P. Ovidi Nasonis Metamorphoses
Liber Septimvs
- Iamque fretum Minyae Pagasaea puppe secabant,
- perpetuaque trahens inopem sub nocte senectam
- Phineus visus erat, iuvenesque Aquilone creati
- virgineas volucres miseri senis ore fugarant,
- multaque perpessi claro sub Iasone tandem
- contigerant rapidas limosi Phasidos undas.
- dumque adeunt regem Phrixeaque vellera poscunt
- lexque datur Minyis magnorum horrenda laborum,
- concipit interea validos Aeetias ignes
- et luctata diu, postquam ratione furorem
- vincere non poterat, 'frustra, Medea, repugnas:
- nescio quis deus obstat,' ait, 'mirumque, nisi hoc est,
- aut aliquid certe simile huic, quod amare vocatur.
- nam cur iussa patris nimium mihi dura videntur?
- sunt quoque dura nimis! cur, quem modo denique vidi,
- ne pereat, timeo? quae tanti causa timoris?
- excute virgineo conceptas pectore flammas,
- si potes, infelix! si possem, sanior essem!
- sed trahit invitam nova vis, aliudque cupido,
- mens aliud suadet: video meliora proboque,
- deteriora sequor. quid in hospite, regia virgo,
- ureris et thalamos alieni concipis orbis?
- haec quoque terra potest, quod ames, dare. vivat an ille
- occidat, in dis est. vivat tamen! idque precari
- vel sine amore licet: quid enim commisit Iason?
- quem, nisi crudelem, non tangat Iasonis aetas
- et genus et virtus? quem non, ut cetera desint,
- ore movere potest? certe mea pectora movit.
- at nisi opem tulero, taurorum adflabitur ore
- concurretque suae segeti, tellure creatis
- hostibus, aut avido dabitur fera praeda draconi.
- hoc ego si patiar, tum me de tigride natam,
- tum ferrum et scopulos gestare in corde fatebor!
- cur non et specto pereuntem oculosque videndo
- conscelero? cur non tauros exhortor in illum
- terrigenasque feros insopitumque draconem?
- di meliora velint! quamquam non ista precanda,
- sed facienda mihi.?prodamne ego regna parentis,
- atque ope nescio quis servabitur advena nostra,
- ut per me sospes sine me det lintea ventis
- virque sit alterius, poenae Medea relinquar?
- si facere hoc aliamve potest praeponere nobis,
- occidat ingratus! sed non is vultus in illo,
- non ea nobilitas animo est, ea gratia formae,
- ut timeam fraudem meritique oblivia nostri.
- et dabit ante fidem, cogamque in foedera testes
- esse deos. quid tuta times? accingere et omnem
- pelle moram: tibi se semper debebit Iason,
- te face sollemni iunget sibi perque Pelasgas
- servatrix urbes matrum celebrabere turba.
- ergo ego germanam fratremque patremque deosque
- et natale solum ventis ablata relinquam?
- nempe pater saevus, nempe est mea barbara tellus,
- frater adhuc infans; stant mecum vota sororis,
- maximus intra me deus est! non magna relinquam,
- magna sequar: titulum servatae pubis Achivae
- notitiamque soli melioris et oppida, quorum
- hic quoque fama viget, cultusque artesque locorum,
- quemque ego cum rebus, quas totus possidet orbis,
- Aesoniden mutasse velim, quo coniuge felix
- et dis cara ferar et vertice sidera tangam.
- quid, quod nescio qui mediis concurrere in undis
- dicuntur montes ratibusque inimica Charybdis
- nunc sorbere fretum, nunc reddere, cinctaque saevis
- Scylla rapax canibus Siculo latrare profundo?
- nempe tenens, quod amo, gremioque in Iasonis haerens
- per freta longa ferar; nihil illum amplexa verebor
- aut, siquid metuam, metuam de coniuge solo.?
- coniugiumne putas speciosaque nomina culpae
- inponis, Medea, tuae??quin adspice, quantum
- adgrediare nefas, et, dum licet, effuge crimen!'
- dixit, et ante oculos rectum pietasque pudorque
- constiterant, et victa dabat iam terga Cupido.
- Ibat ad antiquas Hecates Perseidos aras,
- quas nemus umbrosum secretaque silva tegebat,
- et iam fortis erat, pulsusque recesserat ardor,
- cum videt Aesoniden exstinctaque flamma reluxit.
- erubuere genae, totoque recanduit ore,
- utque solet ventis alimenta adsumere, quaeque
- parva sub inducta latuit scintilla favilla
- crescere et in veteres agitata resurgere vires,
- sic iam lenis amor, iam quem languere putares,
- ut vidit iuvenem, specie praesentis inarsit.
- et casu solito formosior Aesone natus
- illa luce fuit: posses ignoscere amanti.
- spectat et in vultu veluti tum denique viso
- lumina fixa tenet nec se mortalia demens
- ora videre putat nec se declinat ab illo;
- ut vero coepitque loqui dextramque prehendit
- hospes et auxilium submissa voce rogavit
- promisitque torum, lacrimis ait illa profusis:
- 'quid faciam, video: nec me ignorantia veri
- decipiet, sed amor. servabere munere nostro,
- servatus promissa dato!' per sacra triformis
- ille deae lucoque foret quod numen in illo
- perque patrem soceri cernentem cuncta futuri
- eventusque suos et tanta pericula iurat:
- creditus accepit cantatas protinus herbas
- edidicitque usum laetusque in tecta recessit.
- Postera depulerat stellas Aurora micantes:
- conveniunt populi sacrum Mavortis in arvum
- consistuntque iugis; medio rex ipse resedit
- agmine purpureus sceptroque insignis eburno.
