P. Ovidi Nasonis Metamorphoses
Liber Qvintvs
- Dumque ea Cephenum medio Danaeius heros
- agmine commemorat, fremida regalia turba
- atria conplentur, nec coniugialia festa
- qui canat est clamor, sed qui fera nuntiet arma;
- inque repentinos convivia versa tumultus
- adsimilare freto possis, quod saeva quietum
- ventorum rabies motis exasperat undis.
- primus in his Phineus, belli temerarius auctor,
- fraxineam quatiens aeratae cuspidis hastam
- 'en' ait, 'en adsum praereptae coniugis ultor;
- nec mihi te pennae nec falsum versus in aurum
- Iuppiter eripiet!' conanti mittere Cepheus
- 'quid facis?' exclamat, 'quae te, germane, furentem
- mens agit in facinus? meritisne haec gratia tantis
- redditur? hac vitam servatae dote rependis?
- quam tibi non Perseus, verum si quaeris, ademit,
- sed grave Nereidum numen, sed corniger Ammon,
- sed quae visceribus veniebat belua ponti
- exsaturanda meis; illo tibi tempore rapta est,
- quo peritura fuit, nisi si, crudelis, id ipsum
- exigis, ut pereat, luctuque levabere nostro.
- scilicet haud satis est, quod te spectante revincta est
- et nullam quod opem patruus sponsusve tulisti;
- insuper, a quoquam quod sit servata, dolebis
- praemiaque eripies? quae si tibi magna videntur,
- ex illis scopulis, ubi erant adfixa, petisses.
- nunc sine, qui petiit, per quem haec non orba senectus,
- ferre, quod et meritis et voce est pactus, eumque
- non tibi, sed certae praelatum intellege morti.'
- Ille nihil contra, sed et hunc et Persea vultu
- alterno spectans petat hunc ignorat an illum:
- cunctatusque brevi contortam viribus hastam,
- quantas ira dabat, nequiquam in Persea misit.
- ut stetit illa toro, stratis tum denique Perseus
- exsiluit teloque ferox inimica remisso
- pectora rupisset, nisi post altaria Phineus
- isset: et (indignum) scelerato profuit ara.
- fronte tamen Rhoeti non inrita cuspis adhaesit,
- qui postquam cecidit ferrumque ex osse revulsum est
- calcitrat et positas adspergit sanguine mensas.
- tum vero indomitas ardescit vulgus in iras,
- telaque coniciunt, et sunt, qui Cephea dicunt
- cum genero debere mori; sed limine tecti
- exierat Cepheus testatus iusque fidemque
- hospitiique deos, ea se prohibente moveri.
- bellica Pallas adest et protegit aegide fratrem
- datque animos.
- Erat Indus Athis, quem flumine Gange
- edita Limnaee vitreis peperisse sub undis
- creditur, egregius forma, quam divite cultu
- augebat, bis adhuc octonis integer annis,
- indutus chlamydem Tyriam, quam limbus obibat
- aureus; ornabant aurata monilia collum
- et madidos murra curvum crinale capillos;
- ille quidem iaculo quamvis distantia misso
- figere doctus erat, sed tendere doctior arcus.
- tum quoque lenta manu flectentem cornua Perseus
- stipite, qui media positus fumabat in ara,
- perculit et fractis confudit in ossibus ora.
- Hunc ubi laudatos iactantem in sanguine vultus
- Assyrius vidit Lycabas, iunctissimus illi
- et comes et veri non dissimulator amoris,
- postquam exhalantem sub acerbo vulnere vitam
- deploravit Athin, quos ille tetenderat arcus
- arripit et 'mecum tibi sint certamina!' dixit;
- 'nec longum pueri fato laetabere, quo plus
- invidiae quam laudis habes.' haec omnia nondum
- dixerat: emicuit nervo penetrabile telum
- vitatumque tamen sinuosa veste pependit.
- vertit in hunc harpen spectatam caede Medusae
- Acrisioniades adigitque in pectus; at ille
- iam moriens oculis sub nocte natantibus atra
- circumspexit Athin seque adclinavit ad illum
- et tulit ad manes iunctae solacia mortis.
- Ecce Syenites, genitus Metione, Phorbas
- et Libys Amphimedon, avidi committere pugman,
- sanguine, quo late tellus madefacta tepebat,
- conciderant lapsi; surgentibus obstitit ensis,
- alterius costis, iugulo Phorbantis adactus.
- At non Actoriden Erytum, cui lata bipennis
- telum erat, hamato Perseus petit ense, sed altis
- exstantem signis multaeque in pondere massae
- ingentem manibus tollit cratera duabus
- infligitque viro; rutilum vomit ille cruorem
- et resupinus humum moribundo vertice pulsat.
