P. Ovidi Nasonis Metamorphoses
Liber Sextvs
- Praebuerat dictis Tritonia talibus aures
- carminaque Aonidum iustamque probaverat iram;
- tum secum: 'laudare parum est, laudemur et ipsae
- numina nec sperni sine poena nostra sinamus.'
- Maeoniaeque animum fatis intendit Arachnes,
- quam sibi lanificae non cedere laudibus artis
- audierat. non illa loco nec origine gentis
- clara, sed arte fuit: pater huic Colophonius Idmon
- Phocaico bibulas tinguebat murice lanas;
- occiderat mater, sed et haec de plebe suoque
- aequa viro fuerat; Lydas tamen illa per urbes
- quaesierat studio nomen memorabile, quamvis
- orta domo parva parvis habitabat Hypaepis.
- huius ut adspicerent opus admirabile, saepe
- deseruere sui nymphae vineta Timoli,
- deseruere suas nymphae Pactolides undas.
- nec factas solum vestes, spectare iuvabat
- tum quoque, cum fierent: tantus decor adfuit arti,
- sive rudem primos lanam glomerabat in orbes,
- seu digitis subigebat opus repetitaque longo
- vellera mollibat nebulas aequantia tractu,
- sive levi teretem versabat pollice fusum,
- seu pingebat acu; scires a Pallade doctam.
- quod tamen ipsa negat tantaque offensa magistra
- 'certet' ait 'mecum: nihil est, quod victa recusem!'
- Pallas anum simulat: falsosque in tempora canos
- addit et infirmos, baculo quos sustinet, artus.
- tum sic orsa loqui 'non omnia grandior aetas,
- quae fugiamus, habet: seris venit usus ab annis.
- consilium ne sperne meum: tibi fama petatur
- inter mortales faciendae maxima lanae;
- cede deae veniamque tuis, temeraria, dictis
- supplice voce roga: veniam dabit illa roganti.'
- adspicit hanc torvis inceptaque fila relinquit
- vixque manum retinens confessaque vultibus iram
- talibus obscuram resecuta est Pallada dictis:
- 'mentis inops longaque venis confecta senecta,
- et nimium vixisse diu nocet. audiat istas,
- si qua tibi nurus est, si qua est tibi filia, voces;
- consilii satis est in me mihi, neve monendo
- profecisse putes, eadem est sententia nobis.
- cur non ipsa venit? cur haec certamina vitat?'
- tum dea 'venit!' ait formamque removit anilem
- Palladaque exhibuit: venerantur numina nymphae
- Mygdonidesque nurus; sola est non territa virgo,
- sed tamen erubuit, subitusque invita notavit
- ora rubor rursusque evanuit, ut solet aer
- purpureus fieri, cum primum Aurora movetur,
- et breve post tempus candescere solis ab ortu.
- perstat in incepto stolidaeque cupidine palmae
- in sua fata ruit; neque enim Iove nata recusat
- nec monet ulterius nec iam certamina differt.
- haud mora, constituunt diversis partibus ambae
- et gracili geminas intendunt stamine telas:
- tela iugo vincta est, stamen secernit harundo,
- inseritur medium radiis subtemen acutis,
- quod digiti expediunt, atque inter stamina ductum
- percusso paviunt insecti pectine dentes.
- utraque festinant cinctaeque ad pectora vestes
- bracchia docta movent, studio fallente laborem.
- illic et Tyrium quae purpura sensit aenum
- texitur et tenues parvi discriminis umbrae;
- qualis ab imbre solent percussis solibus arcus
- inficere ingenti longum curvamine caelum;
- in quo diversi niteant cum mille colores,
- transitus ipse tamen spectantia lumina fallit:
- usque adeo, quod tangit, idem est; tamen ultima distant.
- illic et lentum filis inmittitur aurum
- et vetus in tela deducitur argumentum.
- Cecropia Pallas scopulum Mavortis in arce
- pingit et antiquam de terrae nomine litem.
- bis sex caelestes medio Iove sedibus altis
- augusta gravitate sedent; sua quemque deorum
- inscribit facies: Iovis est regalis imago;
- stare deum pelagi longoque ferire tridente
- aspera saxa facit, medioque e vulnere saxi
- exsiluisse fretum, quo pignore vindicet urbem;
- at sibi dat clipeum, dat acutae cuspidis hastam,
- dat galeam capiti, defenditur aegide pectus,
- percussamque sua simulat de cuspide terram
- edere cum bacis fetum canentis olivae;
- mirarique deos: operis Victoria finis.
