P. Ovidi Nasonis Metamorphoses
Liber Octavvs
- Iam nitidum retegente diem noctisque fugante
- tempora Lucifero cadit Eurus, et umida surgunt
- nubila: dant placidi cursum redeuntibus Austri
- Aeacidis Cephaloque; quibus feliciter acti
- ante exspectatum portus tenuere petitos.
- interea Minos Lelegeia litora vastat
- praetemptatque sui vires Mavortis in urbe
- Alcathoi, quam Nisus habet, cui splendidus ostro
- inter honoratos medioque in vertice canos
- crinis inhaerebat, magni fiducia regni.
- Sexta resurgebant orientis cornua lunae,
- et pendebat adhuc belli fortuna, diuque
- inter utrumque volat dubiis Victoria pennis.
- regia turris erat vocalibus addita muris,
- in quibus auratam proles Letoia fertur
- deposuisse lyram: saxo sonus eius inhaesit.
- saepe illuc solita est ascendere filia Nisi
- et petere exiguo resonantia saxa lapillo,
- tum cum pax esset; bello quoque saepe solebat
- spectare ex illa rigidi certamina Martis,
- iamque mora belli procerum quoque nomina norat
- armaque equosque habitusque Cydoneasque pharetras;
- noverat ante alios faciem ducis Europaei,
- plus etiam, quam nosse sat est: hac iudice Minos,
- seu caput abdiderat cristata casside pennis,
- in galea formosus erat; seu sumpserat aere
- fulgentem clipeum, clipeum sumpsisse decebat;
- torserat adductis hastilia lenta lacertis:
- laudabat virgo iunctam cum viribus artem;
- inposito calamo patulos sinuaverat arcus:
- sic Phoebum sumptis iurabat stare sagittis;
- cum vero faciem dempto nudaverat aere
- purpureusque albi stratis insignia pictis
- terga premebat equi spumantiaque ora regebat,
- vix sua, vix sanae virgo Niseia compos
- mentis erat: felix iaculum, quod tangeret ille,
- quaeque manu premeret, felicia frena vocabat.
- impetus est illi, liceat modo, ferre per agmen
- virgineos hostile gradus, est impetus illi
- turribus e summis in Cnosia mittere corpus
- castra vel aeratas hosti recludere portas,
- vel siquid Minos aliud velit. utque sedebat
- candida Dictaei spectans tentoria regis,
- 'laeter,' ait 'doleamne geri lacrimabile bellum,
- in dubio est; doleo, quod Minos hostis amanti est.
- sed nisi bella forent, numquam mihi cognitus esset!
- me tamen accepta poterat deponere bellum
- obside: me comitem, me pacis pignus haberet.
- si quae te peperit, talis, pulcherrime regum,
- qualis es ipse, fuit, merito deus arsit in illa.
- o ego ter felix, si pennis lapsa per auras
- Cnosiaci possem castris insistere regis
- fassaque me flammasque meas, qua dote, rogarem,
- vellet emi, tantum patrias ne posceret arces!
- nam pereant potius sperata cubilia, quam sim
- proditione potens!?quamvis saepe utile vinci
- victoris placidi fecit clementia multis.
- iusta gerit certe pro nato bella perempto:
- et causaque valet causamque tuentibus armis.
- at, puto, vincemur; qui si manet exitus urbem,
- cur suus haec illi reseret mea moenia Mavors
- et non noster amor? melius sine caede moraque
- inpensaque sui poterit superare cruoris.
- non metuam certe, ne quis tua pectora, Minos,
- vulneret inprudens: quis enim tam durus, ut in te
- derigere inmitem non inscius audeat hastam?
- coepta placent, et stat sententia tradere mecum
- dotalem patriam finemque inponere bello;
- verum velle parum est! aditus custodia servat,
- claustraque portarum genitor tenet: hunc ego solum
- infelix timeo, solus mea vota moratur.
- di facerent, sine patre forem! sibi quisque profecto
- est deus: ignavis precibus Fortuna repugnat.
- altera iamdudum succensa cupidine tanto
- perdere gauderet, quodcumque obstaret amori.
- et cur ulla foret me fortior? ire per ignes
- et gladios ausim; nec in hoc tamen ignibus ullis
- aut gladiis opus est, opus est mihi crine paterno.
- illa mihi est auro pretiosior, illa beatam
- purpura me votique mei factura potentem.'
- Talia dicenti curarum maxima nutrix
- nox intervenit, tenebrisque audacia crevit.
- prima quies aderat, qua curis fessa diurnis
- pectora somnus habet: thalamos taciturna paternos
- intrat et (heu facinus!) fatali nata parentem
- crine suum spoliat praedaque potita nefanda
- per medios hostes (meriti fiducia tanta est)
- pervenit ad regem; quem sic adfata paventem est:
- 'suasit amor facinus: proles ego regia Nisi
- Scylla tibi trado patriaeque meosque penates;
- praemia nulla peto nisi te: cape pignus amoris
- purpureum crinem nec me nunc tradere crinem,
- sed patrium tibi crede caput!' scelerataque dextra
- munera porrexit; Minos porrecta refugit
- turbatusque novi respondit imagine facti:
- 'di te summoveant, o nostri infamia saecli,
- orbe suo, tellusque tibi pontusque negetur!
- certe ego non patiar Iovis incunabula, Creten,
- qui meus est orbis, tantum contingere monstrum.'
- Dixit, et ut leges captis iustissimus auctor
- hostibus inposuit, classis retinacula solvi
- iussit et aeratas impelli remige puppes.
- Scylla freto postquam deductas nare carinas
- nec praestare ducem sceleris sibi praemia vidit,
- consumptis precibus violentam transit in iram
- intendensque manus passis furibunda capillis
- 'quo fugis' exclamat 'meritorum auctore relicta,
- o patriae praelate meae, praelate parenti?