- ecce adamanteis Vulcanum naribus efflant
- aeripedes tauri, tactaeque vaporibus herbae
- ardent, utque solent pleni resonare camini,
- aut ubi terrena silices fornace soluti
- concipiunt ignem liquidarum adspergine aquarum,
- pectora sic intus clausas volventia flammas
- gutturaque usta sonant; tamen illis Aesone natus
- obvius it. vertere truces venientis ad ora
- terribiles vultus praefixaque cornua ferro
- pulvereumque solum pede pulsavere bisulco
- fumificisque locum mugitibus inpleverunt.
- deriguere metu Minyae; subit ille nec ignes
- sentit anhelatos (tantum medicamina possunt!)
- pendulaque audaci mulcet palearia dextra
- suppositosque iugo pondus grave cogit aratri
- ducere et insuetum ferro proscindere campum:
- mirantur Colchi, Minyae clamoribus augent
- adiciuntque animos. galea tum sumit aena
- vipereos dentes et aratos spargit in agros.
- semina mollit humus valido praetincta veneno,
- et crescunt fiuntque sati nova corpora dentes,
- utque hominis speciem materna sumit in alvo
- perque suos intus numeros conponitur infans
- nec nisi maturus communes exit in auras,
- sic, ubi visceribus gravidae telluris imago
- effecta est hominis, feto consurgit in arvo,
- quodque magis mirum est, simul edita concutit arma.
- quos ubi viderunt praeacutae cuspidis hastas
- in caput Haemonii iuvenis torquere parantis,
- demisere metu vultumque animumque Pelasgi;
- ipsa quoque extimuit, quae tutum fecerat illum.
- utque peti vidit iuvenem tot ab hostibus unum,
- palluit et subito sine sanguine frigida sedit,
- neve parum valeant a se data gramina, carmen
- auxiliare canit secretasque advocat artes.
- ille gravem medios silicem iaculatus in hostes
- a se depulsum Martem convertit in ipsos:
- terrigenae pereunt per mutua vulnera fratres
- civilique cadunt acie. gratantur Achivi
- victoremque tenent avidisque amplexibus haerent.
- tu quoque victorem conplecti, barbara, velles:
- obstitit incepto pudor, at conplexa fuisses,
- sed te, ne faceres, tenuit reverentia famae.
- quod licet, adfectu tacito laetaris agisque
- carminibus grates et dis auctoribus horum.
- Pervigilem superest herbis sopire draconem,
- qui crista linguisque tribus praesignis et uncis
- dentibus horrendus custos erat arboris aureae.
- hunc postquam sparsit Lethaei gramine suci
- verbaque ter dixit placidos facientia somnos,
- quae mare turbatum, quae concita flumina sistunt,
- somnus in ignotos oculos sibi venit, et auro
- heros Aesonius potitur spolioque superbus
- muneris auctorem secum, spolia altera, portans
- victor Iolciacos tetigit cum coniuge portus.
- Haemoniae matres pro gnatis dona receptis
- grandaevique ferunt patres congestaque flamma
- tura liquefaciunt, inductaque cornibus aurum
- victima vota cadit, sed abest gratantibus Aeson
- iam propior leto fessusque senilibus annis,
- cum sic Aesonides: 'o cui debere salutem
- confiteor, coniunx, quamquam mihi cuncta dedisti
- excessitque fidem meritorum summa tuorum,
- si tamen hoc possunt (quid enim non carmina possunt?)
- deme meis annis et demptos adde parenti!'
- nec tenuit lacrimas: mota est pietate rogantis,
- dissimilemque animum subiit Aeeta relictus;
- nec tamen adfectus talis confessa 'quod' inquit
- 'excidit ore tuo, coniunx, scelus? ergo ego cuiquam
- posse tuae videor spatium transcribere vitae?
- nec sinat hoc Hecate, nec tu petis aequa; sed isto,
- quod petis, experiar maius dare munus, Iason.
- arte mea soceri longum temptabimus aevum,
- non annis revocare tuis, modo diva triformis
- adiuvet et praesens ingentibus adnuat ausis.'
- Tres aberant noctes, ut cornua tota coirent
- efficerentque orbem; postquam plenissima fulsit
- ac solida terras spectavit imagine luna,
- egreditur tectis vestes induta recinctas,
- nuda pedem, nudos umeris infusa capillos,
- fertque vagos mediae per muta silentia noctis
- incomitata gradus: homines volucresque ferasque
- solverat alta quies, nullo cum murmure saepes,
- inmotaeque silent frondes, silet umidus aer,
- sidera sola micant: ad quae sua bracchia tendens
- ter se convertit, ter sumptis flumine crinem
- inroravit aquis ternisque ululatibus ora
- solvit et in dura submisso poplite terra
- 'Nox' ait 'arcanis fidissima, quaeque diurnis
- aurea cum luna succeditis ignibus astra,
- tuque, triceps Hecate, quae coeptis conscia nostris
- adiutrixque venis cantusque artisque magorum,
- quaeque magos, Tellus, pollentibus instruis herbis,
- auraeque et venti montesque amnesque lacusque,
- dique omnes nemorum, dique omnes noctis adeste,
- quorum ope, cum volui, ripis mirantibus amnes
- in fontes rediere suos, concussaque sisto,
- stantia concutio cantu freta, nubila pello
- nubilaque induco, ventos abigoque vocoque,
- vipereas rumpo verbis et carmine fauces,
- vivaque saxa sua convulsaque robora terra
- et silvas moveo iubeoque tremescere montis
- et mugire solum manesque exire sepulcris!
- te quoque, Luna, traho, quamvis Temesaea labores
- aera tuos minuant; currus quoque carmine nostro
- pallet avi, pallet nostris Aurora venenis!
- vos mihi taurorum flammas hebetastis et unco
- inpatiens oneris collum pressistis aratro,
- vos serpentigenis in se fera bella dedistis
- custodemque rudem somni sopistis et aurum
- vindice decepto Graias misistis in urbes:
- nunc opus est sucis, per quos renovata senectus
- in florem redeat primosque recolligat annos,
- et dabitis. neque enim micuerunt sidera frustra,
- nec frustra volucrum tractus cervice draconum
- currus adest.' aderat demissus ab aethere currus.