- inde Semiramio Polydegmona sanguine cretum
- Caucasiumque Abarin Sperchionidenque Lycetum
- intonsumque comas Helicen Phlegyanque Clytumque
- sternit et exstructos morientum calcat acervos.
- Nec Phineus ausus concurrere comminus hosti
- intorquet iaculum, quod detulit error in Idan,
- expertem frustra belli et neutra arma secutum.
- ille tuens oculis inmitem Phinea torvis
- 'quandoquidem in partes' ait 'abstrahor, accipe, Phineu,
- quem fecisti, hostem pensaque hoc vulnere vulnus!'
- iamque remissurus tractum de corpore telum
- sanguine defectos cecidit conlapsus in artus.
- Tum quoque Cephenum post regem primus Hodites
- ense iacet Clymeni, Prothoenora percutit Hypseus,
- Hypsea Lyncides. fuit et grandaevus in illis
- Emathion, aequi cultor timidusque deorum,
- qui, quoniam prohibent anni bellare, loquendo
- pugnat et incessit scelerataque devovet arma;
- huic Chromis amplexo tremulis altaria palmis
- decutit ense caput, quod protinus incidit arae
- atque ibi semianimi verba exsecrantia lingua
- edidit et medios animam exspiravit in ignes.
- Hinc gemini fratres Broteasque et caestibus Ammon
- invicti, vinci si possent caestibus enses,
- Phinea cecidere manu Cererisque sacerdos
- Ampycus albenti velatus tempora vitta,
- tu quoque, Lampetide, non hos adhibendus ad usus,
- sed qui, pacis opus, citharam cum voce moveres;
- iussus eras celebrare dapes festumque canendo.
- quem procul adstantem plectrumque inbelle tenentem
- Pedasus inridens 'Stygiis cane cetera' dixit
- 'manibus!' et laevo mucronem tempore fixit;
- concidit et digitis morientibus ille retemptat
- fila lyrae, casuque ferit miserabile carmen.
- nec sinit hunc inpune ferox cecidisse Lycormas
- raptaque de dextro robusta repagula posti
- ossibus inlisit mediae cervicis, at ille
- procubuit terrae mactati more iuvenci.
- demere temptabat laevi quoque robora postis
- Cinyphius Pelates; temptanti dextera fixa est
- cuspide Marmaridae Corythi lignoque cohaesit;
- haerenti latus hausit Abas, nec corruit ille,
- sed retinente manum moriens e poste pependit.
- sternitur et Melaneus, Perseia castra secutus,
- et Nasamoniaci Dorylas ditissimus agri,
- dives agri Dorylas, quo non possederat alter
- latius aut totidem tollebat turis acervos.
- huius in obliquo missum stetit inguine ferrum:
- letifer ille locus. quem postquam vulneris auctor
- singultantem animam et versantem lumina vidit
- Bactrius Halcyoneus, 'hoc, quod premis,' inquit 'habeto
- de tot agris terrae!' corpusque exsangue reliquit.
- torquet in hunc hastam calido de vulnere raptam
- ultor Abantiades; media quae nare recepta
- cervice exacta est in partesque eminet ambas;
- dumque manum Fortuna iuvat, Clytiumque Claninque,
- matre satos una, diverso vulnere fudit:
- nam Clytii per utrumque gravi librata lacerto
- fraxinus acta femur, iaculum Clanis ore momordit.
- occidit et Celadon Mendesius, occidit Astreus
- matre Palaestina dubio genitore creatus,
- Aethionque sagax quondam ventura videre,
- tunc ave deceptus falsa, regisque Thoactes
- armiger et caeso genitore infamis Agyrtes.
- Plus tamen exhausto superest; namque omnibus unum
- opprimere est animus, coniurata undique pugnant
- agmina pro causa meritum inpugnante fidemque;
- hac pro parte socer frustra pius et nova coniunx
- cum genetrice favent ululatuque atria conplent,
- sed sonus armorum superat gemitusque cadentum,
- pollutosque simul multo Bellona penates
- sanguine perfundit renovataque proelia miscet.
- Circueunt unum Phineus et mille secuti
- Phinea: tela volant hiberna grandine plura
- praeter utrumque latus praeterque et lumen et aures.
- adplicat hic umeros ad magnae saxa columnae
- tutaque terga gerens adversaque in agmina versus
- sustinet instantes: instabat parte sinistra
- Chaonius Molpeus, dextra Nabataeus Ethemon.