- ut tamen exemplis intellegat aemula laudis,
- quod pretium speret pro tam furialibus ausis
- quattuor in partes certamina quattuor addit,
- clara colore suo, brevibus distincta sigillis:
- Threiciam Rhodopen habet angulus unus et Haemum,
- nunc gelidos montes, mortalia corpora quondam,
- nomina summorum sibi qui tribuere deorum;
- altera Pygmaeae fatum miserabile matris
- pars habet: hanc Iuno victam certamine iussit
- esse gruem populisque suis indicere bellum;
- pinxit et Antigonen, ausam contendere quondam
- cum magni consorte Iovis, quam regia Iuno
- in volucrem vertit, nec profuit Ilion illi
- Laomedonve pater, sumptis quin candida pennis
- ipsa sibi plaudat crepitante ciconia rostro;
- qui superest solus, Cinyran habet angulus orbum;
- isque gradus templi, natarum membra suarum,
- amplectens saxoque iacens lacrimare videtur.
- circuit extremas oleis pacalibus oras
- (is modus est) operisque sua facit arbore finem.
- Maeonis elusam designat imagine tauri
- Europam: verum taurum, freta vera putares;
- ipsa videbatur terras spectare relictas
- et comites clamare suas tactumque vereri
- adsilientis aquae timidasque reducere plantas.
- fecit et Asterien aquila luctante teneri,
- fecit olorinis Ledam recubare sub alis;
- addidit, ut satyri celatus imagine pulchram
- Iuppiter inplerit gemino Nycteida fetu,
- Amphitryon fuerit, cum te, Tirynthia, cepit,
- aureus ut Danaen, Asopida luserit ignis,
- Mnemosynen pastor, varius Deoida serpens.
- te quoque mutatum torvo, Neptune, iuvenco
- virgine in Aeolia posuit; tu visus Enipeus
- gignis Aloidas, aries Bisaltida fallis,
- et te flava comas frugum mitissima mater
- sensit equum, sensit volucrem crinita colubris
- mater equi volucris, sensit delphina Melantho:
- omnibus his faciemque suam faciemque locorum
- reddidit. est illic agrestis imagine Phoebus,
- utque modo accipitris pennas, modo terga leonis
- gesserit, ut pastor Macareida luserit Issen,
- Liber ut Erigonen falsa deceperit uva,
- ut Saturnus equo geminum Chirona crearit.
- ultima pars telae, tenui circumdata limbo,
- nexilibus flores hederis habet intertextos.
- Non illud Pallas, non illud carpere Livor
- possit opus: doluit successu flava virago
- et rupit pictas, caelestia crimina, vestes,
- utque Cytoriaco radium de monte tenebat,
- ter quater Idmoniae frontem percussit Arachnes.
- non tulit infelix laqueoque animosa ligavit
- guttura: pendentem Pallas miserata levavit
- atque ita 'vive quidem, pende tamen, inproba' dixit,
- 'lexque eadem poenae, ne sis secura futuri,
- dicta tuo generi serisque nepotibus esto!'
- post ea discedens sucis Hecateidos herbae
- sparsit: et extemplo tristi medicamine tactae
- defluxere comae, cum quis et naris et aures,
- fitque caput minimum; toto quoque corpore parva est:
- in latere exiles digiti pro cruribus haerent,
- cetera venter habet, de quo tamen illa remittit
- stamen et antiquas exercet aranea telas.
- Lydia tota fremit, Phrygiaeque per oppida facti
- rumor it et magnum sermonibus occupat orbem.
- ante suos Niobe thalamos cognoverat illam,
- tum cum Maeoniam virgo Sipylumque colebat;
- nec tamen admonita est poena popularis Arachnes,
- cedere caelitibus verbisque minoribus uti.
- multa dabant animos; sed enim nec coniugis artes
- nec genus amborum magnique potentia regni
- sic placuere illi, quamvis ea cuncta placerent,
- ut sua progenies; et felicissima matrum
- dicta foret Niobe, si non sibi visa fuisset.
- nam sata Tiresia venturi praescia Manto
- per medias fuerat divino concita motu
- vaticinata vias: 'Ismenides, ite frequentes
- et date Latonae Latonigenisque duobus
- cum prece tura pia lauroque innectite crinem:
- ore meo Latona iubet.' paretur, et omnes
- Thebaides iussis sua tempora frondibus ornant
- turaque dant sanctis et verba precantia flammis.
- Ecce venit comitum Niobe celeberrima turba
- vestibus intexto Phrygiis spectabilis auro
- et, quantum ira sinit, formosa; movensque decoro
- cum capite inmissos umerum per utrumque capillos
- constitit, utque oculos circumtulit alta superbos,
- 'quis furor auditos' inquit 'praeponere visis
- caelestes? aut cur colitur Latona per aras,
- numen adhuc sine ture meum est? mihi Tantalus auctor,
- cui licuit soli superorum tangere mensas;
- Pleiadum soror est genetrix mea; maximus Atlas
- est avus, aetherium qui fert cervicibus axem;
- Iuppiter alter avus; socero quoque glorior illo.
- me gentes metuunt Phrygiae, me regia Cadmi
- sub domina est, fidibusque mei commissa mariti
- moenia cum populis a meque viroque reguntur.