- quo simul adscendit frenataque colla draconum
- permulsit manibusque leves agitavit habenas,
- sublimis rapitur subiectaque Thessala Tempe
- despicit et certis regionibus adplicat angues:
- et quas Ossa tulit, quas altum Pelion herbas,
- Othrysque Pindusque et Pindo maior Olympus,
- perspicit et placitas partim radice revellit,
- partim succidit curvamine falcis aenae.
- multa quoque Apidani placuerunt gramina ripis,
- multa quoque Amphrysi, neque eras inmunis, Enipeu;
- nec non Peneos nec non Spercheides undae
- contribuere aliquid iuncosaque litora Boebes;
- carpsit et Euboica vivax Anthedone gramen,
- nondum mutato vulgatum corpore Glauci.
- Et iam nona dies curru pennisque draconum
- nonaque nox omnes lustrantem viderat agros,
- cum rediit; neque erant tacti nisi odore dracones,
- et tamen annosae pellem posuere senectae.
- constitit adveniens citra limenque foresque
- et tantum caelo tegitur refugitque viriles
- contactus, statuitque aras de caespite binas,
- dexteriore Hecates, ast laeva parte Iuventae.
- has ubi verbenis silvaque incinxit agresti,
- haud procul egesta scrobibus tellure duabus
- sacra facit cultrosque in guttura velleris atri
- conicit et patulas perfundit sanguine fossas;
- tum super invergens liquidi carchesia mellis
- alteraque invergens tepidi carchesia lactis,
- verba simul fudit terrenaque numina civit
- umbrarumque rogat rapta cum coniuge regem,
- ne properent artus anima fraudare senili.
- Quos ubi placavit precibusque et murmure longo,
- Aesonis effetum proferri corpus ad auras
- iussit et in plenos resolutum carmine somnos
- exanimi similem stratis porrexit in herbis.
- hinc procul Aesoniden, procul hinc iubet ire ministros
- et monet arcanis oculos removere profanos.
- diffugiunt iussi; passis Medea capillis
- bacchantum ritu flagrantis circuit aras
- multifidasque faces in fossa sanguinis atra
- tinguit et infectas geminis accendit in aris
- terque senem flamma, ter aqua, ter sulphure lustrat.
- Interea validum posito medicamen aeno
- fervet et exsultat spumisque tumentibus albet.
- illic Haemonia radices valle resectas
- seminaque floresque et sucos incoquit atros;
- adicit extremo lapides Oriente petitos
- et quas Oceani refluum mare lavit harenas;
- addit et exceptas luna pernocte pruinas
- et strigis infamis ipsis cum carnibus alas
- inque virum soliti vultus mutare ferinos
- ambigui prosecta lupi; nec defuit illis
- squamea Cinyphii tenuis membrana chelydri
- vivacisque iecur cervi; quibus insuper addit
- ova caputque novem cornicis saecula passae.
- his et mille aliis postquam sine nomine rebus
- propositum instruxit mortali barbara maius,
- arenti ramo iampridem mitis olivae
- omnia confudit summisque inmiscuit ima.
- ecce vetus calido versatus stipes aeno
- fit viridis primo nec longo tempore frondes
- induit et subito gravidis oneratur olivis:
- at quacumque cavo spumas eiecit aeno
- ignis et in terram guttae cecidere calentes,
- vernat humus, floresque et mollia pabula surgunt.
- quae simul ac vidit, stricto Medea recludit
- ense senis iugulum veteremque exire cruorem
- passa replet sucis; quos postquam conbibit Aeson
- aut ore acceptos aut vulnere, barba comaeque
- canitie posita nigrum rapuere colorem,
- pulsa fugit macies, abeunt pallorque situsque,
- adiectoque cavae supplentur corpore rugae,
- membraque luxuriant: Aeson miratur et olim
- ante quater denos hunc se reminiscitur annos.
- Viderat ex alto tanti miracula monstri
- Liber et admonitus, iuvenes nutricibus annos
- posse suis reddi, capit hoc a Colchide munus.
- Neve doli cessent, odium cum coniuge falsum
- Phasias adsimulat Peliaeque ad limina supplex
- confugit; atque illam, quoniam gravis ipse senecta est,
- excipiunt natae; quas tempore callida parvo
- Colchis amicitiae mendacis imagine cepit,
- dumque refert inter meritorum maxima demptos
- Aesonis esse situs atque hac in parte moratur,
- spes est virginibus Pelia subiecta creatis,
- arte suum parili revirescere posse parentem,
- idque petunt pretiumque iubent sine fine pacisci.
- illa brevi spatio silet et dubitare videtur
- suspenditque animos ficta gravitate rogantum.
- mox ubi pollicita est, 'quo sit fiducia maior
- muneris huius' ait, 'qui vestri maximus aevo est
- dux gregis inter oves, agnus medicamine fiet.'
- protinus innumeris effetus laniger annis
- attrahitur flexo circum cava tempora cornu;
- cuius ut Haemonio marcentia guttura cultro
- fodit et exiguo maculavit sanguine ferrum,
- membra simul pecudis validosque venefica sucos
- mergit in aere cavo: minuunt ea corporis artus
- cornuaque exurunt nec non cum cornibus annos,
- et tener auditur medio balatus aeno:
- nec mora, balatum mirantibus exsilit agnus
- lascivitque fuga lactantiaque ubera quaerit.
- Obstipuere satae Pelia, promissaque postquam
- exhibuere fidem, tum vero inpensius instant.
- ter iuga Phoebus equis in Hibero flumine mersis
- dempserat et quarta radiantia nocte micabant
- sidera, cum rapido fallax Aeetias igni
- imponit purum laticem et sine viribus herbas.