- tigris ut auditis diversa valle duorum
- exstimulata fame mugitibus armentorum
- nescit, utro potius ruat, et ruere ardet utroque,
- sic dubius Perseus, dextra laevane feratur,
- Molpea traiecti submovit vulnere cruris
- contentusque fuga est; neque enim dat tempus Ethemon,
- sed furit et cupiens alto dare vulnera collo
- non circumspectis exactum viribus ensem
- fregit, in extrema percussae parte columnae:
- lamina dissiluit dominique in gutture fixa est.
- non tamen ad letum causas satis illa valentes
- plaga dedit; trepidum Perseus et inermia frustra
- bracchia tendentem Cyllenide confodit harpe.
- Verum ubi virtutem turbae succumbere vidit,
- 'auxilium' Perseus, 'quoniam sic cogitis ipsi,'
- dixit 'ab hoste petam: vultus avertite vestros,
- si quis amicus adest!' et Gorgonis extulit ora.
- 'quaere alium, tua quem moveant miracula' dixit
- Thescelus; utque manu iaculum fatale parabat
- mittere, in hoc haesit signum de marmore gestu.
- proximus huic Ampyx animi plenissima magni
- pectora Lyncidae gladio petit: inque petendo
- dextera diriguit nec citra mota nec ultra est.
- at Nileus, qui se genitum septemplice Nilo
- ementitus erat, clipeo quoque flumina septem
- argento partim, partim caelaverat auro,
- 'adspice' ait 'Perseu, nostrae primordia gentis:
- magna feres tacitas solacia mortis ad umbras,
- a tanto cecidisse viro'; pars ultima vocis
- in medio suppressa sono est, adapertaque velle
- ora loqui credas, nec sunt ea pervia verbis.
- increpat hos 'vitio' que 'animi, non viribus' inquit
- 'Gorgoneis torpetis' Eryx. 'incurrite mecum
- et prosternite humi iuvenem magica arma moventem!'
- incursurus erat: tenuit vestigia tellus,
- inmotusque silex armataque mansit imago.
- Hi tamen ex merito poenas subiere, sed unus
- miles erat Persei: pro quo dum pugnat, Aconteus
- Gorgone conspecta saxo concrevit oborto;
- quem ratus Astyages etiamnum vivere, longo
- ense ferit: sonuit tinnitibus ensis acutis.
- dum stupet Astyages, naturam traxit eandem,
- marmoreoque manet vultus mirantis in ore.
- nomina longa mora est media de plebe virorum
- dicere: bis centum restabant corpora pugnae,
- Gorgone bis centum riguerunt corpora visa.
- Paenitet iniusti tum denique Phinea belli;
- sed quid agat? simulacra videt diversa figuris
- adgnoscitque suos et nomine quemque vocatum
- poscit opem credensque parum sibi proxima tangit
- corpora: marmor erant; avertitur atque ita supplex
- confessasque manus obliquaque bracchia tendens
- 'vincis' ait, 'Perseu! remove tua monstra tuaeque
- saxificos vultus, quaecumque est, tolle Medusae,
- tolle, precor! non nos odium regnique cupido
- conpulit ad bellum, pro coniuge movimus arma!
- causa fuit meritis melior tua, tempore nostra:
- non cessisse piget; nihil, o fortissime, praeter
- hanc animam concede mihi, tua cetera sunto!'
- talia dicenti neque eum, quem voce rogabat,
- respicere audenti 'quod' ait, 'timidissime Phineu,
- et possum tribuisse et magnum est munus inerti,++
- pone metum!++tribuam: nullo violabere ferro.
- quin etiam mansura dabo monimenta per aevum,
- inque domo soceri semper spectabere nostri,
- ut mea se sponsi soletur imagine coniunx.'
- dixit et in partem Phorcynida transtulit illam,
- ad quam se trepido Phineus obverterat ore.
- tum quoque conanti sua vertere lumina cervix
- deriguit, saxoque oculorum induruit umor,
- sed tamen os timidum vultusque in marmore supplex
- submissaeque manus faciesque obnoxia mansit.
- Victor Abantiades patrios cum coniuge muros
- intrat et inmeriti vindex ultorque parentis
- adgreditur Proetum; nam fratre per arma fugato
- Acrisioneas Proetus possederat arces.
- sed nec ope armorum nec, quam male ceperat, arce
- torva colubriferi superavit lumina monstri.
- Te tamen, o parvae rector, Polydecta, Seriphi,
- nec iuvenis virtus per tot spectata labores
- nec mala mollierant, sed inexorabile durus
- exerces odium, nec iniqua finis in ira est;
- detrectas etiam laudem fictamque Medusae
- arguis esse necem. 'dabimus tibi pignora veri.
- parcite luminibus!' Perseus ait oraque regis
- ore Medusaeo silicem sine sanguine fecit.