- in quamcumque domus adverti lumina partem,
- inmensae spectantur opes; accedit eodem
- digna dea facies; huc natas adice septem
- et totidem iuvenes et mox generosque nurusque!
- quaerite nunc, habeat quam nostra superbia causam,
- nescio quoque audete satam Titanida Coeo
- Latonam praeferre mihi, cui maxima quondam
- exiguam sedem pariturae terra negavit!
- nec caelo nec humo nec aquis dea vestra recepta est:
- exsul erat mundi, donec miserata vagantem
- "hospita tu terris erras, ego" dixit "in undis"
- instabilemque locum Delos dedit. illa duorum
- facta parens: uteri pars haec est septima nostri.
- sum felix (quis enim neget hoc?) felixque manebo
- (hoc quoque quis dubitet?): tutam me copia fecit.
- maior sum quam cui possit Fortuna nocere,
- multaque ut eripiat, multo mihi plura relinquet.
- excessere metum mea iam bona. fingite demi
- huic aliquid populo natorum posse meorum:
- non tamen ad numerum redigar spoliata duorum,
- Latonae turbam, qua quantum distat ab orba?
- ite?satis pro re sacri?laurumque capillis
- ponite!' deponunt et sacra infecta relinquunt,
- quodque licet, tacito venerantur murmure numen.
- Indignata dea est summoque in vertice Cynthi
- talibus est dictis gemina cum prole locuta:
- 'en ego vestra parens, vobis animosa creatis,
- et nisi Iunoni nulli cessura dearum,
- an dea sim, dubitor perque omnia saecula cultis
- arceor, o nati, nisi vos succurritis, aris.
- nec dolor hic solus; diro convicia facto
- Tantalis adiecit vosque est postponere natis
- ausa suis et me, quod in ipsam reccidat, orbam
- dixit et exhibuit linguam scelerata paternam.'
- adiectura preces erat his Latona relatis:
- 'desine!' Phoebus ait, 'poenae mora longa querella est!'
- dixit idem Phoebe, celerique per aera lapsu
- contigerant tecti Cadmeida nubibus arcem.
- Planus erat lateque patens prope moenia campus,
- adsiduis pulsatus equis, ubi turba rotarum
- duraque mollierat subiectas ungula glaebas.
- pars ibi de septem genitis Amphione fortes
- conscendunt in equos Tyrioque rubentia suco
- terga premunt auroque graves moderantur habenas.
- e quibus Ismenus, qui matri sarcina quondam
- prima suae fuerat, dum certum flectit in orbem
- quadripedis cursus spumantiaque ora coercet,
- 'ei mihi!' conclamat medioque in pectore fixa
- tela gerit frenisque manu moriente remissis
- in latus a dextro paulatim defluit armo.
- proximus audito sonitu per inane pharetrae
- frena dabat Sipylus, veluti cum praescius imbris
- nube fugit visa pendentiaque undique rector
- carbasa deducit, ne qua levis effluat aura:
- frena tamen dantem non evitabile telum
- consequitur, summaque tremens cervice sagitta
- haesit, et exstabat nudum de gutture ferrum;
- ille, ut erat, pronus per crura admissa iubasque
- volvitur et calido tellurem sanguine foedat.
- Phaedimus infelix et aviti nominis heres
- Tantalus, ut solito finem inposuere labori,
- transierant ad opus nitidae iuvenale palaestrae;
- et iam contulerant arto luctantia nexu
- pectora pectoribus, cum tento concita nervo,
- sicut erant iuncti, traiecit utrumque sagitta.
- ingemuere simul, simul incurvata dolore
- membra solo posuere, simul suprema iacentes
- lumina versarunt, animam simul exhalarunt.
- adspicit Alphenor laniataque pectora plangens
- advolat, ut gelidos conplexibus adlevet artus,
- inque pio cadit officio; nam Delius illi
- intima fatifero rupit praecordia ferro.
- quod simul eductum est, pars et pulmonis in hamis
- eruta cumque anima cruor est effusus in auras.
- at non intonsum simplex Damasicthona vulnus
- adficit: ictus erat, qua crus esse incipit et qua
- mollia nervosus facit internodia poples.
- dumque manu temptat trahere exitiabile telum,
- altera per iugulum pennis tenus acta sagitta est.
- expulit hanc sanguis seque eiaculatus in altum
- emicat et longe terebrata prosilit aura.
- ultimus Ilioneus non profectura precando
- bracchia sustulerat 'di' que 'o communiter omnes,'
- dixerat ignarus non omnes esse rogandos
- 'parcite!' motus erat, cum iam revocabile telum
- non fuit, arcitenens; minimo tamen occidit ille
- vulnere, non alte percusso corde sagitta.
- Fama mali populique dolor lacrimaeque suorum
- tam subitae matrem certam fecere ruinae,
- mirantem potuisse irascentemque, quod ausi
- hoc essent superi, quod tantum iuris haberent;
- nam pater Amphion ferro per pectus adacto
- finierat moriens pariter cum luce dolorem.