- iamque neci similis resoluto corpore regem
- et cum rege suo custodes somnus habebat,
- quem dederant cantus magicaeque potentia linguae;
- intrarant iussae cum Colchide limina natae
- ambierantque torum: 'quid nunc dubitatis inertes?
- stringite' ait 'gladios veteremque haurite crurorem,
- ut repleam vacuas iuvenali sanguine venas!
- in manibus vestris vita est aetasque parentis:
- si pietas ulla est nec spes agitatis inanis,
- officium praestate patri telisque senectam
- exigite, et saniem coniecto emittite ferro!'
- his, ut quaeque pia est, hortatibus inpia prima est
- et, ne sit scelerata, facit scelus: haud tamen ictus
- ulla suos spectare potest, oculosque reflectunt,
- caecaque dant saevis aversae vulnera dextris.
- ille cruore fluens, cubito tamen adlevat artus,
- semilacerque toro temptat consurgere, et inter
- tot medius gladios pallentia bracchia tendens
- 'quid facitis, gnatae? quid vos in fata parentis
- armat?' ait: cecidere illis animique manusque;
- plura locuturo cum verbis guttura Colchis
- abstulit et calidis laniatum mersit in undis.
- Quod nisi pennatis serpentibus isset in auras,
- non exempta foret poenae: fugit alta superque
- Pelion umbrosum, Philyreia tecta, superque
- Othryn et eventu veteris loca nota Cerambi:
- hic ope nympharum sublatus in aera pennis,
- cum gravis infuso tellus foret obruta ponto,
- Deucalioneas effugit inobrutus undas.
- Aeoliam Pitanen a laeva parte relinquit
- factaque de saxo longi simulacra draconis
- Idaeumque nemus, quo nati furta, iuvencum,
- occuluit Liber falsi sub imagine cervi,
- quaque pater Corythi parva tumulatus harena est,
- et quos Maera novo latratu terruit agros,
- Eurypylique urbem, qua Coae cornua matres
- gesserunt tum, cum discederet Herculis agmen,
- Phoebeamque Rhodon et Ialysios Telchinas,
- quorum oculos ipso vitiantes omnia visu
- Iuppiter exosus fraternis subdidit undis;
- transit et antiquae Cartheia moenia Ceae,
- qua pater Alcidamas placidam de corpore natae
- miraturus erat nasci potuisse columbam.
- inde lacus Hyries videt et Cycneia Tempe,
- quae subitus celebravit olor: nam Phylius illic
- imperio pueri volucrisque ferumque leonem
- tradiderat domitos; taurum quoque vincere iussus
- vicerat et spreto totiens iratus amore
- praemia poscenti taurum suprema negabat;
- ille indignatus 'cupies dare' dixit et alto
- desiluit saxo; cuncti cecidisse putabant:
- factus olor niveis pendebat in aere pennis;
- at genetrix Hyrie, servati nescia, flendo
- delicuit stagnumque suo de nomine fecit.
- adiacet his Pleuron, in qua trepidantibus alis
- Ophias effugit natorum vulnera Combe;
- inde Calaureae Letoidos adspicit arva
- in volucrem versi cum coniuge conscia regis.
- dextera Cyllene est, in qua cum matre Menephron
- concubiturus erat saevarum more ferarum;
- Cephison procul hinc deflentem fata nepotis
- respicit in tumidam phocen ab Apolline versi
- Eumelique domum lugentis in aere natum.
- Tandem vipereis Ephyren Pirenida pennis
- contigit: hic aevo veteres mortalia primo
- corpora vulgarunt pluvialibus edita fungis.
- sed postquam Colchis arsit nova nupta venenis
- flagrantemque domum regis mare vidit utrumque,
- sanguine natorum perfunditur inpius ensis,
- ultaque se male mater Iasonis effugit arma.
- hinc Titaniacis ablata draconibus intrat
- Palladias arces, quae te, iustissima Phene,
- teque, senex Peripha, pariter videre volantes
- innixamque novis neptem Polypemonis alis.
- excipit hanc Aegeus facto damnandus in uno,
- nec satis hospitium est, thalami quoque foedere iungit.
- Iamque aderat Theseus, proles ignara parenti,
- qui virtute sua bimarem pacaverat Isthmon:
- huius in exitium miscet Medea, quod olim
- attulerat secum Scythicis aconiton ab oris.
- illud Echidnaeae memorant e dentibus ortum
- esse canis: specus est tenebroso caecus hiatu,
- est via declivis, per quam Tirynthius heros
- restantem contraque diem radiosque micantes
- obliquantem oculos nexis adamante catenis
- Cerberon abstraxit, rabida qui concitus ira
- inplevit pariter ternis latratibus auras
- et sparsit virides spumis albentibus agros;
- has concresse putant nactasque alimenta feracis
- fecundique soli vires cepisse nocendi;
- quae quia nascuntur dura vivacia caute,
- agrestes aconita vocant. ea coniugis astu
- ipse parens Aegeus nato porrexit ut hosti.
- sumpserat ignara Theseus data pocula dextra,
- cum pater in capulo gladii cognovit eburno
- signa sui generis facinusque excussit ab ore.
- effugit illa necem nebulis per carmina motis;
- At genitor, quamquam laetatur sospite nato,
- attonitus tamen est, ingens discrimine parvo
- committi potuisse nefas: fovet ignibus aras
- muneribusque deos inplet, feriuntque secures
- colla torosa boum vinctorum cornua vittis.
- nullus Erecthidis fertur celebratior illo
- inluxisse dies: agitant convivia patres
- et medium vulgus nec non et carmina vino
- ingenium faciente canunt: 'te, maxime Theseu,
- mirata est Marathon Cretaei sanguine tauri,
- quodque suis securus arat Cromyona colonus,
- munus opusque tuum est; tellus Epidauria per te
- clavigeram vidit Vulcani occumbere prolem,
- vidit et inmitem Cephisias ora Procrusten,
- Cercyonis letum vidit Cerealis Eleusin.