- quo fugis, inmitis, cuius victoria nostrum
- et scelus et meritum est? nec te data munera, nec te
- noster amor movit, nec quod spes omnis in unum
- te mea congesta est? nam quo deserta revertar?
- in patriam? superata iacet! sed finge manere:
- proditione mea clausa est mihi! patris ad ora?
- quem tibi donavi? cives odere merentem,
- finitimi exemplum metuunt: exponimur orbae
- terrarum, nobis ut Crete sola pateret.
- hac quoque si prohibes et nos, ingrate, relinquis,
- non genetrix Europa tibi est, sed inhospita Syrtis,
- Armeniae tigres austroque agitata Charybdis.
- Nec Iove tu natus, nec mater imagine tauri
- ducta tua est: generis falsa est ea fabula! verus,
- [et ferus et captus nullius amore iuvencae]
- qui te progenuit, taurus fuit. exige poenas,
- Nise pater! gaudete malis, modo prodita, nostris,
- moenia! nam, fateor, merui et sum digna perire.
- sed tamen ex illis aliquis, quos impia laesi,
- me perimat! cur, qui vicisti crimine nostro,
- insequeris crimen? scelus hoc patriaeque patrique est,
- officium tibi sit! te vere coniuge digna est,
- quae torvum ligno decepit adultera taurum
- discordemque utero fetum tulit. ecquid ad aures
- perveniunt mea dicta tuas, an inania venti
- verba ferunt idemque tuas, ingrate, carinas?
- iam iam Pasiphaen non est mirabile taurum
- praeposuisse tibi: tu plus feritatis habebas.
- me miseram! properare iubet! divulsaque remis
- unda sonat, mecumque simul mea terra recedit.
- nil agis, o frustra meritorum oblite meorum:
- insequar invitum puppimque amplexa recurvam
- per freta longa trahar.' Vix dixerat, insilit undis
- consequiturque rates faciente cupidine vires
- Cnosiacaeque haeret comes invidiosa carinae.
- quam pater ut vidit (nam iam pendebat in aura
- et modo factus erat fulvis haliaeetus alis),
- ibat, ut haerentem rostro laceraret adunco;
- illa metu puppim dimisit, et aura cadentem
- sustinuisse levis, ne tangeret aequora, visa est.
- pluma subit palmis: in avem mutata vocatur
- Ciris et a tonso est hoc nomen adepta capillo.
- Vota Iovi Minos taurorum corpora centum
- solvit, ut egressus ratibus Curetida terram
- contigit, et spoliis decorata est regia fixis.
- creverat obprobrium generis, foedumque patebat
- matris adulterium monstri novitate biformis;
- destinat hunc Minos thalamo removere pudorem
- multiplicique domo caecisque includere tectis.
- Daedalus ingenio fabrae celeberrimus artis
- ponit opus turbatque notas et lumina flexum
- ducit in errorem variarum ambage viarum.
- non secus ac liquidus Phrygiis Maeandros in arvis
- ludit et ambiguo lapsu refluitque fluitque
- occurrensque sibi venturas aspicit undas
- et nunc ad fontes, nunc ad mare versus apertum
- incertas exercet aquas: ita Daedalus implet
- innumeras errore vias vixque ipse reverti
- ad limen potuit: tanta est fallacia tecti.
- Quo postquam geminam tauri iuvenisque figuram
- clausit, et Actaeo bis pastum sanguine monstrum
- tertia sors annis domuit repetita novenis,
- utque ope virginea nullis iterata priorum
- ianua difficilis filo est inventa relecto,
- protinus Aegides rapta Minoide Diam
- vela dedit comitemque suam crudelis in illo
- litore destituit; desertae et multa querenti
- amplexus et opem Liber tulit, utque perenni
- sidere clara foret, sumptam de fronte coronam
- inmisit caelo: tenues volat illa per auras
- dumque volat, gemmae nitidos vertuntur in ignes
- consistuntque loco specie remanente coronae,
- qui medius Nixique genu est Anguemque tenentis.
- Daedalus interea Creten longumque perosus
- exilium tactusque loci natalis amore
- clausus erat pelago. 'terras licet' inquit 'et undas
- obstruat: et caelum certe patet; ibimus illac:
- omnia possideat, non possidet aera Minos.'
- dixit et ignotas animum dimittit in artes
- naturamque novat. nam ponit in ordine pennas
- a minima coeptas, longam breviore sequenti,
- ut clivo crevisse putes: sic rustica quondam
- fistula disparibus paulatim surgit avenis;
- tum lino medias et ceris alligat imas
- atque ita conpositas parvo curvamine flectit,
- ut veras imitetur aves. puer Icarus una
- stabat et, ignarus sua se tractare pericla,
- ore renidenti modo, quas vaga moverat aura,
- captabat plumas, flavam modo pollice ceram
- mollibat lusuque suo mirabile patris
- impediebat opus. postquam manus ultima coepto
- inposita est, geminas opifex libravit in alas
- ipse suum corpus motaque pependit in aura;
- instruit et natum 'medio' que 'ut limite curras,
- Icare,' ait 'moneo, ne, si demissior ibis,
- unda gravet pennas, si celsior, ignis adurat:
- inter utrumque vola. nec te spectare Booten
- aut Helicen iubeo strictumque Orionis ensem:
- me duce carpe viam!' pariter praecepta volandi
- tradit et ignotas umeris accommodat alas.
- inter opus monitusque genae maduere seniles,
- et patriae tremuere manus; dedit oscula nato
- non iterum repetenda suo pennisque levatus
- ante volat comitique timet, velut ales, ab alto
- quae teneram prolem produxit in aera nido,
- hortaturque sequi damnosasque erudit artes
- et movet ipse suas et nati respicit alas.
