P. Ovidi Nasonis Metamorphoses
Liber Qvartvs
- At non Alcithoe Minyeias orgia censet
- accipienda dei, sed adhuc temeraria Bacchum
- progeniem negat esse Iovis sociasque sorores
- inpietatis habet. festum celebrare sacerdos
- inmunesque operum famulas dominasque suorum
- pectora pelle tegi, crinales solvere vittas,
- serta coma, manibus frondentis sumere thyrsos
- iusserat et saevam laesi fore numinis iram
- vaticinatus erat: parent matresque nurusque
- telasque calathosque infectaque pensa reponunt
- turaque dant Bacchumque vocant Bromiumque Lyaeumque
- ignigenamque satumque iterum solumque bimatrem;
- additur his Nyseus indetonsusque Thyoneus
- et cum Lenaeo genialis consitor uvae
- Nycteliusque Eleleusque parens et Iacchus et Euhan,
- et quae praeterea per Graias plurima gentes
- nomina, Liber, habes. tibi enim inconsumpta iuventa est,
- tu puer aeternus, tu formosissimus alto
- conspiceris caelo; tibi, cum sine cornibus adstas,
- virgineum caput est; Oriens tibi victus, adusque
- decolor extremo qua tinguitur India Gange.
- Penthea tu, venerande, bipenniferumque Lycurgum
- sacrilegos mactas, Tyrrhenaque mittis in aequor
- corpora, tu biiugum pictis insignia frenis
- colla premis lyncum. bacchae satyrique sequuntur,
- quique senex ferula titubantis ebrius artus
- sustinet et pando non fortiter haeret asello.
- quacumque ingrederis, clamor iuvenalis et una
- femineae voces inpulsaque tympana palmis
- concavaque aera sonant longoque foramine buxus.
- 'Placatus mitisque' rogant Ismenides 'adsis,'
- iussaque sacra colunt; solae Minyeides intus
- intempestiva turbantes festa Minerva
- aut ducunt lanas aut stamina pollice versant
- aut haerent telae famulasque laboribus urguent.
- e quibus una levi deducens pollice filum
- 'dum cessant aliae commentaque sacra frequentant,
- nos quoque, quas Pallas, melior dea, detinet' inquit,
- 'utile opus manuum vario sermone levemus
- perque vices aliquid, quod tempora longa videri
- non sinat, in medium vacuas referamus ad aures!'
- dicta probant primamque iubent narrare sorores.
- illa, quid e multis referat (nam plurima norat),
- cogitat et dubia est, de te, Babylonia, narret,
- Derceti, quam versa squamis velantibus artus
- stagna Palaestini credunt motasse figura,
- an magis, ut sumptis illius filia pennis
- extremos albis in turribus egerit annos,
- nais an ut cantu nimiumque potentibus herbis
- verterit in tacitos iuvenalia corpora pisces,
- donec idem passa est, an, quae poma alba ferebat
- ut nunc nigra ferat contactu sanguinis arbor:
- hoc placet; hanc, quoniam vulgaris fabula non est,
- talibus orsa modis lana sua fila sequente:
- 'Pyramus et Thisbe, iuvenum pulcherrimus alter,
- altera, quas Oriens habuit, praelata puellis,
- contiguas tenuere domos, ubi dicitur altam
- coctilibus muris cinxisse Semiramis urbem.
- notitiam primosque gradus vicinia fecit,
- tempore crevit amor; taedae quoque iure coissent,
- sed vetuere patres: quod non potuere vetare,
- ex aequo captis ardebant mentibus ambo.
- conscius omnis abest; nutu signisque loquuntur,
- quoque magis tegitur, tectus magis aestuat ignis.
- fissus erat tenui rima, quam duxerat olim,
- cum fieret, paries domui communis utrique.
- id vitium nulli per saecula longa notatum++
- quid non sentit amor?++primi vidistis amantes
- et vocis fecistis iter, tutaeque per illud
- murmure blanditiae minimo transire solebant.
- saepe, ubi constiterant hinc Thisbe, Pyramus illinc,
- inque vices fuerat captatus anhelitus oris,
- "invide" dicebant "paries, quid amantibus obstas?
- quantum erat, ut sineres toto nos corpore iungi
- aut, hoc si nimium est, vel ad oscula danda pateres?
- nec sumus ingrati: tibi nos debere fatemur,
- quod datus est verbis ad amicas transitus auris."
- talia diversa nequiquam sede locuti
- sub noctem dixere "vale" partique dedere
- oscula quisque suae non pervenientia contra.