- occidit ille Sinis magnis male viribus usus,
- qui poterat curvare trabes et agebat ab alto
- ad terram late sparsuras corpora pinus.
- tutus ad Alcathoen, Lelegeia moenia, limes
- conposito Scirone patet, sparsisque latronis
- terra negat sedem, sedem negat ossibus unda;
- quae iactata diu fertur durasse vetustas
- in scopulos: scopulis nomen Scironis inhaeret.
- si titulos annosque tuos numerare velimus,
- facta prement annos. pro te, fortissime, vota
- publica suscipimus, Bacchi tibi sumimus haustus.'
- consonat adsensu populi precibusque faventum
- regia, nec tota tristis locus ullus in urbe est.
- Nec tamen (usque adeo nulla est sincera voluptas,
- sollicitumque aliquid laetis intervenit) Aegeus
- gaudia percepit nato secura recepto:
- bella parat Minos; qui quamquam milite, quamquam
- classe valet, patria tamen est firmissimus ira
- Androgeique necem iustis ulciscitur armis.
- ante tamen bello vires adquirit amicas,
- quaque potens habitus volucri freta classe pererrat:
- hinc Anaphen sibi iungit et Astypaleia regna,
- (promissis Anaphen, regna Astypaleia bello);
- hinc humilem Myconon cretosaque rura Cimoli
- florentemque thymo Syron planamque Seriphon
- marmoreamque Paron, quamque inpia prodidit Arne
- Siphnon et accepto, quod avara poposcerat, auro
- mutata est in avem, quae nunc quoque diligit aurum,
- nigra pedes, nigris velata monedula pennis.
- At non Oliaros Didymeque et Tenos et Andros
- et Gyaros nitidaeque ferax Peparethos olivae
- Cnosiacas iuvere rates; latere inde sinistro
- Oenopiam Minos petit, Aeacideia regna:
- Oenopiam veteres adpellavere, sed ipse
- Aeacus Aeginam genetricis nomine dixit.
- turba ruit tantaeque virum cognoscere famae
- expetit; occurrunt illi Telamonque minorque
- quam Telamon Peleus et proles tertia Phocus;
- ipse quoque egreditur tardus gravitate senili
- Aeacus et, quae sit veniendi causa, requirit.
- admonitus patrii luctus suspirat et illi
- dicta refert rector populorum talia centum:
- 'arma iuves oro pro gnato sumpta piaeque
- pars sis militiae; tumulo solacia posco.'
- huic Asopiades 'petis inrita' dixit 'et urbi
- non facienda meae; neque enim coniunctior ulla
- Cecropidis est hac tellus: ea foedera nobis.'
- tristis abit 'stabunt' que 'tibi tua foedera magno'
- dixit et utilius bellum putat esse minari
- quam gerere atque suas ibi praeconsumere vires.
- classis ab Oenopiis etiamnum Lyctia muris
- spectari poterat, cum pleno concita velo
- Attica puppis adest in portusque intrat amicos,
- quae Cephalum patriaeque simul mandata ferebat.
- Aeacidae longo iuvenes post tempore visum
- agnovere tamen Cephalum dextrasque dedere
- inque patris duxere domum: spectabilis heros
- et veteris retinens etiamnum pignora formae
- ingreditur ramumque tenens popularis olivae
- a dextra laevaque duos aetate minores
- maior habet, Clyton et Buten, Pallante creatos.
- Postquam congressus primi sua verba tulerunt,
- Cecropidae Cephalus peragit mandata rogatque
- auxilium foedusque refert et iura parentum,
- imperiumque peti totius Achaidos addit.
- sic ubi mandatam iuvit facundia causam,
- Aeacus, in capulo sceptri nitente sinistra,
- 'ne petite auxilium, sed sumite' dixit, 'Athenae,
- nec dubie vires, quas haec habet insula, vestras
- ducite, et (o maneat rerum status iste mearum!)
- robora non desunt; superat mihi miles et hoc est,
- gratia dis, felix et inexcusabile tempus.'
- 'immo ita sit' Cephalus, 'crescat tua civibus opto
- urbs' ait; 'adveniens equidem modo gaudia cepi,
- cum tam pulchra mihi, tam par aetate iuventus
- obvia processit; multos tamen inde requiro,
- quos quondam vidi vestra prius urbe receptus.'
- Aeacus ingemuit tristique ita voce locutus:
- 'flebile principium melior fortuna secuta est;
- hanc utinam possem vobis memorare sine illo!
- ordine nunc repetam, neu longa ambage morer vos,
- ossa cinisque iacent, memori quos mente requiris,
- et quota pars illi rerum periere mearum!
- dira lues ira populis Iunonis iniquae
- incidit exosae dictas a paelice terras.
- dum visum mortale malum tantaeque latebat
- causa nocens cladis, pugnatum est arte medendi:
- exitium superabat opem, quae victa iacebat.
- principio caelum spissa caligine terras
- pressit et ignavos inclusit nubibus aestus;
- dumque quater iunctis explevit cornibus orbem
- Luna, quater plenum tenuata retexuit orbem,
- letiferis calidi spirarunt aestibus austri.
- constat et in fontis vitium venisse lacusque,
- miliaque incultos serpentum multa per agros
- errasse atque suis fluvios temerasse venenis.
- strage canum primo volucrumque oviumque boumque
- inque feris subiti deprensa potentia morbi.
- concidere infelix validos miratur arator
- inter opus tauros medioque recumbere sulco;
- lanigeris gregibus balatus dantibus aegros
- sponte sua lanaeque cadunt et corpora tabent;
- acer equus quondam magnaeque in pulvere famae
- degenerat palmas veterumque oblitus honorum
- ad praesepe gemit leto moriturus inerti.