- hos aliquis tremula dum captat harundine pisces,
- aut pastor baculo stivave innixus arator
- vidit et obstipuit, quique aethera carpere possent,
- credidit esse deos. et iam Iunonia laeva
- parte Samos (fuerant Delosque Parosque relictae)
- dextra Lebinthos erat fecundaque melle Calymne,
- cum puer audaci coepit gaudere volatu
- deseruitque ducem caelique cupidine tractus
- altius egit iter. rapidi vicinia solis
- mollit odoratas, pennarum vincula, ceras;
- tabuerant cerae: nudos quatit ille lacertos,
- remigioque carens non ullas percipit auras,
- oraque caerulea patrium clamantia nomen
- excipiuntur aqua, quae nomen traxit ab illo.
- at pater infelix, nec iam pater, 'Icare,' dixit,
- 'Icare,' dixit 'ubi es? qua te regione requiram?'
- 'Icare' dicebat: pennas aspexit in undis
- devovitque suas artes corpusque sepulcro
- condidit, et tellus a nomine dicta sepulti.
- Hunc miseri tumulo ponentem corpora nati
- garrula limoso prospexit ab elice perdix
- et plausit pennis testataque gaudia cantu est,
- unica tunc volucris nec visa prioribus annis,
- factaque nuper avis longum tibi, Daedale, crimen.
- namque huic tradiderat, fatorum ignara, docendam
- progeniem germana suam, natalibus actis
- bis puerum senis, animi ad praecepta capacis;
- ille etiam medio spinas in pisce notatas
- traxit in exemplum ferroque incidit acuto
- perpetuos dentes et serrae repperit usum;
- primus et ex uno duo ferrea bracchia nodo
- vinxit, ut aequali spatio distantibus illis
- altera pars staret, pars altera duceret orbem.
- Daedalus invidit sacraque ex arce Minervae
- praecipitem misit, lapsum mentitus; at illum,
- quae favet ingeniis, excepit Pallas avemque
- reddidit et medio velavit in aere pennis,
- sed vigor ingenii quondam velocis in alas
- inque pedes abiit; nomen, quod et ante, remansit.
- non tamen haec alte volucris sua corpora tollit,
- nec facit in ramis altoque cacumine nidos:
- propter humum volitat ponitque in saepibus ova
- antiquique memor metuit sublimia casus.
- Iamque fatigatum tellus Aetnaea tenebat
- Daedalon, et sumptis pro supplice Cocalus armis
- mitis habebatur; iam lamentabile Athenae
- pendere desierant Thesea laude tributum:
- templa coronantur, bellatricemque Minervam
- cum Iove disque vocant aliis, quos sanguine voto
- muneribusque datis et acerris turis honorant;
- sparserat Argolicas nomen vaga fama per urbes
- Theseos, et populi, quos dives Achaia cepit,
- huius opem magnis inploravere periclis,
- huius opem Calydon, quamvis Meleagron haberet,
- sollicita supplex petiit prece: causa petendi
- sus erat, infestae famulus vindexque Dianae.
- Oenea namque ferunt pleni successibus anni
- primitias frugum Cereri, sua vina Lyaeo,
- Palladios flavae latices libasse Minervae;
- coeptus ab agricolis superos pervenit ad omnes
- ambitiosus honor: solas sine ture relictas
- praeteritae cessasse ferunt Latoidos aras.
- tangit et ira deos. 'at non inpune feremus,
- quaeque inhonoratae, non et dicemur inultae'
- inquit, et Olenios ultorem spreta per agros
- misit aprum, quanto maiores herbida tauros
- non habet Epiros, sed habent Sicula arva minores:
- sanguine et igne micant oculi, riget horrida cervix,
- et setae similes rigidis hastilibus horrent:
- fervida cum rauco latos stridore per armos
- spuma fluit, dentes aequantur dentibus Indis,
- fulmen ab ore venit, frondes afflatibus ardent.
- is modo crescentes segetes proculcat in herba,
- nunc matura metit fleturi vota coloni
- et Cererem in spicis intercipit: area frustra
- et frustra exspectant promissas horrea messes.
- sternuntur gravidi longo cum palmite fetus
- bacaque cum ramis semper frondentis olivae.
- saevit et in pecudes: non has pastorve canisve,
- non armenta truces possunt defendere tauri.
- diffugiunt populi nec se nisi moenibus urbis
- esse putant tutos, donec Meleagros et una
- lecta manus iuvenum coiere cupidine laudis:
- Tyndaridae gemini, praestantes caestibus alter,
- alter equo, primaeque ratis molitor Iason,
- et cum Pirithoo, felix concordia, Theseus,
- et duo Thestiadae prolesque Aphareia, Lynceus
- et velox Idas, et iam non femina Caeneus,
- Leucippusque ferox iaculoque insignis Acastus
- Hippothousque Dryasque et cretus Amyntore Phoenix
- Actoridaeque pares et missus ab Elide Phyleus.
- nec Telamon aberat magnique creator Achillis
- cumque Pheretiade et Hyanteo Iolao
- inpiger Eurytion et cursu invictus Echion
- Naryciusque Lelex Panopeusque Hyleusque feroxque
- Hippasus et primis etiamnum Nestor in annis,
- et quos Hippocoon antiquis misit Amyclis,
- Penelopaeque socer cum Parrhasio Ancaeo,
- Ampycidesque sagax et adhuc a coniuge tutus
- Oeclides nemorisque decus Tegeaea Lycaei:
- rasilis huic summam mordebat fibula vestem,
- crinis erat simplex, nodum conlectus in unum,
- ex umero pendens resonabat eburnea laevo
- telorum custos, arcum quoque laeva tenebat;
- talis erat cultu, facies, quam dicere vere
- virgineam in puero, puerilem in virgine possis.
- hanc pariter vidit, pariter Calydonius heros
- optavit renuente deo flammasque latentes
- hausit et 'o felix, siquem dignabitur' inquit
- 'ista virum!' nec plura sinit tempusque pudorque
- dicere: maius opus magni certaminis urguet.