- Hactenus aurigenae comitem Tritonia fratri
- se dedit; inde cava circumdata nube Seriphon
- deserit, a dextra Cythno Gyaroque relictis,
- quaque super pontum via visa brevissima, Thebas
- virgineumque Helicona petit. quo monte potita
- constitit et doctas sic est adfata sorores:
- 'fama novi fontis nostras pervenit ad aures,
- dura Medusaei quem praepetis ungula rupit.
- is mihi causa viae; volui mirabile factum
- cernere; vidi ipsum materno sanguine nasci.'
- excipit Uranie: 'quaecumque est causa videndi
- has tibi, diva, domos, animo gratissima nostro es.
- vera tamen fama est: est Pegasus huius origo
- fontis' et ad latices deduxit Pallada sacros.
- quae mirata diu factas pedis ictibus undas
- silvarum lucos circumspicit antiquarum
- antraque et innumeris distinctas floribus herbas
- felicesque vocat pariter studioque locoque
- Mnemonidas; quam sic adfata est una sororum:
- 'o, nisi te virtus opera ad maiora tulisset,
- in partem ventura chori Tritonia nostri,
- vera refers meritoque probas artesque locumque,
- et gratam sortem, tutae modo simus, habemus.
- sed (vetitum est adeo sceleri nihil) omnia terrent
- virgineas mentes, dirusque ante ora Pyreneus
- vertitur, et nondum tota me mente recepi.
- Daulida Threicio Phoceaque milite rura
- ceperat ille ferox iniustaque regna tenebat;
- templa petebamus Parnasia: vidit euntes
- nostraque fallaci veneratus numina vultu
- "Mnemonides" (cognorat enim), "consistite" dixit
- "nec dubitate, precor, tecto grave sidus et imbrem"
- (imber erat) "vitare meo; subiere minores
- saepe casas superi." dictis et tempore motae
- adnuimusque viro primasque intravimus aedes.
- desierant imbres, victoque aquilonibus austro
- fusca repurgato fugiebant nubila caelo:
- inpetus ire fuit; claudit sua tecta Pyreneus
- vimque parat, quam nos sumptis effugimus alis.
- ipse secuturo similis stetit arduus arce
- "qua" que "via est vobis, erit et mihi" dixit "eadem"
- seque iacit vecors e summae culmine turris
- et cadit in vultus discussisque ossibus oris
- tundit humum moriens scelerato sanguine tinctam.'
- Musa loquebatur: pennae sonuere per auras,
- voxque salutantum ramis veniebat ab altis.
- suspicit et linguae quaerit tam certa loquentes
- unde sonent hominemque putat Iove nata locutum;
- ales erat. numeroque novem sua fata querentes
- institerant ramis imitantes omnia picae.
- miranti sic orsa deae dea 'nuper et istae
- auxerunt volucrum victae certamine turbam.
- Pieros has genuit Pellaeis dives in arvis,
- Paeonis Euippe mater fuit; illa potentem
- Lucinam noviens, noviens paritura, vocavit.
- intumuit numero stolidarum turba sororum
- perque tot Haemonias et per tot Achaidas urbes
- huc venit et tali committit proelia voce:
- "desinite indoctum vana dulcedine vulgus
- fallere; nobiscum, si qua est fiducia vobis,
- Thespiades, certate, deae. nec voce, nec arte
- vincemur totidemque sumus: vel cedite victae
- fonte Medusaeo et Hyantea Aganippe,
- vel nos Emathiis ad Paeonas usque nivosos
- cedemus campis! dirimant certamina nymphae."
- 'Turpe quidem contendere erat, sed cedere visum
- turpius; electae iurant per flumina nymphae
- factaque de vivo pressere sedilia saxo.
- tunc sine sorte prior quae se certare professa est,
- bella canit superum falsoque in honore gigantas
- ponit et extenuat magnorum facta deorum;
- emissumque ima de sede Typhoea terrae
- caelitibus fecisse metum cunctosque dedisse
- terga fugae, donec fessos Aegyptia tellus
- ceperit et septem discretus in ostia Nilus.
- huc quoque terrigenam venisse Typhoea narrat
- et se mentitis superos celasse figuris;
- "duxque gregis" dixit "fit Iuppiter: unde recurvis
- nunc quoque formatus Libys est cum cornibus Ammon;
- Delius in corvo, proles Semeleia capro,
- fele soror Phoebi, nivea Saturnia vacca,
- pisce Venus latuit, Cyllenius ibidis alis."
- 'Hactenus ad citharam vocalia moverat ora:
- poscimur Aonides,++sed forsitan otia non sint,
- nec nostris praebere vacet tibi cantibus aures.'
- 'ne dubita vestrumque mihi refer ordine carmen!'