- non aper irasci meminit, non fidere cursu
- cerva nec armentis incurrere fortibus ursi.
- omnia languor habet: silvisque agrisque viisque
- corpora foeda iacent, vitiantur odoribus aurae.
- mira loquar: non illa canes avidaeque volucres,
- non cani tetigere lupi; dilapsa liquescunt
- adflatuque nocent et agunt contagia late.
- 'Pervenit ad miseros damno graviore colonos
- pestis et in magnae dominatur moenibus urbis.
- viscera torrentur primo, flammaeque latentis
- indicium rubor est et ductus anhelitus; igni
- aspera lingua tumet, tepidisque arentia ventis
- ora patent, auraeque graves captantur hiatu.
- non stratum, non ulla pati velamina possunt,
- nuda sed in terra ponunt praecordia, nec fit
- corpus humo gelidum, sed humus de corpore fervet.
- nec moderator adest, inque ipsos saeva medentes
- erumpit clades, obsuntque auctoribus artes;
- quo propior quisque est servitque fidelius aegro,
- in partem leti citius venit, utque salutis
- spes abiit finemque vident in funere morbi,
- indulgent animis et nulla, quid utile, cura est:
- utile enim nihil est. passim positoque pudore
- fontibus et fluviis puteisque capacibus haerent,
- nec sitis est exstincta prius quam vita bibendo.
- inde graves multi nequeunt consurgere et ipsis
- inmoriuntur aquis, aliquis tamen haurit et illas;
- tantaque sunt miseris invisi taedia lecti,
- prosiliunt aut, si prohibent consistere vires,
- corpora devolvunt in humum fugiuntque penates
- quisque suos, sua cuique domus funesta videtur,
- et quia causa latet, locus est in crimine; partim
- semianimes errare viis, dum stare valebant,
- adspiceres, flentes alios terraque iacentes
- lassaque versantes supremo lumina motu;
- membraque pendentis tendunt ad sidera caeli,
- hic illic, ubi mors deprenderat, exhalantes.
- 'Quid mihi tunc animi fuit? an, quod debuit esse,
- ut vitam odissem et cuperem pars esse meorum?
- quo se cumque acies oculorum flexerat, illic
- vulgus erat stratum, veluti cum putria motis
- poma cadunt ramis agitataque ilice glandes.
- templa vides contra gradibus sublimia longis:
- Iuppiter illa tenet. quis non altaribus illis
- inrita tura dedit? quotiens pro coniuge coniunx,
- pro gnato genitor dum verba precantia dicit,
- non exoratis animam finivit in aris,
- inque manu turis pars inconsumpta reperta est!
- admoti quotiens templis, dum vota sacerdos
- concipit et fundit durum inter cornua vinum,
- haud exspectato ceciderunt vulnere tauri!
- ipse ego sacra Iovi pro me patriaque tribusque
- cum facerem natis, mugitus victima diros
- edidit et subito conlapsa sine ictibus ullis
- exiguo tinxit subiectos sanguine cultros.
- exta quoque aegra notas veri monitusque deorum
- perdiderant: tristes penetrant ad viscera morbi.
- ante sacros vidi proiecta cadavera postes,
- ante ipsas, quo mors foret invidiosior, aras.
- pars animam laqueo claudunt mortisque timorem
- morte fugant ultroque vocant venientia fata.
- corpora missa neci nullis de more feruntur
- funeribus (neque enim capiebant funera portae):
- aut inhumata premunt terras aut dantur in altos
- indotata rogos; et iam reverentia nulla est,
- deque rogis pugnant alienisque ignibus ardent.
- qui lacriment, desunt, indefletaeque vagantur
- natorumque patrumque animae iuvenumque senumque,
- nec locus in tumulos, nec sufficit arbor in ignes.
- Attonitus tanto miserarum turbine rerum,
- "Iuppiter o!" dixi, "si te non falsa loquuntur
- dicta sub amplexus Aeginae Asopidos isse,
- nec te, magne pater, nostri pudet esse parentem,
- aut mihi redde meos aut me quoque conde sepulcro!"
- ille notam fulgore dedit tonitruque secundo.
- "accipio sintque ista precor felicia mentis
- signa tuae!" dixi, "quod das mihi, pigneror omen."
- forte fuit iuxta patulis rarissima ramis
- sacra Iovi quercus de semine Dodonaeo;
- hic nos frugilegas adspeximus agmine longo
- grande onus exiguo formicas ore gerentes
- rugosoque suum servantes cortice callem;
- dum numerum miror, "totidem, pater optime," dixi,
- "tu mihi da cives et inania moenia supple!"
- intremuit ramisque sonum sine flamine motis
- alta dedit quercus: pavido mihi membra timore
- horruerant, stabantque comae; tamen oscula terrae
- roboribusque dedi, nec me sperare fatebar;
- sperabam tamen atque animo mea vota fovebam.
- nox subit, et curis exercita corpora somnus
- occupat: ante oculos eadem mihi quercus adesse
- et ramis totidem totidemque animalia ramis
- ferre suis visa est pariterque tremescere motu
- graniferumque agmen subiectis spargere in arvis;
- crescere desubito et maius maiusque videri
- ac se tollere humo rectoque adsistere trunco
- et maciem numerumque pedum nigrumque colorem
- ponere et humanam membris inducere formam.
- somnus abit: damno vigilans mea visa querorque
- in superis opis esse nihil; at in aedibus ingens
- murmur erat, vocesque hominum exaudire videbar
- iam mihi desuetas; dum suspicor has quoque somni
- esse, venit Telamon properus foribusque reclusis
- "speque fideque, pater", dixit "maiora videbis:
- egredere!" egredior, qualesque in imagine somni
- visus eram vidisse viros, ex ordine tales
- adspicio noscoque: adeunt regemque salutant.
