandita 'fer has, fidissime, nostro'
- dixit, et adiecit longo post tempore 'fratri.'
- cum daret, elapsae manibus cecidere tabellae.
- omine turbata est, misit tamen. apta minister
- tempora nactus adit traditque latentia verba.
- attonitus subita iuvenis Maeandrius ira
- proicit acceptas lecta sibi parte tabellas,
- vixque manus retinens trepidantis ab ore ministri,
- 'dum licet, o vetitae scelerate libidinis auctor,
- effuge!' ait 'qui, si nostrum tua fata pudorem
- non traherent secum, poenas mihi morte dedisses.'
- ille fugit pavidus, dominaeque ferocia Cauni
- dicta refert. palles audita, Bybli, repulsa,
- et pavet obsessum glaciali frigore corpus.
- mens tamen ut rediit, pariter rediere furores,
- linguaque vix tales icto dedit aere voces:
- 'et merito! quid enim temeraria vulneris huius
- indicium feci? quid, quae celanda fuerunt,
- tam cito commisi properatis verba tabellis?
- ante erat ambiguis animi sententia dictis
- praetemptanda mihi. ne non sequeretur euntem,
- parte aliqua veli, qualis foret aura, notare
- debueram, tutoque mari decurrere, quae nunc
- non exploratis inplevi lintea ventis.
- auferor in scopulos igitur, subversaque toto
- obruor oceano, neque habent mea vela recursus.
- 'Quid quod et ominibus certis prohibebar amori
- indulgere meo, tum cum mihi ferre iubenti
- excidit et fecit spes nostras cera caducas?
- nonne vel illa dies fuerat, vel tota voluntas,
- sed potius mutanda dies? deus ipse monebat
- signaque certa dabat, si non male sana fuissem.
- et tamen ipsa loqui, nec me committere cerae
- debueram, praesensque meos aperire furores.
- vidisset lacrimas, vultum vidisset amantis;
- plura loqui poteram, quam quae cepere tabellae.
- invito potui circumdare bracchia collo,
- et, si reicerer, potui moritura videri
- amplectique pedes, adfusaque poscere vitam.
- omnia fecissem, quorum si singula duram
- flectere non poterant, potuissent omnia, mentem.
- forsitan et missi sit quaedam culpa ministri:
- non adiit apte, nec legit idonea, credo,
- tempora, nec petiit horamque animumque vacantem.
- 'Haec nocuere mihi. neque enim est de tigride natus
- nec rigidas silices solidumve in pectore ferrum
- aut adamanta gerit, nec lac bibit ille leaenae.
- vincetur! repetendus erit, nec taedia coepti
- ulla mei capiam, dum spiritus iste manebit.
- nam primum, si facta mihi revocare liceret,
- non coepisse fuit: coepta expugnare secundum est.
- quippe nec ille potest, ut iam mea vota relinquam,
- non tamen ausorum semper memor esse meorum.
- et, quia desierim, leviter voluisse videbor,
- aut etiam temptasse illum insidiisque petisse,
- vel certe non hoc, qui plurimus urget et urit
- pectora nostra, deo, sed victa libidine credar;
- denique iam nequeo nil commisisse nefandum.
- et scripsi et petii: reserata est nostra voluntas;
- ut nihil adiciam, non possum innoxia dici.
- quod superest, multum est in vota, in crimina parvum.'
- dixit, et (incertae tanta est discordia mentis),
- cum pigeat temptasse, libet temptare. modumque
- exit et infelix committit saepe repelli.
- mox ubi finis abest, patriam fugit ille nefasque,
- inque peregrina ponit nova moenia terra.
- Tum vero maestam tota Miletida mente
- defecisse ferunt, tum vero a pectore vestem
- diripuit planxitque suos furibunda lacertos;
- iamque palam est demens, inconcessaeque fatetur
- spem veneris, siquidem patriam invisosque penates
- deserit, et profugi sequitur vestigia fratris.
- utque tuo motae, proles Semeleia, thyrso
- Ismariae celebrant repetita triennia bacchae,
- Byblida non aliter latos ululasse per agros
- Bubasides videre nurus. quibus illa relictis
- Caras et armiferos Lelegas Lyciamque pererrat.