- Pallas ait nemorisque levi consedit in umbra;
- Musa refert: 'dedimus summam certaminis uni;
- surgit et inmissos hedera collecta capillos
- Calliope querulas praetemptat pollice chordas
- atque haec percussis subiungit carmina nervis:
- "Prima Ceres unco glaebam dimovit aratro,
- prima dedit fruges alimentaque mitia terris,
- prima dedit leges; Cereris sunt omnia munus;
- illa canenda mihi est. utinam modo dicere possim
- carmina digna dea! certe dea carmine digna est.
- '"Vasta giganteis ingesta est insula membris
- Trinacris et magnis subiectum molibus urguet
- aetherias ausum sperare Typhoea sedes.
- nititur ille quidem pugnatque resurgere saepe,
- dextra sed Ausonio manus est subiecta Peloro,
- laeva, Pachyne, tibi, Lilybaeo crura premuntur,
- degravat Aetna caput, sub qua resupinus harenas
- eiectat flammamque ferox vomit ore Typhoeus.
- saepe remoliri luctatur pondera terrae
- oppidaque et magnos devolvere corpore montes:
- inde tremit tellus, et rex pavet ipse silentum,
- ne pateat latoque solum retegatur hiatu
- inmissusque dies trepidantes terreat umbras.
- hanc metuens cladem tenebrosa sede tyrannus
- exierat curruque atrorum vectus equorum
- ambibat Siculae cautus fundamina terrae.
- postquam exploratum satis est loca nulla labare
- depositoque metu, videt hunc Erycina vagantem
- monte suo residens natumque amplexa volucrem
- 'arma manusque meae, mea, nate, potentia' dixit,
- 'illa, quibus superas omnes, cape tela, Cupido,
- inque dei pectus celeres molire sagittas,
- cui triplicis cessit fortuna novissima regni.
- tu superos ipsumque Iovem, tu numina ponti
- victa domas ipsumque, regit qui numina ponti:
- Tartara quid cessant? cur non matrisque tuumque
- imperium profers? agitur pars tertia mundi,
- et tamen in caelo, quae iam patientia nostra est,
- spernimur, ac mecum vires minuuntur Amoris.
- Pallada nonne vides iaculatricemque Dianam
- abscessisse mihi? Cereris quoque filia virgo,
- si patiemur, erit; nam spes adfectat easdem.
- at tu pro socio, si qua est ea gratia, regno
- iunge deam patruo.' dixit Venus; ille pharetram
- solvit et arbitrio matris de mille sagittis
- unam seposuit, sed qua nec acutior ulla
- nec minus incerta est nec quae magis audiat arcus,
- oppositoque genu curvavit flexile cornum
- inque cor hamata percussit harundine Ditem.
- '"Haud procul Hennaeis lacus est a moenibus altae,
- nomine Pergus, aquae: non illo plura Caystros
- carmina cycnorum labentibus audit in undis.
- silva coronat aquas cingens latus omne suisque
- frondibus ut velo Phoebeos submovet ictus;
- frigora dant rami, Tyrios humus umida flores:
- perpetuum ver est. quo dum Proserpina luco
- ludit et aut violas aut candida lilia carpit,
- dumque puellari studio calathosque sinumque
- inplet et aequales certat superare legendo,
- paene simul visa est dilectaque raptaque Diti:
- usque adeo est properatus amor. dea territa maesto
- et matrem et comites, sed matrem saepius, ore
- clamat, et ut summa vestem laniarat ab ora,
- collecti flores tunicis cecidere remissis,
- tantaque simplicitas puerilibus adfuit annis,
- haec quoque virgineum movit iactura dolorem.
- raptor agit currus et nomine quemque vocando
- exhortatur equos, quorum per colla iubasque
- excutit obscura tinctas ferrugine habenas,
- perque lacus altos et olentia sulphure fertur
- stagna Palicorum rupta ferventia terra
- et qua Bacchiadae, bimari gens orta Corintho,
- inter inaequales posuerunt moenia portus.
- '"Est medium Cyanes et Pisaeae Arethusae,
- quod coit angustis inclusum cornibus aequor:
- hic fuit, a cuius stagnum quoque nomine dictum est,
- inter Sicelidas Cyane celeberrima nymphas.
- gurgite quae medio summa tenus exstitit alvo
- adgnovitque deam 'ne' c 'longius ibitis!' inquit;
- 'non potes invitae Cereris gener esse: roganda,
- non rapienda fuit. quodsi conponere magnis
- parva mihi fas est, et me dilexit Anapis;
- exorata tamen, nec, ut haec, exterrita nupsi.'