- vota Iovi solvo populisque recentibus urbem
- partior et vacuos priscis cultoribus agros,
- Myrmidonasque voco nec origine nomina fraudo.
- corpora vidisti; mores, quos ante gerebant,
- nunc quoque habent: parcum genus est patiensque laborum
- quaesitique tenax et quod quaesita reservet.
- hi te ad bella pares annis animisque sequentur,
- cum primum qui te feliciter attulit eurus'
- (eurus enim attulerat) 'fuerit mutatus in austrum.'
- Talibus atque aliis longum sermonibus illi
- inplevere diem; lucis pars ultima mensae
- est data, nox somnis. iubar aureus extulerat Sol,
- flabat adhuc eurus redituraque vela tenebat:
- ad Cephalum Pallante sati, cui grandior aetas,
- ad regem Cephalus simul et Pallante creati
- conveniunt, sed adhuc regem sopor altus habebat.
- excipit Aeacides illos in limine Phocus;
- nam Telamon fraterque viros ad bella legebant.
- Phocus in interius spatium pulchrosque recessus
- Cecropidas ducit, cum quis simul ipse resedit.
- adspicit Aeoliden ignota ex arbore factum
- ferre manu iaculum, cuius fuit aurea cuspis.
- pauca prius mediis sermonibus ille locutus
- 'sum nemorum studiosus' ait 'caedisque ferinae;
- qua tamen e silva teneas hastile recisum,
- iamdudum dubito: certe si fraxinus esset,
- fulva colore foret; si cornus, nodus inesset.
- unde sit, ignoro, sed non formosius isto
- viderunt oculi telum iaculabile nostri.'
- excipit Actaeis e fratribus alter et 'usum
- maiorem specie mirabere' dixit 'in isto.
- consequitur, quodcumque petit, fortunaque missum
- non regit, et revolat nullo referente cruentum.'
- tum vero iuvenis Nereius omnia quaerit,
- cur sit et unde datum, quis tanti muneris auctor.
- quae petit, ille refert, sed enim narrare pudori est,
- qua tulerit mercede; silet tactusque dolore
- coniugis amissae lacrimis ita fatur obortis:
- 'hoc me, nate dea, (quis possit credere?) telum
- flere facit facietque diu, si vivere nobis
- fata diu dederint; hoc me cum coniuge cara
- perdidit: hoc utinam caruissem munere semper!
- 'Procris erat, si forte magis pervenit ad aures
- Orithyia tuas, raptae soror Orithyiae,
- si faciem moresque velis conferre duarum,
- dignior ipsa rapi! pater hanc mihi iunxit Erectheus,
- hanc mihi iunxit amor: felix dicebar eramque;
- non ita dis visum est, aut nunc quoque forsitan essem.
- alter agebatur post sacra iugalia mensis,
- cum me cornigeris tendentem retia cervis
- vertice de summo semper florentis Hymetti
- lutea mane videt pulsis Aurora tenebris
- invitumque rapit. liceat mihi vera referre
- pace deae: quod sit roseo spectabilis ore,
- quod teneat lucis, teneat confinia noctis,
- nectareis quod alatur aquis, ego Procrin amabam;
- pectore Procris erat, Procris mihi semper in ore.
- sacra tori coitusque novos thalamosque recentes
- primaque deserti referebam foedera lecti:
- mota dea est et "siste tuas, ingrate, querellas;
- Procrin habe!" dixit, "quod si mea provida mens est,
- non habuisse voles." meque illi irata remisit.
- cum redeo mecumque deae memorata retracto,
- esse metus coepit, ne iura iugalia coniunx
- non bene servasset: facies aetasque iubebat
- credere adulterium, prohibebant credere mores;
- sed tamen afueram, sed et haec erat, unde redibam,
- criminis exemplum, sed cuncta timemus amantes.
- quaerere, quod doleam, statuo donisque pudicam
- sollicitare fidem; favet huic Aurora timori
- inmutatque meam (videor sensisse) figuram.
- Palladias ineo non cognoscendus Athenas
- ingrediorque domum; culpa domus ipsa carebat
- castaque signa dabat dominoque erat anxia rapto:
- vix aditus per mille dolos ad Erecthida factus.
- ut vidi, obstipui meditataque paene reliqui
- temptamenta fide; male me, quin vera faterer,
- continui, male, quin, et oportuit, oscula ferrem.
- tristis erat (sed nulla tamen formosior illa
- esse potest tristi) desiderioque dolebat
- coniugis abrepti: tu collige, qualis in illa,
- Phoce, decor fuerit, quam sic dolor ipse decebat!
- quid referam, quotiens temptamina nostra pudici
- reppulerint mores, quotiens "ego" dixerit "uni
- servor; ubicumque est, uni mea gaudia servo."
- cui non ista fide satis experientia sano
- magna foret? non sum contentus et in mea pugno
- vulnera, dum census dare me pro nocte loquendo
- muneraque augendo tandem dubitare coegi.
- exclamo male victor: "adest, mala, fictus adulter!
- verus eram coniunx! me, perfida, teste teneris."
- illa nihil; tacito tantummodo victa pudore
- insidiosa malo cum coniuge limina fugit;
- offensaque mei genus omne perosa virorum
- montibus errabat, studiis operata Dianae.
- tum mihi deserto violentior ignis ad ossa
- pervenit: orabam veniam et peccasse fatebar
- et potuisse datis simili succumbere culpae
- me quoque muneribus, si munera tanta darentur.
- haec mihi confesso, laesum prius ulta pudorem,
- redditur et dulces concorditer exigit annos;
- dat mihi praeterea, tamquam se parva dedisset
- dona, canem munus; quem cum sua traderet illi
- Cynthia, "currendo superabit" dixerat "omnes."
- dat simul et iaculum, manibus quod, cernis, habemus.