- heu! quantum haec Niobe Niobe distabat ab illa,
- quae modo Latois populum submoverat aris
- et mediam tulerat gressus resupina per urbem
- invidiosa suis; at nunc miseranda vel hosti!
- corporibus gelidis incumbit et ordine nullo
- oscula dispensat natos suprema per omnes;
- a quibus ad caelum liventia bracchia tollens
- 'pascere, crudelis, nostro, Latona, dolore,
- pascere' ait 'satiaque meo tua pectora luctu!
- [corque ferum satia!' dixit. 'per funera septem]
- efferor: exsulta victrixque inimica triumpha!
- cur autem victrix? miserae mihi plura supersunt,
- quam tibi felici; post tot quoque funera vinco!'
- Dixerat, et sonuit contento nervus ab arcu;
- qui praeter Nioben unam conterruit omnes:
- illa malo est audax. stabant cum vestibus atris
- ante toros fratrum demisso crine sorores;
- e quibus una trahens haerentia viscere tela
- inposito fratri moribunda relanguit ore;
- altera solari miseram conata parentem
- conticuit subito duplicataque vulnere caeco est.
- [oraque compressit, nisi postquam spiritus ibat]
- haec frustra fugiens collabitur, illa sorori
- inmoritur; latet haec, illam trepidare videres.
- sexque datis leto diversaque vulnera passis
- ultima restabat; quam toto corpore mater,
- tota veste tegens 'unam minimamque relinque!
- de multis minimam posco' clamavit 'et unam.'
- dumque rogat, pro qua rogat, occidit: orba resedit
- exanimes inter natos natasque virumque
- deriguitque malis; nullos movet aura capillos,
- in vultu color est sine sanguine, lumina maestis
- stant inmota genis, nihil est in imagine vivum.
- ipsa quoque interius cum duro lingua palato
- congelat, et venae desistunt posse moveri;
- nec flecti cervix nec bracchia reddere motus
- nec pes ire potest; intra quoque viscera saxum est.
- flet tamen et validi circumdata turbine venti
- in patriam rapta est: ibi fixa cacumine montis
- liquitur, et lacrimas etiam nunc marmora manant.
- Tum vero cuncti manifestam numinis iram
- femina virque timent cultuque inpensius omnes
- magna gemelliparae venerantur numina divae;
- utque fit, a facto propiore priora renarrant.
- e quibus unus ait: 'Lyciae quoque fertilis agris
- non inpune deam veteres sprevere coloni.
- res obscura quidem est ignobilitate virorum,
- mira tamen: vidi praesens stagnumque locumque
- prodigio notum. nam me iam grandior aevo
- inpatiensque viae genitor deducere lectos
- iusserat inde boves gentisque illius eunti
- ipse ducem dederat, cum quo dum pascua lustro,
- ecce lacu medio sacrorum nigra favilla
- ara vetus stabat tremulis circumdata cannis.
- restitit et pavido "faveas mihi!" murmure dixit
- dux meus, et simili "faveas!" ego murmure dixi.
- Naiadum Faunine foret tamen ara rogabam
- indigenaene, dei, cum talia rettulit hospes:
- "non hac, o iuvenis, montanum numen in ara est;
- illa suam vocat hanc, cui quondam regia coniunx
- orbem interdixit, quam vix erratica Delos
- orantem accepit tum, cum levis insula nabat;
- illic incumbens cum Palladis arbore palmae
- edidit invita geminos Latona noverca.
- hinc quoque Iunonem fugisse puerpera fertur
- inque suo portasse sinu, duo numina, natos.
- iamque Chimaeriferae, cum sol gravis ureret arva,
- finibus in Lyciae longo dea fessa labore
- sidereo siccata sitim collegit ab aestu,
- uberaque ebiberant avidi lactantia nati.
- forte lacum mediocris aquae prospexit in imis
- vallibus; agrestes illic fruticosa legebant
- vimina cum iuncis gratamque paludibus ulvam;
- accessit positoque genu Titania terram
- pressit, ut hauriret gelidos potura liquores.
- rustica turba vetat; dea sic adfata vetantis:
- 'quid prohibetis aquis? usus communis aquarum est.
- nec solem proprium natura nec aera fecit
- nec tenues undas: ad publica munera veni;
- quae tamen ut detis, supplex peto. non ego nostros
- abluere hic artus lassataque membra parabam,
- sed relevare sitim. caret os umore loquentis,
- et fauces arent, vixque est via vocis in illis.
- haustus aquae mihi nectar erit, vitamque fatebor
- accepisse simul: vitam dederitis in unda.
- hi quoque vos moveant, qui nostro bracchia tendunt
- parva sinu,' et casu tendebant bracchia nati.
- quem non blanda deae potuissent verba movere?