- dixit et in partes diversas bracchia tendens
- obstitit. haud ultra tenuit Saturnius iram
- terribilesque hortatus equos in gurgitis ima
- contortum valido sceptrum regale lacerto
- condidit; icta viam tellus in Tartara fecit
- et pronos currus medio cratere recepit.
- '"At Cyane, raptamque deam contemptaque fontis
- iura sui maerens, inconsolabile vulnus
- mente gerit tacita lacrimisque absumitur omnis
- et, quarum fuerat magnum modo numen, in illas
- extenuatur aquas: molliri membra videres,
- ossa pati flexus, ungues posuisse rigorem;
- primaque de tota tenuissima quaeque liquescunt,
- caerulei crines digitique et crura pedesque
- (nam brevis in gelidas membris exilibus undas
- transitus est); post haec umeri tergusque latusque
- pectoraque in tenues abeunt evanida rivos;
- denique pro vivo vitiatas sanguine venas
- lympha subit, restatque nihil, quod prendere possis.
- '"Interea pavidae nequiquam filia matri
- omnibus est terris, omni quaesita profundo.
- illam non udis veniens Aurora capillis
- cessantem vidit, non Hesperus; illa duabus
- flammiferas pinus manibus succendit ab Aetna
- perque pruinosas tulit inrequieta tenebras;
- rursus ubi alma dies hebetarat sidera, natam
- solis ab occasu solis quaerebat ad ortus.
- fessa labore sitim conceperat, oraque nulli
- conluerant fontes, cum tectam stramine vidit
- forte casam parvasque fores pulsavit; at inde
- prodit anus divamque videt lymphamque roganti
- dulce dedit, tosta quod texerat ante polenta.
- dum bibit illa datum, duri puer oris et audax
- constitit ante deam risitque avidamque vocavit.
- offensa est neque adhuc epota parte loquentem
- cum liquido mixta perfudit diva polenta:
- conbibit os maculas et, quae modo bracchia gessit,
- crura gerit; cauda est mutatis addita membris,
- inque brevem formam, ne sit vis magna nocendi,
- contrahitur, parvaque minor mensura lacerta est.
- mirantem flentemque et tangere monstra parantem
- fugit anum latebramque petit aptumque pudori
- nomen habet variis stellatus corpora guttis.
- '"Quas dea per terras et quas erraverit undas,
- dicere longa mora est; quaerenti defuit orbis;
- Sicaniam repetit, dumque omnia lustrat eundo,
- venit et ad Cyanen. ea ni mutata fuisset,
- omnia narrasset; sed et os et lingua volenti
- dicere non aderant, nec, quo loqueretur, habebat;
- signa tamen manifesta dedit notamque parenti,
- illo forte loco delapsam in gurgite sacro
- Persephones zonam summis ostendit in undis.
- quam simul agnovit, tamquam tum denique raptam
- scisset, inornatos laniavit diva capillos
- et repetita suis percussit pectora palmis.
- nescit adhuc, ubi sit; terras tamen increpat omnes
- ingratasque vocat nec frugum munere dignas,
- Trinacriam ante alias, in qua vestigia damni
- repperit. ergo illic saeva vertentia glaebas
- fregit aratra manu, parilique irata colonos
- ruricolasque boves leto dedit arvaque iussit
- fallere depositum vitiataque semina fecit.
- fertilitas terrae latum vulgata per orbem
- falsa iacet: primis segetes moriuntur in herbis,
- et modo sol nimius, nimius modo corripit imber;
- sideraque ventique nocent, avidaeque volucres
- semina iacta legunt; lolium tribulique fatigant
- triticeas messes et inexpugnabile gramen.
- '"Tum caput Eleis Alpheias extulit undis
- rorantesque comas a fronte removit ad aures
- atque ait 'o toto quaesitae virginis orbe
- et frugum genetrix, inmensos siste labores
- neve tibi fidae violenta irascere terrae.
- terra nihil meruit patuitque invita rapinae,
- nec sum pro patria supplex: huc hospita veni.
- Pisa mihi patria est et ab Elide ducimus ortus,
- Sicaniam peregrina colo, sed gratior omni
- haec mihi terra solo est: hos nunc Arethusa penates,
- hanc habeo sedem. quam tu, mitissima, serva.
- mota loco cur sim tantique per aequoris undas
- advehar Ortygiam, veniet narratibus hora
- tempestiva meis, cum tu curaque levata
- et vultus melioris eris. mihi pervia tellus
- praebet iter, subterque imas ablata cavernas
- hic caput attollo desuetaque sidera cerno.
- ergo dum Stygio sub terris gurgite labor,
- visa tua est oculis illic Proserpina nostris:
- illa quidem tristis neque adhuc interrita vultu,
- sed regina tamen, sed opaci maxima mundi,
- sed tamen inferni pollens matrona tyranni!'