- iam Cragon et Limyren Xanthique reliquerat undas,
- quoque Chimaera iugo mediis in partibus ignem,
- pectus et ora leae, caudam serpentis habebat.
- deficiunt silvae, cum tu lassata sequendo
- concidis, et dura positis tellure capillis,
- Bybli, iaces, frondesque tuo premis ore caducas.
- saepe illam nymphae teneris Lelegeides ulnis
- tollere conantur, saepe, ut medeatur amori,
- praecipiunt, surdaeque adhibent solacia menti.
- muta iacet, viridesque suis tenet unguibus herbas
- Byblis, et umectat lacrimarum gramina rivo.
- naidas his venam, quae numquam arescere posset,
- subposuisse ferunt. quid enim dare maius habebant?
- protinus, ut secto piceae de cortice guttae,
- utve tenax gravida manat tellure bitumen;
- utve sub adventu spirantis lene favoni
- sole remollescit quae frigore constitit unda;
- sic lacrimis consumpta suis Phoebeia Byblis
- vertitur in fontem, qui nunc quoque vallibus illis
- nomen habet dominae, nigraque sub ilice manat.
- Fama novi centum Cretaeas forsitan urbes
- implesset monstri, si non miracula nuper
- Iphide mutata Crete propiora tulisset.
- proxima Cnosiaco nam quondam Phaestia regno
- progenuit tellus ignotum nomine Ligdum,
- ingenua de plebe virum, nec census in illo
- nobilitate sua maior, sed vita fidesque
- inculpata fuit. gravidae qui coniugis aures
- vocibus his monuit, cum iam prope partus adesset.
- 'quae voveam, duo sunt: minimo ut relevere dolore,
- utque marem parias. onerosior altera sors est,
- et vires fortuna negat. quod abominor, ergo
- edita forte tuo fuerit si femina partu,?
- invitus mando; pietas, ignosce!?necetur.'
- dixerat, et lacrimis vultum lavere profusis,
- tam qui mandabat, quam cui mandata dabantur.
- sed tamen usque suum vanis Telethusa maritum
- sollicitat precibus, ne spem sibi ponat in arto.
- certa sua est Ligdo sententia. iamque ferendo
- vix erat illa gravem maturo pondere ventrem,
- cum medio noctis spatio sub imagine somni
- Inachis ante torum, pompa comitata sacrorum,
- aut stetit aut visa est. inerant lunaria fronti
- cornua cum spicis nitido flaventibus auro
- et regale decus; cum qua latrator Anubis,
- sanctaque Bubastis, variusque coloribus Apis,
- quique premit vocem digitoque silentia suadet;
- sistraque erant, numquamque satis quaesitus Osiris,
- plenaque somniferis serpens peregrina venenis.
- tum velut excussam somno et manifesta videntem
- sic adfata dea est: 'pars o Telethusa mearum,
- pone graves curas, mandataque falle mariti.
- nec dubita, cum te partu Lucina levarit,
- tollere quicquid erit. dea sum auxiliaris opemque
- exorata fero; nec te coluisse quereris
- ingratum numen.' monuit, thalamoque recessit.
- laeta toro surgit, purasque ad sidera supplex
- Cressa manus tollens, rata sint sua visa, precatur.
- Ut dolor increvit, seque ipsum pondus in auras
- expulit, et nata est ignaro femina patre,
- iussit ali mater puerum mentita. fidemque
- res habuit, neque erat ficti nisi conscia nutrix.
- vota pater solvit, nomenque inponit avitum:
- Iphis avus fuerat. gavisa est nomine mater,
- quod commune foret, nec quemquam falleret illo.
- inde incepta pia mendacia fraude latebant.
- cultus erat pueri; facies, quam sive puellae,
- sive dares puero, fuerat formosus uterque.
- Tertius interea decimo successerat annus:
- cum pater, Iphi, tibi flavam despondet Ianthen,
- inter Phaestiadas quae laudatissima formae
- dote fuit virgo, Dictaeo nata Teleste.
- par aetas, par forma fuit, primasque magistris
- accepere artes, elementa aetatis, ab isdem.