- postera nocturnos Aurora removerat ignes,
- solque pruinosas radiis siccaverat herbas:
- ad solitum coiere locum. tum murmure parvo
- multa prius questi statuunt, ut nocte silenti
- fallere custodes foribusque excedere temptent,
- cumque domo exierint, urbis quoque tecta relinquant,
- neve sit errandum lato spatiantibus arvo,
- conveniant ad busta Nini lateantque sub umbra
- arboris: arbor ibi niveis uberrima pomis,
- ardua morus, erat, gelido contermina fonti.
- pacta placent; et lux, tarde discedere visa,
- praecipitatur aquis, et aquis nox exit ab isdem.
- 'Callida per tenebras versato cardine Thisbe
- egreditur fallitque suos adopertaque vultum
- pervenit ad tumulum dictaque sub arbore sedit.
- audacem faciebat amor. venit ecce recenti
- caede leaena boum spumantis oblita rictus
- depositura sitim vicini fontis in unda;
- quam procul ad lunae radios Babylonia Thisbe
- vidit et obscurum timido pede fugit in antrum,
- dumque fugit, tergo velamina lapsa reliquit.
- ut lea saeva sitim multa conpescuit unda,
- dum redit in silvas, inventos forte sine ipsa
- ore cruentato tenues laniavit amictus.
- serius egressus vestigia vidit in alto
- pulvere certa ferae totoque expalluit ore
- Pyramus; ut vero vestem quoque sanguine tinctam
- repperit, "una duos" inquit "nox perdet amantes,
- e quibus illa fuit longa dignissima vita;
- nostra nocens anima est. ego te, miseranda, peremi,
- in loca plena metus qui iussi nocte venires
- nec prior huc veni. nostrum divellite corpus
- et scelerata fero consumite viscera morsu,
- o quicumque sub hac habitatis rupe leones!
- sed timidi est optare necem." velamina Thisbes
- tollit et ad pactae secum fert arboris umbram,
- utque dedit notae lacrimas, dedit oscula vesti,
- "accipe nunc" inquit "nostri quoque sanguinis haustus!"
- quoque erat accinctus, demisit in ilia ferrum,
- nec mora, ferventi moriens e vulnere traxit.
- ut iacuit resupinus humo, cruor emicat alte,
- non aliter quam cum vitiato fistula plumbo
- scinditur et tenui stridente foramine longas
- eiaculatur aquas atque ictibus aera rumpit.
- arborei fetus adspergine caedis in atram
- vertuntur faciem, madefactaque sanguine radix
- purpureo tinguit pendentia mora colore.
- 'Ecce metu nondum posito, ne fallat amantem,
- illa redit iuvenemque oculis animoque requirit,
- quantaque vitarit narrare pericula gestit;
- utque locum et visa cognoscit in arbore formam,
- sic facit incertam pomi color: haeret, an haec sit.
- dum dubitat, tremebunda videt pulsare cruentum
- membra solum, retroque pedem tulit, oraque buxo
- pallidiora gerens exhorruit aequoris instar,
- quod tremit, exigua cum summum stringitur aura.
- sed postquam remorata suos cognovit amores,
- percutit indignos claro plangore lacertos
- et laniata comas amplexaque corpus amatum
- vulnera supplevit lacrimis fletumque cruori
- miscuit et gelidis in vultibus oscula figens
- "Pyrame," clamavit, "quis te mihi casus ademit?
- Pyrame, responde! tua te carissima Thisbe
- nominat; exaudi vultusque attolle iacentes!"
- ad nomen Thisbes oculos a morte gravatos
- Pyramus erexit visaque recondidit illa.
- 'Quae postquam vestemque suam cognovit et ense
- vidit ebur vacuum, "tua te manus" inquit "amorque
- perdidit, infelix! est et mihi fortis in unum
- hoc manus, est et amor: dabit hic in vulnera vires.
- persequar extinctum letique miserrima dicar
- causa comesque tui: quique a me morte revelli
- heu sola poteras, poteris nec morte revelli.
- hoc tamen amborum verbis estote rogati,
- o multum miseri meus illiusque parentes,
- ut, quos certus amor, quos hora novissima iunxit,
- conponi tumulo non invideatis eodem;
- at tu quae ramis arbor miserabile corpus
- nunc tegis unius, mox es tectura duorum,
- signa tene caedis pullosque et luctibus aptos
- semper habe fetus, gemini monimenta cruoris."
- dixit et aptato pectus mucrone sub imum
- incubuit ferro, quod adhuc a caede tepebat.
- vota tamen tetigere deos, tetigere parentes;
- nam color in pomo est, ubi permaturuit, ater,
- quodque rogis superest, una requiescit in urna.'
- Desierat: mediumque fuit breve tempus, et orsa est
- dicere Leuconoe: vocem tenuere sorores.
- 'hunc quoque, siderea qui temperat omnia luce,
- cepit amor Solem: Solis referemus amores.
- primus adulterium Veneris cum Marte putatur
- hic vidisse deus; videt hic deus omnia primus.