- hi tamen orantem perstant prohibere minasque,
- ni procul abscedat, conviciaque insuper addunt.
- nec satis est, ipsos etiam pedibusque manuque
- turbavere lacus imoque e gurgite mollem
- huc illuc limum saltu movere maligno.
- distulit ira sitim; neque enim iam filia Coei
- supplicat indignis nec dicere sustinet ultra
- verba minora dea tollensque ad sidera palmas
- 'aeternum stagno' dixit 'vivatis in isto!'
- eveniunt optata deae: iuvat esse sub undis
- et modo tota cava submergere membra palude,
- nunc proferre caput, summo modo gurgite nare,
- saepe super ripam stagni consistere, saepe
- in gelidos resilire lacus, sed nunc quoque turpes
- litibus exercent linguas pulsoque pudore,
- quamvis sint sub aqua, sub aqua maledicere temptant.
- vox quoque iam rauca est, inflataque colla tumescunt,
- ipsaque dilatant patulos convicia rictus;
- terga caput tangunt, colla intercepta videntur,
- spina viret, venter, pars maxima corporis, albet,
- limosoque novae saliunt in gurgite ranae."'
- Sic ubi nescio quis Lycia de gente virorum
- rettulit exitium, satyri reminiscitur alter,
- quem Tritoniaca Latous harundine victum
- adfecit poena. 'quid me mihi detrahis?' inquit;
- 'a! piget, a! non est' clamabat 'tibia tanti.'
- clamanti cutis est summos direpta per artus,
- nec quicquam nisi vulnus erat; cruor undique manat,
- detectique patent nervi, trepidaeque sine ulla
- pelle micant venae; salientia viscera possis
- et perlucentes numerare in pectore fibras.
- illum ruricolae, silvarum numina, fauni
- et satyri fratres et tunc quoque carus Olympus
- et nymphae flerunt, et quisquis montibus illis
- lanigerosque greges armentaque bucera pavit.
- fertilis inmaduit madefactaque terra caducas
- concepit lacrimas ac venis perbibit imis;
- quas ubi fecit aquam, vacuas emisit in auras.
- inde petens rapidus ripis declivibus aequor
- Marsya nomen habet, Phrygiae liquidissimus amnis.
- Talibus extemplo redit ad praesentia dictis
- vulgus et exstinctum cum stirpe Amphiona luget;
- mater in invidia est: hanc tunc quoque dicitur unus
- flesse Pelops umeroque, suas a pectore postquam
- deduxit vestes, ebur ostendisse sinistro.
- concolor hic umerus nascendi tempore dextro
- corporeusque fuit; manibus mox caesa paternis
- membra ferunt iunxisse deos, aliisque repertis,
- qui locus est iuguli medius summique lacerti,
- defuit: inpositum est non conparentis in usum
- partis ebur, factoque Pelops fuit integer illo.
- Finitimi proceres coeunt, urbesque propinquae
- oravere suos ire ad solacia reges,
- Argosque et Sparte Pelopeiadesque Mycenae
- et nondum torvae Calydon invisa Dianae
- Orchomenosque ferax et nobilis aere Corinthus
- Messeneque ferox Patraeque humilesque Cleonae
- et Nelea Pylos neque adhuc Pittheia Troezen,
- quaeque urbes aliae bimari clauduntur ab Isthmo
- exteriusque sitae bimari spectantur ab Isthmo;
- credere quis posset? solae cessastis Athenae.
- obstitit officio bellum, subvectaque ponto
- barbara Mopsopios terrebant agmina muros.
- Threicius Tereus haec auxiliaribus armis
- fuderat et clarum vincendo nomen habebat;
- quem sibi Pandion opibusque virisque potentem
- et genus a magno ducentem forte Gradivo
- conubio Procnes iunxit; non pronuba Iuno,
- non Hymenaeus adest, non illi Gratia lecto:
- Eumenides tenuere faces de funere raptas,
- Eumenides stravere torum, tectoque profanus
- incubuit bubo thalamique in culmine sedit.
- hac ave coniuncti Procne Tereusque, parentes
- hac ave sunt facti; gratata est scilicet illis
- Thracia, disque ipsi grates egere; diemque,
- quaque data est claro Pandione nata tyranno
- quaque erat ortus Itys, festum iussere vocari:
- usque adeo latet utilitas.
- Iam tempora Titan
- quinque per autumnos repetiti duxerat anni,
- cum blandita viro Procne 'si gratia' dixit
- 'ulla mea est, vel me visendae mitte sorori,
- vel soror huc veniat: redituram tempore parvo
- promittes socero; magni mihi muneris instar
- germanam vidisse dabis.' iubet ille carinas
- in freta deduci veloque et remige portus
- Cecropios intrat Piraeaque litora tangit.
- ut primum soceri data copia, dextera dextrae
- iungitur, et fausto committitur omine sermo.