- Silva frequens trabibus, quam nulla ceciderat aetas,
- incipit a plano devexaque prospicit arva:
- quo postquam venere viri, pars retia tendunt,
- vincula pars adimunt canibus, pars pressa sequuntur
- signa pedum, cupiuntque suum reperire periclum.
- concava vallis erat, quo se demittere rivi
- adsuerant pluvialis aquae; tenet ima lacunae
- lenta salix ulvaeque leves iuncique palustres
- viminaque et longa parvae sub harundine cannae:
- hinc aper excitus medios violentus in hostes
- fertur, ut excussis elisi nubibus ignes.
- sternitur incursu nemus, et propulsa fragorem
- silva dat: exclamant iuvenes praetentaque forti
- tela tenent dextra lato vibrantia ferro.
- ille ruit spargitque canes, ut quisque furenti
- obstat, et obliquo latrantes dissipat ictu.
- cuspis Echionio primum contorta lacerto
- vana fuit truncoque dedit leve vulnus acerno;
- proxima, si nimiis mittentis viribus usa
- non foret, in tergo visa est haesura petito:
- longius it; auctor teli Pagasaeus Iason.
- 'Phoebe,' ait Ampycides, 'si te coluique coloque,
- da mihi, quod petitur, certo contingere telo!'
- qua potuit, precibus deus adnuit: ictus ab illo est,
- sed sine vulnere aper: ferrum Diana volanti
- abstulerat iaculo; lignum sine acumine venit.
- ira feri mota est, nec fulmine lenius arsit:
- emicat ex oculis, spirat quoque pectore flamma,
- utque volat moles adducto concita nervo,
- cum petit aut muros aut plenas milite turres,
- in iuvenes certo sic impete vulnificus sus
- fertur et Hippalmon Pelagonaque, dextra tuentes
- cornua, prosternit: socii rapuere iacentes;
- at non letiferos effugit Enaesimus ictus
- Hippocoonte satus: trepidantem et terga parantem
- vertere succiso liquerunt poplite nervi.
- forsitan et Pylius citra Troiana perisset
- tempora, sed sumpto posita conamine ab hasta
- arboris insiluit, quae stabat proxima, ramis
- despexitque, loco tutus, quem fugerat, hostem.
- dentibus ille ferox in querno stipite tritis
- inminet exitio fidensque recentibus armis
- Eurytidae magni rostro femur hausit adunco.
- at gemini, nondum caelestia sidera, fratres,
- ambo conspicui, nive candidioribus ambo
- vectabantur equis, ambo vibrata per auras
- hastarum tremulo quatiebant spicula motu.
- vulnera fecissent, nisi saetiger inter opacas
- nec iaculis isset nec equo loca pervia silvas.
- persequitur Telamon studioque incautus eundi
- pronus ab arborea cecidit radice retentus.
- dum levat hunc Peleus, celerem Tegeaea sagittam
- inposuit nervo sinuatoque expulit arcu:
- fixa sub aure feri summum destrinxit harundo
- corpus et exiguo rubefecit sanguine saetas;
- nec tamen illa sui successu laetior ictus
- quam Meleagros erat: primus vidisse putatur
- et primus sociis visum ostendisse cruorem
- et 'meritum' dixisse 'feres virtutis honorem.'
- erubuere viri seque exhortantur et addunt
- cum clamore animos iaciuntque sine ordine tela:
- turba nocet iactis et, quos petit, impedit ictus.
- ecce furens contra sua fata bipennifer Arcas
- 'discite, femineis quid tela virilia praestent,
- o iuvenes, operique meo concedite!' dixit.
- 'ipsa suis licet hunc Latonia protegat armis,
- invita tamen hunc perimet mea dextra Diana.'
- talia magniloquo tumidus memoraverat ore
- ancipitemque manu tollens utraque securim
- institerat digitis pronos suspensus in ictus:
- occupat audentem, quaque est via proxima leto,
- summa ferus geminos derexit ad inguina dentes.
- concidit Ancaeus glomerataque sanguine multo
- viscera lapsa fluunt: madefacta est terra cruore.
- ibat in adversum proles Ixionis hostem
- Pirithous valida quatiens venabula dextra;
- cui 'procul' Aegides 'o me mihi carior' inquit
- 'pars animae consiste meae! licet eminus esse
- fortibus: Ancaeo nocuit temeraria virtus.'
- dixit et aerata torsit grave cuspide cornum;
- quo bene librato votique potente futuro
- obstitit aesculea frondosus ab arbore ramus.
- misit et Aesonides iaculum: quod casus ab illo
- vertit in inmeriti fatum latrantis et inter
- ilia coniectum tellure per ilia fixum est.
- at manus Oenidae variat, missisque duabus
- hasta prior terra, medio stetit altera tergo.
- nec mora, dum saevit, dum corpora versat in orbem
- stridentemque novo spumam cum sanguine fundit,
- vulneris auctor adest hostemque inritat ad iram
- splendidaque adversos venabula condit in armos.
- gaudia testantur socii clamore secundo
- victricemque petunt dextrae coniungere dextram
- inmanemque ferum multa tellure iacentem
- mirantes spectant neque adhuc contingere tutum
- esse putant, sed tela tamen sua quisque cruentat.
- Ipse pede inposito caput exitiabile pressit
- atque ita 'sume mei spolium, Nonacria, iuris,'
- dixit 'et in partem veniat mea gloria tecum.'
- protinus exuvias rigidis horrentia saetis
- terga dat et magnis insignia dentibus ora.
- illi laetitiae est cum munere muneris auctor;
- invidere alii, totoque erat agmine murmur.
- e quibus ingenti tendentes bracchia voce
- 'pone age nec titulos intercipe, femina, nostros,'
- Thestiadae clamant, 'nec te fiducia formae
- decipiat, ne sit longe tibi captus amore
- auctor,' et huic adimunt munus, ius muneris illi.