- Mater ad auditas stupuit ceu saxea voces
- attonitaeque diu similis fuit, utque dolore
- pulsa gravi gravis est amentia, curribus oras
- exit in aetherias: ibi toto nubila vultu
- ante Iovem passis stetit invidiosa capillis
- 'pro' que 'meo veni supplex tibi, Iuppiter,' inquit
- 'sanguine proque tuo: si nulla est gratia matris,
- nata patrem moveat, neu sit tibi cura, precamur,
- vilior illius, quod nostro est edita partu.
- en quaesita diu tandem mihi nata reperta est,
- si reperire vocas amittere certius, aut si
- scire, ubi sit, reperire vocas. quod rapta, feremus,
- dummodo reddat eam! neque enim praedone marito
- filia digna tua est, si iam mea filia non est.'
- Iuppiter excepit 'commune est pignus onusque
- nata mihi tecum; sed si modo nomina rebus
- addere vera placet, non hoc iniuria factum,
- verum amor est; neque erit nobis gener ille pudori,
- tu modo, diva, velis. ut desint cetera, quantum est
- esse Iovis fratrem! quid, quod nec cetera desunt
- nec cedit nisi sorte mihi?++sed tanta cupido
- si tibi discidii est, repetet Proserpina caelum,
- lege tamen certa, si nullos contigit illic
- ore cibos; nam sic Parcarum foedere cautum est.'
- '"Dixerat, at Cereri certum est educere natam;
- non ita fata sinunt, quoniam ieiunia virgo
- solverat et, cultis dum simplex errat in hortis,
- puniceum curva decerpserat arbore pomum
- sumptaque pallenti septem de cortice grana
- presserat ore suo, solusque ex omnibus illud
- Ascalaphus vidit, quem quondam dicitur Orphne,
- inter Avernales haud ignotissima nymphas,
- ex Acheronte suo silvis peperisse sub atris;
- vidit et indicio reditum crudelis ademit.
- ingemuit regina Erebi testemque profanam
- fecit avem sparsumque caput Phlegethontide lympha
- in rostrum et plumas et grandia lumina vertit.
- ille sibi ablatus fulvis amicitur in alis
- inque caput crescit longosque reflectitur ungues
- vixque movet natas per inertia bracchia pennas
- foedaque fit volucris, venturi nuntia luctus,
- ignavus bubo, dirum mortalibus omen.
- '"Hic tamen indicio poenam linguaque videri
- commeruisse potest; vobis, Acheloides, unde
- pluma pedesque avium, cum virginis ora geratis?
- an quia, cum legeret vernos Proserpina flores,
- in comitum numero, doctae Sirenes, eratis?
- quam postquam toto frustra quaesistis in orbe,
- protinus, et vestram sentirent aequora curam,
- posse super fluctus alarum insistere remis
- optastis facilesque deos habuistis et artus
- vidistis vestros subitis flavescere pennis.
- ne tamen ille canor mulcendas natus ad aures
- tantaque dos oris linguae deperderet usum,
- virginei vultus et vox humana remansit.
- '"At medius fratrisque sui maestaeque sororis
- Iuppiter ex aequo volventem dividit annum:
- nunc dea, regnorum numen commune duorum,
- cum matre est totidem, totidem cum coniuge menses.
- vertitur extemplo facies et mentis et oris;
- nam modo quae poterat Diti quoque maesta videri,
- laeta deae frons est, ut sol, qui tectus aquosis
- nubibus ante fuit, victis e nubibus exit.
- '"Exigit alma Ceres nata secura recepta,
- quae tibi causa fugae, cur sis, Arethusa, sacer fons.
- conticuere undae, quarum dea sustulit alto
- fonte caput viridesque manu siccata capillos
- fluminis Elei veteres narravit amores.
- 'pars ego nympharum, quae sunt in Achaide,' dixit
- 'una fui, nec me studiosius altera saltus
- legit nec posuit studiosius altera casses.
- sed quamvis formae numquam mihi fama petita est,
- quamvis fortis eram, formosae nomen habebam,
- nec mea me facies nimium laudata iuvabat,
- quaque aliae gaudere solent, ego rustica dote
- corporis erubui crimenque placere putavi.
- lassa revertebar (memini) Stymphalide silva;
- aestus erat, magnumque labor geminaverat aestum:
- invenio sine vertice aquas, sine murmure euntes,
- perspicuas ad humum, per quas numerabilis alte
- calculus omnis erat, quas tu vix ire putares.
- cana salicta dabant nutritaque populus unda
- sponte sua natas ripis declivibus umbras.