- muneris alterius quae sit fortuna, requiris?
- accipe mirandum: novitate movebere facti!
- 'Carmina Laiades non intellecta priorum
- solverat ingeniis, et praecipitata iacebat
- inmemor ambagum vates obscura suarum:
- protinus Aoniis inmittitur altera Thebis
- [scilicet alma Themis nec talia linquit inulta!]
- pestis, et exitio multi pecorumque suoque
- rurigenae pavere feram; vicina iuventus
- venimus et latos indagine cinximus agros.
- illa levi velox superabat retia saltu
- summaque transibat postarum lina plagarum:
- copula detrahitur canibus, quas illa sequentes
- effugit et coetum non segnior alite ludit.
- poscor et ipse meum consensu Laelapa magno
- (muneris hoc nomen): iamdudum vincula pugnat
- exuere ipse sibi colloque morantia tendit.
- vix bene missus erat, nec iam poteramus, ubi esset,
- scire; pedum calidus vestigia pulvis habebat,
- ipse oculis ereptus erat: non ocior illo
- hasta nec excussae contorto verbere glandes
- nec Gortyniaco calamus levis exit ab arcu.
- collis apex medii subiectis inminet arvis:
- tollor eo capioque novi spectacula cursus,
- quo modo deprendi, modo se subducere ab ipso
- vulnere visa fera est; nec limite callida recto
- in spatiumque fugit, sed decipit ora sequentis
- et redit in gyrum, ne sit suus inpetus hosti:
- inminet hic sequiturque parem similisque tenenti
- non tenet et vanos exercet in aera morsus.
- ad iaculi vertebar opem; quod dextera librat
- dum mea, dum digitos amentis addere tempto,
- lumina deflexi. revocataque rursus eodem
- rettuleram: medio (mirum) duo marmora campo
- adspicio; fugere hoc, illud captare putares.
- scilicet invictos ambo certamine cursus
- esse deus voluit, si quis deus adfuit illis.'
- hactenus, et tacuit; 'iaculo quod crimen in ipso est?'
- Phocus ait; iaculi sic crimina reddidit ille:
- 'Gaudia principium nostri sunt, Phoce, doloris:
- illa prius referam. iuvat o meminisse beati
- temporis, Aeacide, quo primos rite per annos
- coniuge eram felix, felix erat illa marito.
- mutua cura duos et amor socialis habebat,
- nec Iovis illa meo thalamos praeferret amori,
- nec me quae caperet, non si Venus ipsa veniret,
- ulla erat; aequales urebant pectora flammae.
- sole fere radiis feriente cacumina primis
- venatum in silvas iuvenaliter ire solebam
- nec mecum famuli nec equi nec naribus acres
- ire canes nec lina sequi nodosa solebant:
- tutus eram iaculo; sed cum satiata ferinae
- dextera caedis erat, repetebam frigus et umbras
- et quae de gelidis exibat vallibus aura:
- aura petebatur medio mihi lenis in aestu,
- auram exspectabam, requies erat illa labori.
- "aura" (recordor enim), "venias" cantare solebam,
- "meque iuves intresque sinus, gratissima, nostros,
- utque facis, relevare velis, quibus urimur, aestus!"
- forsitan addiderim (sic me mea fata trahebant),
- blanditias plures et "tu mihi magna voluptas"
- dicere sim solitus, "tu me reficisque fovesque,
- tu facis, ut silvas, ut amem loca sola: meoque
- spiritus iste tuus semper captatur ab ore."
- vocibus ambiguis deceptam praebuit aurem
- nescio quis nomenque aurae tam saepe vocatum
- esse putat nymphae: nympham mihi credit amari.
- criminis extemplo ficti temerarius index
- Procrin adit linguaque refert audita susurra.
- credula res amor est: subito conlapsa dolore,
- ut mihi narratur, cecidit; longoque refecta
- tempore se miseram, se fati dixit iniqui
- deque fide questa est et crimine concita vano,
- quod nihil est, metuit, metuit sine corpore nomen
- et dolet infelix veluti de paelice vera.
- saepe tamen dubitat speratque miserrima falli
- indiciique fidem negat et, nisi viderit ipsa,
- damnatura sui non est delicta mariti.
- postera depulerant Aurorae lumina noctem:
- egredior silvamque peto victorque per herbas
- "aura, veni" dixi "nostroque medere labori!"
- et subito gemitus inter mea verba videbar
- nescio quos audisse; "veni" tamen "optima!" dicens
- fronde levem rursus strepitum faciente caduca
- sum ratus esse feram telumque volatile misi:
- Procris erat medioque tenens in pectore vulnus
- "ei mihi" conclamat! vox est ubi cognita fidae
- coniugis, ad vocem praeceps amensque cucurri.
- semianimem et sparsas foedantem sanguine vestes
- et sua (me miserum!) de vulnere dona trahentem
- invenio corpusque meo mihi carius ulnis
- mollibus attollo scissaque a pectore veste
- vulnera saeva ligo conorque inhibere cruorem
- neu me morte sua sceleratum deserat, oro.
- viribus illa carens et iam moribunda coegit
- haec se pauca loqui: "per nostri foedera lecti
- perque deos supplex oro superosque meosque,
- per si quid merui de te bene perque manentem
- nunc quoque, cum pereo, causam mihi mortis amorem,
- ne thalamis Auram patiare innubere nostris!"
- dixit, et errorem tum denique nominis esse
- et sensi et docui. sed quid docuisse iuvabat?
- labitur, et parvae fugiunt cum sanguine vires,
- dumque aliquid spectare potest, me spectat et in me
- infelicem animam nostroque exhalat in ore;
- sed vultu meliore mori secura videtur.'
- Flentibus haec lacrimans heros memorabat, et ecce
- Aeacus ingreditur duplici cum prole novoque
- milite; quem Cephalus cum fortibus accipit armis.
- --oOo-- -