- hinc amor ambarum tetigit rude pectus, et aequum
- vulnus utrique dedit, sed erat fiducia dispar:
- coniugium pactaeque exspectat tempora taedae,
- quamque virum putat esse, virum fore credit Ianthe;
- Iphis amat, qua posse frui desperat, et auget
- hoc ipsum flammas, ardetque in virgine virgo,
- vixque tenens lacrimas 'quis me manet exitus,' inquit
- 'cognita quam nulli, quam prodigiosa novaeque
- cura tenet Veneris? si di mihi parcere vellent,
- parcere debuerant; si non, et perdere vellent,
- naturale malum saltem et de more dedissent.
- nec vaccam vaccae, nec equas amor urit equarum:
- urit oves aries, sequitur sua femina cervum.
- sic et aves coeunt, interque animalia cuncta
- femina femineo conrepta cupidine nulla est.
- vellem nulla forem! ne non tamen omnia Crete
- monstra ferat, taurum dilexit filia Solis,
- femina nempe marem. meus est furiosior illo,
- si verum profitemur, amor. tamen illa secuta est
- spem Veneris; tamen illa dolis et imagine vaccae
- passa bovem est, et erat, qui deciperetur, adulter.
- huc licet ex toto sollertia confluat orbe,
- ipse licet revolet ceratis Daedalus alis,
- quid faciet? num me puerum de virgine doctis
- artibus efficiet? num te mutabit, Ianthe?
- 'Quin animum firmas, teque ipsa recolligis, Iphi,
- consiliique inopes et stultos excutis ignes?
- quid sis nata, vide, nisi te quoque decipis ipsam,
- et pete quod fas est, et ama quod femina debes!
- spes est, quae faciat, spes est, quae pascat amorem.
- hanc tibi res adimit. non te custodia caro
- arcet ab amplexu, nec cauti cura mariti,
- non patris asperitas, non se negat ipsa roganti,
- nec tamen est potiunda tibi, nec, ut omnia fiant,
- esse potes felix, ut dique hominesque laborent.
- nunc quoque votorum nulla est pars vana meorum,
- dique mihi faciles, quicquid valuere, dederunt;
- quodque ego, vult genitor, vult ipsa, socerque futurus.
- at non vult natura, potentior omnibus istis,
- quae mihi sola nocet. venit ecce optabile tempus,
- luxque iugalis adest, et iam mea fiet Ianthe?
- nec mihi continget: mediis sitiemus in undis.
- pronuba quid Iuno, quid ad haec, Hymenaee, venitis
- sacra, quibus qui ducat abest, ubi nubimus ambae?'
- pressit ab his vocem. nec lenius altera virgo
- aestuat, utque celer venias, Hymenaee, precatur.
- quae petit, haec Telethusa timens modo tempora differt,
- nunc ficto languore moram trahit, omina saepe
- visaque causatur. sed iam consumpserat omnem
- materiam ficti, dilataque tempora taedae
- institerant, unusque dies restabat. at illa
- crinalem capiti vittam nataeque sibique
- detrahit, et passis aram complexa capillis
- 'Isi, Paraetonium Mareoticaque arva Pharonque
- quae colis, et septem digestum in cornua Nilum:
- fer, precor,' inquit 'opem, nostroque medere timori!
- te, dea, te quondam tuaque haec insignia vidi
- cunctaque cognovi, sonitum comitantiaque aera
- sistrorum, memorique animo tua iussa notavi.
- quod videt haec lucem, quod non ego punior, ecce
- consilium munusque tuum est. miserere duarum,
- auxilioque iuva!' lacrimae sunt verba secutae.
- visa dea est movisse suas (et moverat) aras,
- et templi tremuere fores, imitataque lunam
- cornua fulserunt, crepuitque sonabile sistrum.
- non secura quidem, fausto tamen omine laeta
- mater abit templo. sequitur comes Iphis euntem,
- quam solita est, maiore gradu, nec candor in ore
- permanet, et vires augentur, et acrior ipse est
- vultus, et incomptis brevior mensura capillis,
- plusque vigoris adest, habuit quam femina. nam quae
- femina nuper eras, puer es! date munera templis,
- nec timida gaudete fide! dant munera templis,
- addunt et titulum: titulus breve carmen habebat:
- dona : puer : solvit : quae : femina : voverat : iphis.
- postera lux radiis latum patefecerat orbem,
- cum Venus et Iuno sociosque Hymenaeus ad ignes
- conveniunt, potiturque sua puer Iphis Ianthe.
- --oOo-- -