- accessi primumque pedis vestigia tinxi,
- poplite deinde tenus; neque eo contenta, recingor
- molliaque inpono salici velamina curvae
- nudaque mergor aquis. quas dum ferioque trahoque
- mille modis labens excussaque bracchia iacto,
- nescio quod medio sensi sub gurgite murmur
- territaque insisto propioris margine ripae.
- "quo properas, Arethusa?" suis Alpheos ab undis,
- "quo properas?" iterum rauco mihi dixerat ore.
- sicut eram, fugio sine vestibus (altera vestes
- ripa meas habuit): tanto magis instat et ardet,
- et quia nuda fui, sum visa paratior illi.
- sic ego currebam, sic me ferus ille premebat,
- ut fugere accipitrem penna trepidante columbae,
- ut solet accipiter trepidas urguere columbas.
- usque sub Orchomenon Psophidaque Cyllenenque
- Maenaliosque sinus gelidumque Erymanthon et Elin
- currere sustinui, nec me velocior ille;
- sed tolerare diu cursus ego viribus inpar
- non poteram, longi patiens erat ille laboris.
- per tamen et campos, per opertos arbore montes,
- saxa quoque et rupes et, qua via nulla, cucurri.
- sol erat a tergo: vidi praecedere longam
- ante pedes umbram, nisi si timor illa videbat;
- sed certe sonitusque pedum terrebat et ingens
- crinales vittas adflabat anhelitus oris.
- fessa labore fugae "fer opem, deprendimur," inquam
- "armigerae, Diana, tuae, cui saepe dedisti
- ferre tuos arcus inclusaque tela pharetra!"
- mota dea est spissisque ferens e nubibus unam
- me super iniecit: lustrat caligine tectam
- amnis et ignarus circum cava nubila quaerit
- bisque locum, quo me dea texerat, inscius ambit
- et bis "io Arethusa" vocavit, "io Arethusa!"
- quid mihi tunc animi miserae fuit? anne quod agnae est,
- si qua lupos audit circum stabula alta frementes,
- aut lepori, qui vepre latens hostilia cernit
- ora canum nullosque audet dare corpore motus?
- non tamen abscedit; neque enim vestigia cernit
- longius ulla pedum: servat nubemque locumque.
- occupat obsessos sudor mihi frigidus artus,
- caeruleaeque cadunt toto de corpore guttae,
- quaque pedem movi, manat lacus, eque capillis
- ros cadit, et citius, quam nunc tibi facta renarro,
- in latices mutor. sed enim cognoscit amatas
- amnis aquas positoque viri, quod sumpserat, ore
- vertitur in proprias, et se mihi misceat, undas.
- Delia rupit humum, caecisque ego mersa cavernis
- advehor Ortygiam, quae me cognomine divae
- grata meae superas eduxit prima sub auras.'
- '"Hac Arethusa tenus; geminos dea fertilis angues
- curribus admovit frenisque coercuit ora
- et medium caeli terraeque per aera vecta est
- atque levem currum Tritonida misit in urbem
- Triptolemo partimque rudi data semina iussit
- spargere humo, partim post tempora longa recultae.
- iam super Europen sublimis et Asida terram
- vectus erat iuvenis: Scythicas advertitur oras.
- rex ibi Lyncus erat; regis subit ille penates.
- qua veniat, causamque viae nomenque rogatus
- et patriam, 'patria est clarae mihi' dixit 'Athenae;
- Triptolemus nomen; veni nec puppe per undas,
- nec pede per terras: patuit mihi pervius aether.
- dona fero Cereris, latos quae sparsa per agros
- frugiferas messes alimentaque mitia reddant.'
- barbarus invidit tantique ut muneris auctor
- ipse sit, hospitio recipit somnoque gravatum
- adgreditur ferro: conantem figere pectus
- lynca Ceres fecit rursusque per aera iussit
- Mopsopium iuvenem sacros agitare iugales."
- 'Finierat doctos e nobis maxima cantus;
- at nymphae vicisse deas Helicona colentes
- concordi dixere sono: convicia victae
- cum iacerent, "quoniam" dixi "certamine vobis
- supplicium meruisse parum est maledictaque culpae
- additis et non est patientia libera nobis,
- ibimus in poenas et, qua vocat ira, sequemur."
- rident Emathides spernuntque minacia verba,
- conantesque loqui et magno clamore protervas
- intentare manus pennas exire per ungues
- adspexere suos, operiri bracchia plumis,
- alteraque alterius rigido concrescere rostro
- ora videt volucresque novas accedere silvis;
- dumque volunt plangi, per bracchia mota levatae
- aere pendebant, nemorum convicia, picae.
- Nunc quoque in alitibus facundia prisca remansit
- raucaque garrulitas studiumque inmane loquendi.'
- --oOo-- -