- coeperat, adventus causam, mandata referre
- coniugis et celeres missae spondere recursus:
- ecce venit magno dives Philomela paratu,
- divitior forma; quales audire solemus
- naidas et dryadas mediis incedere silvis,
- si modo des illis cultus similesque paratus.
- non secus exarsit conspecta virgine Tereus,
- quam si quis canis ignem supponat aristis
- aut frondem positasque cremet faenilibus herbas.
- digna quidem facies; sed et hunc innata libido
- exstimulat, pronumque genus regionibus illis
- in Venerem est: flagrat vitio gentisque suoque.
- impetus est illi comitum corrumpere curam
- nutricisque fidem nec non ingentibus ipsam
- sollicitare datis totumque inpendere regnum
- aut rapere et saevo raptam defendere bello;
- et nihil est, quod non effreno captus amore
- ausit, nec capiunt inclusas pectora flammas.
- iamque moras male fert cupidoque revertitur ore
- ad mandata Procnes et agit sua vota sub illa.
- facundum faciebat amor, quotiensque rogabat
- ulterius iusto, Procnen ita velle ferebat.
- addidit et lacrimas, tamquam mandasset et illas.
- pro superi, quantum mortalia pectora caecae
- noctis habent! ipso sceleris molimine Tereus
- creditur esse pius laudemque a crimine sumit.
- quid, quod idem Philomela cupit, patriosque lacertis
- blanda tenens umeros, ut eat visura sororem,
- perque suam contraque suam petit ipsa salutem.
- spectat eam Tereus praecontrectatque videndo
- osculaque et collo circumdata bracchia cernens
- omnia pro stimulis facibusque ciboque furoris
- accipit, et quotiens amplectitur illa parentem,
- esse parens vellet: neque enim minus inpius esset.
- vincitur ambarum genitor prece: gaudet agitque
- illa patri grates et successisse duabus
- id putat infelix, quod erit lugubre duabus.
- Iam labor exiguus Phoebo restabat, equique
- pulsabant pedibus spatium declivis Olympi:
- regales epulae mensis et Bacchus in auro
- ponitur; hinc placido dant turgida corpora somno.
- at rex Odrysius, quamvis secessit, in illa
- aestuat et repetens faciem motusque manusque
- qualia vult fingit quae nondum vidit et ignes
- ipse suos nutrit cura removente soporem.
- lux erat, et generi dextram conplexus euntis
- Pandion comitem lacrimis commendat obortis:
- 'hanc ego, care gener, quoniam pia causa coegit,
- et voluere ambae (voluisti tu quoque, Tereu)
- do tibi perque fidem cognataque pectora supplex,
- per superos oro, patrio ut tuearis amore
- et mihi sollicitae lenimen dulce senectae
- quam primum (omnis erit nobis mora longa) remittas;
- tu quoque quam primum (satis est procul esse sororem),
- si pietas ulla est, ad me, Philomela, redito!'
- mandabat pariterque suae dabat oscula natae,
- et lacrimae mites inter mandata cadebant;
- utque fide pignus dextras utriusque poposcit
- inter seque datas iunxit natamque nepotemque
- absentes pro se memori rogat ore salutent;
- supremumque vale pleno singultibus ore
- vix dixit timuitque suae praesagia mentis.
- Ut semel inposita est pictae Philomela carinae,
- admotumque fretum remis tellusque repulsa est,
- 'vicimus!' exclamat, 'mecum mea vota feruntur!'
- exsultatque et vix animo sua gaudia differt
- barbarus et nusquam lumen detorquet ab illa,
- non aliter quam cum pedibus praedator obuncis
- deposuit nido leporem Iovis ales in alto;
- nulla fuga est capto, spectat sua praemia raptor.
- Iamque iter effectum, iamque in sua litora fessis
- puppibus exierant, cum rex Pandione natam
- in stabula alta trahit, silvis obscura vetustis,
- atque ibi pallentem trepidamque et cuncta timentem
- et iam cum lacrimis, ubi sit germana, rogantem
- includit fassusque nefas et virginem et unam
- vi superat frustra clamato saepe parente,
- saepe sorore sua, magnis super omnia divis.
- illa tremit velut agna pavens, quae saucia cani
- ore excussa lupi nondum sibi tuta videtur,
- utque columba suo madefactis sanguine plumis
- horret adhuc avidosque timet, quibus haeserat, ungues.
- mox ubi mens rediit, passos laniata capillos,
- lugenti similis caesis plangore lacertis
- intendens palmas 'o diris barbare factis,
- o crudelis' ait, 'nec te mandata parentis
- cum lacrimis movere piis nec cura sororis
- nec mea virginitas nec coniugialia iura?
- omnia turbasti; paelex ego facta sororis,
- tu geminus coniunx, hostis mihi debita Procne!
- quin animam hanc, ne quod facinus tibi, perfide, restet,
- eripis? atque utinam fecisses ante nefandos
- concubitus: vacuas habuissem criminis umbras.