- non tulit et tumida frendens Mavortius ira
- 'discite, raptores alieni' dixit 'honoris,
- facta minis quantum distent,' hausitque nefando
- pectora Plexippi nil tale timentia ferro.
- Toxea, quid faciat, dubium pariterque volentem
- ulcisci fratrem fraternaque fata timentem
- haud patitur dubitare diu calidumque priori
- caede recalfecit consorti sanguine telum.
- Dona deum templis nato victore ferebat,
- cum videt exstinctos fratres Althaea referri.
- quae plangore dato maestis clamoribus urbem
- inplet et auratis mutavit vestibus atras;
- at simul est auctor necis editus, excidit omnis
- luctus et a lacrimis in poenae versus amorem est.
- Stipes erat, quem, cum partus enixa iaceret
- Thestias, in flammam triplices posuere sorores
- staminaque inpresso fatalia pollice nentes
- 'tempora' dixerunt 'eadem lignoque tibique,
- o modo nate, damus.' quo postquam carmine dicto
- excessere deae, flagrantem mater ab igne
- eripuit ramum sparsitque liquentibus undis.
- ille diu fuerat penetralibus abditus imis
- servatusque tuos, iuvenis, servaverat annos.
- protulit hunc genetrix taedasque et fragmina poni
- imperat et positis inimicos admovet ignes.
- tum conata quater flammis inponere ramum
- coepta quater tenuit: pugnat materque sororque,
- et diversa trahunt unum duo nomina pectus.
- saepe metu sceleris pallebant ora futuri,
- saepe suum fervens oculis dabat ira ruborem,
- et modo nescio quid similis crudele minanti
- vultus erat, modo quem misereri credere posses;
- cumque ferus lacrimas animi siccaverat ardor,
- inveniebantur lacrimae tamen, utque carina,
- quam ventus ventoque rapit contrarius aestus,
- vim geminam sentit paretque incerta duobus,
- Thestias haud aliter dubiis affectibus errat
- inque vices ponit positamque resuscitat iram.
- incipit esse tamen melior germana parente
- et consanguineas ut sanguine leniat umbras,
- inpietate pia est. nam postquam pestifer ignis
- convaluit, 'rogus iste cremet mea viscera' dixit,
- utque manu dira lignum fatale tenebat,
- ante sepulcrales infelix adstitit aras
- 'poenarum' que 'deae triplices, furialibus,' inquit
- 'Eumenides, sacris vultus advertite vestros!
- ulciscor facioque nefas; mors morte pianda est,
- in scelus addendum scelus est, in funera funus:
- per coacervatos pereat domus inpia luctus!
- an felix Oeneus nato victore fruetur,
- Thestius orbus erit? melius lugebitis ambo.
- vos modo, fraterni manes animaeque recentes,
- officium sentite meum magnoque paratas
- accipite inferias, uteri mala pignora nostri!
- ei mihi! quo rapior? fratres, ignoscite matri!
- deficiunt ad coepta manus: meruisse fatemur
- illum, cur pereat; mortis mihi displicet auctor.
- ergo inpune feret vivusque et victor et ipso
- successu tumidus regnum Calydonis habebit,
- vos cinis exiguus gelidaeque iacebitis umbrae?
- haud equidem patiar: pereat sceleratus et ille
- spemque patris regnumque trahat patriaeque ruinam!
- mens ubi materna est? ubi sunt pia iura parentum
- et quos sustinui bis mensum quinque labores?
- o utinam primis arsisses ignibus infans,
- idque ego passa forem! vixisti munere nostro;
- nunc merito moriere tuo! cape praemia facti
- bisque datam, primum partu, mox stipite rapto,
- redde animam vel me fraternis adde sepulcris!
- et cupio et nequeo. quid agam? modo vulnera fratrum
- ante oculos mihi sunt et tantae caedis imago,
- nunc animum pietas maternaque nomina frangunt.
- me miseram! male vincetis, sed vincite, fratres,
- dummodo, quae dedero vobis, solacia vosque
- ipsa sequar!' dixit dextraque aversa trementi
- funereum torrem medios coniecit in ignes:
- aut dedit aut visus gemitus est ipse dedisse
- stipes, ut invitis conreptus ab ignibus arsit.
- Inscius atque absens flamma Meleagros ab illa
- uritur et caecis torreri viscera sentit
- ignibus ac magnos superat virtute dolores.
- quod tamen ignavo cadat et sine sanguine leto,
- maeret et Ancaei felicia vulnera dicit
- grandaevumque patrem fratresque piasque sorores
- cum gemitu sociamque tori vocat ore supremo,
- forsitan et matrem. crescunt ignisque dolorque
- languescuntque iterum; simul est exstinctus uterque,
- inque leves abiit paulatim spiritus auras
- paulatim cana prunam velante favilla.
- Alta iacet Calydon: lugent iuvenesque senesque,
- vulgusque proceresque gemunt, scissaeque capillos
- planguntur matres Calydonides Eueninae;
- pulvere canitiem genitor vultusque seniles
- foedat humi fusus spatiosumque increpat aevum.
- nam de matre manus diri sibi conscia facti
- exegit poenas acto per viscera ferro.
- non mihi si centum deus ora sonantia linguis
- ingeniumque capax totumque Helicona dedisset,
- tristia persequerer miserarum fata sororum.
- inmemores decoris liventia pectora tundunt,
- dumque manet corpus, corpus refoventque foventque,
- oscula dant ipsi, posito dant oscula lecto.
- post cinerem cineres haustos ad pectora pressant
- adfusaeque iacent tumulo signataque saxo
- nomina conplexae lacrimas in nomina fundunt.
- quas Parthaoniae tandem Latonia clade
- exsatiata domus praeter Gorgenque nurumque
- nobilis Alcmenae natis in corpore pennis
- adlevat et longas per bracchia porrigit alas
- corneaque ora facit versasque per aera mittit.
- Interea Theseus sociati parte laboris
- functus Erectheas Tritonidos ibat ad arces.
- clausit iter fecitque moras Achelous eunti
- imbre tumens: 'succede meis,' ait 'inclite, tectis,
- Cecropide, nec te committe rapacibus undis:
- ferre trabes solidas obliquaque volvere magno
- murmure saxa solent. vidi contermina ripae
- cum gregibus stabula alta trahi; nec fortibus illic
- profuit armentis nec equis velocibus esse.
- multa quoque hic torrens nivibus de monte solutis
- corpora turbineo iuvenalia vertice mersit.
- tutior est requies, solito dum flumina currant
- limite, dum tenues capiat suus alveus undas.'
- adnuit Aegides 'utar,' que 'Acheloe, domoque
- consilioque tuo' respondit; et usus utroque est.
- pumice multicavo nec levibus atria tophis
- structa subit: molli tellus erat umida musco,
- summa lacunabant alterno murice conchae.
- iamque duas lucis partes Hyperione menso
- discubuere toris Theseus comitesque laborum,
- hac Ixionides, illa Troezenius heros
- parte Lelex, raris iam sparsus tempora canis,
- quosque alios parili fuerat dignatus honore
- Amnis Acarnanum, laetissimus hospite tanto.
- protinus adpositas nudae vestigia nymphae
- instruxere epulis mensas dapibusque remotis
- in gemma posuere merum. tum maximus heros,
- aequora prospiciens oculis subiecta, 'quis' inquit
- 'ille locus?' (digitoque ostendit) 'et insula nomen
- quod gerit illa, doce, quamquam non una videtur!'
- Amnis ad haec 'non est' inquit 'quod cernitis unum:
- quinque iacent terrae; spatium discrimina fallit.
- quoque minus spretae factum mirere Dianae,
- naides hae fuerant, quae cum bis quinque iuvencos
- mactassent rurisque deos ad sacra vocassent,
- inmemores nostri festas duxere choreas.
- intumui, quantusque feror, cum plurimus umquam,
- tantus eram, pariterque animis inmanis et undis
- a silvis silvas et ab arvis arva revelli
- cumque loco nymphas, memores tum denique nostri,
- in freta provolvi. fluctus nosterque marisque
- continuam diduxit humum partesque resolvit
- in totidem, mediis quot cernis Echinadas undis.
- ut tamen ipse vides, procul, en procul una recessit
- insula, grata mihi; Perimelen navita dicit:
- huic ego virgineum dilectae nomen ademi;
- quod pater Hippodamas aegre tulit inque profundum
- propulit e scopulo periturae corpora natae.
- excepi nantemque ferens "o proxima mundi
- regna vagae" dixi "sortite, Tridentifer, undae,
- adfer opem, mersaeque, precor, feritate paterna
- da, Neptune, locum, vel sit locus ipsa licebit!"
- dum loquor, amplexa est artus nova terra natantes
- et gravis increvit mutatis insula membris.'
- Amnis ab his tacuit. factum mirabile cunctos
- moverat: inridet credentes, utque deorum
- spretor erat mentisque ferox, Ixione natus
- 'ficta refers nimiumque putas, Acheloe, potentes
- esse deos,' dixit 'si dant adimuntque figuras.'
- obstipuere omnes nec talia dicta probarunt,
- ante omnesque Lelex animo maturus et aevo,
- sic ait: 'inmensa est finemque potentia caeli
- non habet, et quicquid superi voluere, peractum est,
- quoque minus dubites, tiliae contermina quercus
- collibus est Phrygiis modico circumdata muro;
- ipse locum vidi; nam me Pelopeia Pittheus
- misit in arva suo quondam regnata parenti.
- haud procul hinc stagnum est, tellus habitabilis olim,
- nunc celebres mergis fulicisque palustribus undae;
- Iuppiter huc specie mortali cumque parente
- venit Atlantiades positis caducifer alis.
- mille domos adiere locum requiemque petentes,
- mille domos clausere serae; tamen una recepit,
- parva quidem, stipulis et canna tecta palustri,
- sed pia Baucis anus parilique aetate Philemon
- illa sunt annis iuncti iuvenalibus, illa
- consenuere casa paupertatemque fatendo
- effecere levem nec iniqua mente ferendo;
- nec refert, dominos illic famulosne requiras:
- tota domus duo sunt, idem parentque iubentque.
- ergo ubi caelicolae parvos tetigere penates
- summissoque humiles intrarunt vertice postes,
- membra senex posito iussit relevare sedili;
- cui superiniecit textum rude sedula Baucis
- inque foco tepidum cinerem dimovit et ignes
- suscitat hesternos foliisque et cortice sicco
- nutrit et ad flammas anima producit anili
- multifidasque faces ramaliaque arida tecto
- detulit et minuit parvoque admovit aeno,
- quodque suus coniunx riguo conlegerat horto,
- truncat holus foliis; furca levat ille bicorni
- sordida terga suis nigro pendentia tigno
- servatoque diu resecat de tergore partem
- exiguam sectamque domat ferventibus undis.
- interea medias fallunt sermonibus horas
- concutiuntque torum de molli fluminis ulva
- inpositum lecto sponda pedibusque salignis.
- vestibus hunc velant, quas non nisi tempore festo
- sternere consuerant, sed et haec vilisque vetusque
- vestis erat, lecto non indignanda saligno.
- adcubuere dei. mensam succincta tremensque
- ponit anus, mensae sed erat pes tertius inpar:
- testa parem fecit; quae postquam subdita clivum
- sustulit, aequatam mentae tersere virentes.