- si tamen haec superi cernunt, si numina divum
- sunt aliquid, si non perierunt omnia mecum,
- quandocumque mihi poenas dabis! ipsa pudore
- proiecto tua facta loquar: si copia detur,
- in populos veniam; si silvis clausa tenebor,
- inplebo silvas et conscia saxa movebo;
- audiet haec aether et si deus ullus in illo est!'
- Talibus ira feri postquam commota tyranni
- nec minor hac metus est, causa stimulatus utraque,
- quo fuit accinctus, vagina liberat ensem
- arreptamque coma fixis post terga lacertis
- vincla pati cogit; iugulum Philomela parabat
- spemque suae mortis viso conceperat ense:
- ille indignantem et nomen patris usque vocantem
- luctantemque loqui conprensam forcipe linguam
- abstulit ense fero. radix micat ultima linguae,
- ipsa iacet terraeque tremens inmurmurat atrae,
- utque salire solet mutilatae cauda colubrae,
- palpitat et moriens dominae vestigia quaerit.
- hoc quoque post facinus (vix ausim credere) fertur
- saepe sua lacerum repetisse libidine corpus.
- Sustinet ad Procnen post talia facta reverti;
- coniuge quae viso germanam quaerit, at ille
- dat gemitus fictos commentaque funera narrat,
- et lacrimae fecere fidem. velamina Procne
- deripit ex umeris auro fulgentia lato
- induiturque atras vestes et inane sepulcrum
- constituit falsisque piacula manibus infert
- et luget non sic lugendae fata sororis.
- Signa deus bis sex acto lustraverat anno;
- quid faciat Philomela? fugam custodia claudit,
- structa rigent solido stabulorum moenia saxo,
- os mutum facti caret indice. grande doloris
- ingenium est, miserisque venit sollertia rebus:
- stamina barbarica suspendit callida tela
- purpureasque notas filis intexuit albis,
- indicium sceleris; perfectaque tradidit uni,
- utque ferat dominae, gestu rogat; illa rogata
- pertulit ad Procnen nec scit, quid tradat in illis.
- evolvit vestes saevi matrona tyranni
- germanaeque suae fatum miserabile legit
- et (mirum potuisse) silet: dolor ora repressit,
- verbaque quaerenti satis indignantia linguae
- defuerunt, nec flere vacat, sed fasque nefasque
- confusura ruit poenaeque in imagine tota est.
- Tempus t, quo sacra solent trieterica Bacchi
- Sithoniae celebrare nurus: (nox conscia sacris,
- nocte sonat Rhodope tinnitibus aeris acuti)
- nocte sua est egressa domo regina deique
- ritibus instruitur furialiaque accipit arma;
- vite caput tegitur, lateri cervina sinistro
- vellera dependent, umero levis incubat hasta.
- concita per silvas turba comitante suarum
- terribilis Procne furiisque agitata doloris,
- Bacche, tuas simulat: venit ad stabula avia tandem
- exululatque euhoeque sonat portasque refringit
- germanamque rapit raptaeque insignia Bacchi
- induit et vultus hederarum frondibus abdit
- attonitamque trahens intra sua moenia ducit.
- Ut sensit tetigisse domum Philomela nefandam,
- horruit infelix totoque expalluit ore;
- nacta locum Procne sacrorum pignora demit
- oraque develat miserae pudibunda sororis
- amplexumque petit; sed non attollere contra
- sustinet haec oculos paelex sibi visa sororis
- deiectoque in humum vultu iurare volenti
- testarique deos, per vim sibi dedecus illud
- inlatum, pro voce manus fuit. ardet et iram
- non capit ipsa suam Procne fletumque sororis
- corripiens 'non est lacrimis hoc' inquit 'agendum,
- sed ferro, sed si quid habes, quod vincere ferrum
- possit. in omne nefas ego me, germana, paravi:
- aut ego, cum facibus regalia tecta cremabo,
- artificem mediis inmittam Terea flammis,
- aut linguam atque oculos et quae tibi membra pudorem
- abstulerunt ferro rapiam, aut per vulnera mille
- sontem animam expellam! magnum quodcumque paravi;
- quid sit, adhuc dubito.'
- Peragit dum talia Procne,
- ad matrem veniebat Itys; quid possit, ab illo
- admonita est oculisque tuens inmitibus 'a! quam
- es similis patri!' dixit nec plura locuta
- triste parat facinus tacitaque exaestuat ira.
- ut tamen accessit natus matrique salutem
- attulit et parvis adduxit colla lacertis
- mixtaque blanditiis puerilibus oscula iunxit,
- mota quidem est genetrix, infractaque constitit ira
- invitique oculi lacrimis maduere coactis;
- sed simul ex nimia mentem pietate labare
- sensit, ab hoc iterum est ad vultus versa sororis
- inque vicem spectans ambos 'cur admovet' inquit
- 'alter blanditias, rapta silet altera lingua?