- ponitur hic bicolor sincerae baca Minervae
- conditaque in liquida corna autumnalia faece
- intibaque et radix et lactis massa coacti
- ovaque non acri leviter versata favilla,
- omnia fictilibus. post haec caelatus eodem
- sistitur argento crater fabricataque fago
- pocula, qua cava sunt, flaventibus inlita ceris;
- parva mora est, epulasque foci misere calentes,
- nec longae rursus referuntur vina senectae
- dantque locum mensis paulum seducta secundis:
- hic nux, hic mixta est rugosis carica palmis
- prunaque et in patulis redolentia mala canistris
- et de purpureis conlectae vitibus uvae,
- candidus in medio favus est; super omnia vultus
- accessere boni nec iners pauperque voluntas.
- 'Interea totiens haustum cratera repleri
- sponte sua per seque vident succrescere vina:
- attoniti novitate pavent manibusque supinis
- concipiunt Baucisque preces timidusque Philemon
- et veniam dapibus nullisque paratibus orant.
- unicus anser erat, minimae custodia villae:
- quem dis hospitibus domini mactare parabant;
- ille celer penna tardos aetate fatigat
- eluditque diu tandemque est visus ad ipsos
- confugisse deos: superi vetuere necari
- "di" que "sumus, meritasque luet vicinia poenas
- inpia" dixerunt; "vobis inmunibus huius
- esse mali dabitur; modo vestra relinquite tecta
- ac nostros comitate gradus et in ardua montis
- ite simul!" parent ambo baculisque levati
- nituntur longo vestigia ponere clivo.
- tantum aberant summo, quantum semel ire sagitta
- missa potest: flexere oculos et mersa palude
- cetera prospiciunt, tantum sua tecta manere,
- dumque ea mirantur, dum deflent fata suorum,
- illa vetus dominis etiam casa parva duobus
- vertitur in templum: furcas subiere columnae,
- stramina flavescunt aurataque tecta videntur
- caelataeque fores adopertaque marmore tellus.
- talia tum placido Saturnius edidit ore:
- "dicite, iuste senex et femina coniuge iusto
- digna, quid optetis." cum Baucide pauca locutus
- iudicium superis aperit commune Philemon:
- "esse sacerdotes delubraque vestra tueri
- poscimus, et quoniam concordes egimus annos,
- auferat hora duos eadem, nec coniugis umquam
- busta meae videam, neu sim tumulandus ab illa."
- vota fides sequitur: templi tutela fuere,
- donec vita data est; annis aevoque soluti
- ante gradus sacros cum starent forte locique
- narrarent casus, frondere Philemona Baucis,
- Baucida conspexit senior frondere Philemon.
- iamque super geminos crescente cacumine vultus
- mutua, dum licuit, reddebant dicta "vale" que
- "o coniunx" dixere simul, simul abdita texit
- ora frutex: ostendit adhuc Thyneius illic
- incola de gemino vicinos corpore truncos.
- haec mihi non vani (neque erat, cur fallere vellent)
- narravere senes; equidem pendentia vidi
- serta super ramos ponensque recentia dixi
- "cura deum di sint, et, qui coluere, colantur."'
- Desierat, cunctosque et res et moverat auctor,
- Thesea praecipue; quem facta audire volentem
- mira deum innixus cubito Calydonius amnis
- talibus adloquitur: 'sunt, o fortissime, quorum
- forma semel mota est et in hoc renovamine mansit;
- sunt, quibus in plures ius est transire figuras,
- ut tibi, conplexi terram maris incola, Proteu.
- nam modo te iuvenem, modo te videre leonem,
- nunc violentus aper, nunc, quem tetigisse timerent,
- anguis eras, modo te faciebant cornua taurum;
- saepe lapis poteras, arbor quoque saepe videri,
- interdum, faciem liquidarum imitatus aquarum,
- flumen eras, interdum undis contrarius ignis.
- 'Nec minus Autolyci coniunx, Erysicthone nata,
- iuris habet: pater huius erat, qui numina divum
- sperneret et nullos aris adoleret odores;
- ille etiam Cereale nemus violasse securi
- dicitur et lucos ferro temerasse vetustos.
- stabat in his ingens annoso robore quercus,
- una nemus; vittae mediam memoresque tabellae
- sertaque cingebant, voti argumenta potentum.
- saepe sub hac dryades festas duxere choreas,
- saepe etiam manibus nexis ex ordine trunci
- circuiere modum, mensuraque roboris ulnas
- quinque ter inplebat, nec non et cetera tantum
- silva sub hac, silva quantum fuit herba sub omni.
- non tamen idcirco ferrum Triopeius illa
- abstinuit famulosque iubet succidere sacrum
- robur, et ut iussos cunctari vidit, ab uno
- edidit haec rapta sceleratus verba securi:
- "non dilecta deae solum, sed et ipsa licebit
- sit dea, iam tanget frondente cacumine terram."
- dixit, et obliquos dum telum librat in ictus,
- contremuit gemitumque dedit Deoia quercus,
- et pariter frondes, pariter pallescere glandes
- coepere ac longi pallorem ducere rami.
- cuius ut in trunco fecit manus inpia vulnus,
- haud aliter fluxit discusso cortice sanguis,
- quam solet, ante aras ingens ubi victima taurus
- concidit, abrupta cruor e cervice profundi.
- obstipuere omnes, aliquisque ex omnibus audet
- deterrere nefas saevamque inhibere bipennem:
- aspicit hunc "mentis" que "piae cape praemia!" dixit
- Thessalus inque virum convertit ab arbore ferrum
- detruncatque caput repetitaque robora caedit,
- redditus e medio sonus est cum robore talis:
- "nympha sub hoc ego sum Cereri gratissima ligno,
- quae tibi factorum poenas instare tuorum
- vaticinor moriens, nostri solacia leti."
- persequitur scelus ille suum, labefactaque tandem
- ictibus innumeris adductaque funibus arbor
- corruit et multam prostravit pondere silvam.
- 'Attonitae dryades damno nemorumque suoque,
- omnes germanae, Cererem cum vestibus atris
- maerentes adeunt poenamque Erysicthonis orant.
- adnuit his capitisque sui pulcherrima motu
- concussit gravidis oneratos messibus agros,
- moliturque genus poenae miserabile, si non
- ille suis esset nulli miserabilis actis,
- pestifera lacerare Fame: quae quatenus ipsi
- non adeunda deae est (neque enim Cereremque Famemque
- fata coire sinunt), montani numinis unam
- talibus agrestem conpellat oreada dictis:
- "est locus extremis Scythiae glacialis in oris,
- triste solum, sterilis, sine fruge, sine arbore tellus;
- Frigus iners illic habitant Pallorque Tremorque
- et ieiuna Fames: ea se in praecordia condat
- sacrilegi scelerata, iube, nec copia rerum
- vincat eam superetque meas certamine vires,
- neve viae spatium te terreat, accipe currus,
- accipe, quos frenis alte moderere, dracones!"
- et dedit; illa dato subvecta per aera curru
- devenit in Scythiam: rigidique cacumine montis
- (Caucason appellant) serpentum colla levavit
- quaesitamque Famem lapidoso vidit in agro
- unguibus et raras vellentem dentibus herbas.
- hirtus erat crinis, cava lumina, pallor in ore,
- labra incana situ, scabrae rubigine fauces,
- dura cutis, per quam spectari viscera possent;
- ossa sub incurvis exstabant arida lumbis,
- ventris erat pro ventre locus; pendere putares
- pectus et a spinae tantummodo crate teneri.
- auxerat articulos macies, genuumque tumebat
- orbis, et inmodico prodibant tubere tali.
- 'Hanc procul ut vidit, (neque enim est accedere iuxta
- ausa) refert mandata deae paulumque morata,
- quamquam aberat longe, quamquam modo venerat illuc,
- visa tamen sensisse famem est, retroque dracones
- egit in Haemoniam versis sublimis habenis.
- 'Dicta Fames Cereris, quamvis contraria semper
- illius est operi, peragit perque aera vento
- ad iussam delata domum est, et protinus intrat
- sacrilegi thalamos altoque sopore solutum
- (noctis enim tempus) geminis amplectitur ulnis,
- seque viro inspirat, faucesque et pectus et ora
- adflat et in vacuis spargit ieiunia venis;
- functaque mandato fecundum deserit orbem
- inque domos inopes adsueta revertitur antra.
- 'Lenis adhuc Somnus placidis Erysicthona pennis
- mulcebat: petit ille dapes sub imagine somni,
- oraque vana movet dentemque in dente fatigat,
- exercetque cibo delusum guttur inani
- proque epulis tenues nequiquam devorat auras;
- ut vero est expulsa quies, furit ardor edendi
- perque avidas fauces incensaque viscera regnat.
- nec mora; quod pontus, quod terra, quod educat aer,
- poscit et adpositis queritur ieiunia mensis
- inque epulis epulas quaerit; quodque urbibus esse,
- quodque satis poterat populo, non sufficit uni,
- plusque cupit, quo plura suam demittit in alvum.
- utque fretum recipit de tota flumina terra
- nec satiatur aquis peregrinosque ebibit amnes,
- utque rapax ignis non umquam alimenta recusat
- innumerasque trabes cremat et, quo copia maior
- est data, plura petit turbaque voracior ipsa est:
- sic epulas omnes Erysicthonis ora profani
- accipiunt poscuntque simul. cibus omnis in illo
- causa cibi est, semperque locus fit inanis edendo.
- 'Iamque fame patrias altique voragine ventris
- attenuarat opes, sed inattenuata manebat
- tum quoque dira fames, inplacataeque vigebat
- flamma gulae. tandem, demisso in viscera censu,
- filia restabat, non illo digna parente.
- hanc quoque vendit inops: dominum generosa recusat
- et vicina suas tendens super aequora palmas
- "eripe me domino, qui raptae praemia nobis
- virginitatis habes!" ait: haec Neptunus habebat;
- qui prece non spreta, quamvis modo visa sequenti
- esset ero, formamque novat vultumque virilem
- induit et cultus piscem capientibus aptos.
- hanc dominus spectans "o qui pendentia parvo
- aera cibo celas, moderator harundinis," inquit
- "sic mare conpositum, sic sit tibi piscis in unda
- credulus et nullos, nisi fixus, sentiat hamos:
- quae modo cum vili turbatis veste capillis
- litore in hoc steterat (nam stantem in litore vidi),
- dic, ubi sit: neque enim vestigia longius exstant."
- illa dei munus bene cedere sensit et a se
- se quaeri gaudens his est resecuta rogantem:
- "quisquis es, ignoscas; in nullam lumina partem
- gurgite ab hoc flexi studioque operatus inhaesi,
- quoque minus dubites, sic has deus aequoris artes
- adiuvet, ut nemo iamdudum litore in isto,
- me tamen excepto, nec femina constitit ulla."
- credidit et verso dominus pede pressit harenam
- elususque abiit: illi sua reddita forma est.
- ast ubi habere suam transformia corpora sensit,
- saepe pater dominis Triopeida tradit, at illa
- nunc equa, nunc ales, modo bos, modo cervus abibat
- praebebatque avido non iusta alimenta parenti.
- vis tamen illa mali postquam consumpserat omnem
- materiam derantque gravi nova pabula morbo,
- ipse suos artus lacerans divellere morsu
- coepit et infelix minuendo corpus alebat.?
- 'Quid moror externis? etiam mihi nempe novandi est
- corporis, o iuvenis, numero finita, potestas.
- nam modo, qui nunc sum, videor, modo flector in anguem,
- armenti modo dux vires in cornua sumo,?
- cornua, dum potui. nunc pars caret altera telo
- frontis, ut ipse vides.' gemitus sunt verba secuti.
- --oOo-- -