- quam vocat hic matrem, cur non vocat illa sororem?
- cui sis nupta, vide, Pandione nata, marito!
- degeneras! scelus est pietas in coniuge Tereo.'
- nec mora, traxit Ityn, veluti Gangetica cervae
- lactentem fetum per silvas tigris opacas,
- utque domus altae partem tenuere remotam,
- tendentemque manus et iam sua fata videntem
- et 'mater! mater!' clamantem et colla petentem
- ense ferit Procne, lateri qua pectus adhaeret,
- nec vultum vertit. satis illi ad fata vel unum
- vulnus erat: iugulum ferro Philomela resolvit,
- vivaque adhuc animaeque aliquid retinentia membra
- dilaniant. pars inde cavis exsultat aenis,
- pars veribus stridunt; manant penetralia tabo.
- His adhibet coniunx ignarum Terea mensis
- et patrii moris sacrum mentita, quod uni
- fas sit adire viro, comites famulosque removit.
- ipse sedens solio Tereus sublimis avito
- vescitur inque suam sua viscera congerit alvum,
- tantaque nox animi est, 'Ityn huc accersite!' dixit.
- dissimulare nequit crudelia gaudia Procne
- iamque suae cupiens exsistere nuntia cladis
- 'intus habes, quem poscis' ait: circumspicit ille
- atque, ubi sit, quaerit; quaerenti iterumque vocanti,
- sicut erat sparsis furiali caede capillis,
- prosiluit Ityosque caput Philomela cruentum
- misit in ora patris nec tempore maluit ullo
- posse loqui et meritis testari gaudia dictis.
- Thracius ingenti mensas clamore repellit
- vipereasque ciet Stygia de valle sorores
- et modo, si posset, reserato pectore diras
- egerere inde dapes semesaque viscera gestit,
- flet modo seque vocat bustum miserabile nati,
- nunc sequitur nudo genitas Pandione ferro.
- corpora Cecropidum pennis pendere putares:
- pendebant pennis. quarum petit altera silvas,
- altera tecta subit, neque adhuc de pectore caedis
- excessere notae, signataque sanguine pluma est.
- ille dolore suo poenaeque cupidine velox
- vertitur in volucrem, cui stant in vertice cristae.
- prominet inmodicum pro longa cuspide rostrum;
- nomen epops volucri, facies armata videtur.
- Hic dolor ante diem longaeque extrema senectae
- tempora Tartareas Pandiona misit ad umbras.
- sceptra loci rerumque capit moderamen Erectheus,
- iustitia dubium validisne potentior armis.
- quattuor ille quidem iuvenes totidemque crearat
- femineae sortis, sed erat par forma duarum.
- e quibus Aeolides Cephalus te coniuge felix,
- Procri, fuit; Boreae Tereus Thracesque nocebant,
- dilectaque diu caruit deus Orithyia,
- dum rogat et precibus mavult quam viribus uti;
- ast ubi blanditiis agitur nihil, horridus ira,
- quae solita est illi nimiumque domestica vento,
- 'et merito!' dixit; 'quid enim mea tela reliqui,
- saevitiam et vires iramque animosque minaces,
- admovique preces, quarum me dedecet usus?
- apta mihi vis est: vi tristia nubila pello,
- vi freta concutio nodosaque robora verto
- induroque nives et terras grandine pulso;
- idem ego, cum fratres caelo sum nactus aperto
- (nam mihi campus is est), tanto molimine luctor,
- ut medius nostris concursibus insonet aether
- exsiliantque cavis elisi nubibus ignes;
- idem ego, cum subii convexa foramina terrae
- supposuique ferox imis mea terga cavernis,
- sollicito manes totumque tremoribus orbem.
- hac ope debueram thalamos petiisse, socerque
- non orandus erat mihi sed faciendus Erectheus.'
- haec Boreas aut his non inferiora locutus
- excussit pennas, quarum iactatibus omnis
- adflata est tellus latumque perhorruit aequor,
- pulvereamque trahens per summa cacumina pallam
- verrit humum pavidamque metu caligine tectus
- Orithyian amans fulvis amplectitur alis.
- dum volat, arserunt agitati fortius ignes,
- nec prius aerii cursus suppressit habenas,
- quam Ciconum tenuit populos et moenia raptor.
- illic et gelidi coniunx Actaea tyranni
- et genetrix facta est, partus enixa gemellos,
- cetera qui matris, pennas genitoris haberent.
- non tamen has una memorant cum corpore natas,
- barbaque dum rutilis aberat subnixa capillis,
- inplumes Calaisque puer Zetesque fuerunt;
- mox pariter pennae ritu coepere volucrum
- cingere utrumque latus, pariter flavescere malae.
- ergo ubi concessit tempus puerile iuventae,
- vellera cum Minyis nitido radiantia villo
- per mare non notum prima petiere carina.
- --oOo-- -