- indoluit facto Iunonigenaeque marito
- furta tori furtique locum monstravit, at illi
- et mens et quod opus fabrilis dextra tenebat
- excidit: extemplo graciles ex aere catenas
- retiaque et laqueos, quae lumina fallere possent,
- elimat. non illud opus tenuissima vincant
- stamina, non summo quae pendet aranea tigno;
- utque levis tactus momentaque parva sequantur,
- efficit et lecto circumdata collocat arte.
- ut venere torum coniunx et adulter in unum,
- arte viri vinclisque nova ratione paratis
- in mediis ambo deprensi amplexibus haerent.
- Lemnius extemplo valvas patefecit eburnas
- inmisitque deos; illi iacuere ligati
- turpiter, atque aliquis de dis non tristibus optat
- sic fieri turpis; superi risere, diuque
- haec fuit in toto notissima fabula caelo.
- 'Exigit indicii memorem Cythereia poenam
- inque vices illum, tectos qui laesit amores,
- laedit amore pari. quid nunc, Hyperione nate,
- forma colorque tibi radiataque lumina prosunt?
- nempe, tuis omnes qui terras ignibus uris,
- ureris igne novo; quique omnia cernere debes,
- Leucothoen spectas et virgine figis in una,
- quos mundo debes, oculos. modo surgis Eoo
- temperius caelo, modo serius incidis undis,
- spectandique mora brumalis porrigis horas;
- deficis interdum, vitiumque in lumina mentis
- transit et obscurus mortalia pectora terres.
- nec tibi quod lunae terris propioris imago
- obstiterit, palles: facit hunc amor iste colorem.
- diligis hanc unam, nec te Clymeneque Rhodosque
- nec tenet Aeaeae genetrix pulcherrima Circes
- quaeque tuos Clytie quamvis despecta petebat
- concubitus ipsoque illo grave vulnus habebat
- tempore: Leucothoe multarum oblivia fecit,
- gentis odoriferae quam formosissima partu
- edidit Eurynome; sed postquam filia crevit,
- quam mater cunctas, tam matrem filia vicit.
- rexit Achaemenias urbes pater Orchamus isque
- septimus a prisco numeratur origine Belo.
- 'Axe sub Hesperio sunt pascua Solis equorum:
- ambrosiam pro gramine habent; ea fessa diurnis
- membra ministeriis nutrit reparatque labori.
- dumque ibi quadrupedes caelestia pabula carpunt
- noxque vicem peragit, thalamos deus intrat amatos,
- versus in Eurynomes faciem genetricis, et inter
- bis sex Leucothoen famulas ad lumina cernit
- levia versato ducentem stamina fuso.
- ergo ubi ceu mater carae dedit oscula natae,
- "res" ait "arcana est: famulae, discedite neve
- eripite arbitrium matri secreta loquendi."
- paruerant, thalamoque deus sine teste relicto
- "ille ego sum" dixit, "qui longum metior annum,
- omnia qui video, per quem videt omnia tellus,
- mundi oculus: mihi, crede, places." pavet illa, metuque
- et colus et fusus digitis cecidere remissis.
- ipse timor decuit. nec longius ille moratus
- in veram rediit speciem solitumque nitorem;
- at virgo quamvis inopino territa visu
- victa nitore dei posita vim passa querella est.
- 'Invidit Clytie (neque enim moderatus in illa
- Solis amor fuerat) stimulataque paelicis ira
- vulgat adulterium diffamatamque parenti
- indicat. ille ferox inmansuetusque precantem
- tendentemque manus ad lumina Solis et "ille
- vim tulit invitae" dicentem defodit alta
- crudus humo tumulumque super gravis addit harenae.
- dissipat hunc radiis Hyperione natus iterque
- dat tibi, qua possis defossos promere vultus;
- nec tu iam poteras enectum pondere terrae
- tollere, nympha, caput corpusque exsangue iacebas:
- nil illo fertur volucrum moderator equorum
- post Phaethonteos vidisse dolentius ignes.
- ille quidem gelidos radiorum viribus artus
- si queat in vivum temptat revocare calorem;
- sed quoniam tantis fatum conatibus obstat,
- nectare odorato sparsit corpusque locumque
- multaque praequestus "tanges tamen aethera" dixit.
- protinus inbutum caelesti nectare corpus
- delicuit terramque suo madefecit odore,
- virgaque per glaebas sensim radicibus actis
- turea surrexit tumulumque cacumine rupit.
- 'At Clytien, quamvis amor excusare dolorem
- indiciumque dolor poterat, non amplius auctor
- lucis adit Venerisque modum sibi fecit in illa.
- tabuit ex illo dementer amoribus usa;
- nympharum inpatiens et sub Iove nocte dieque
- sedit humo nuda nudis incompta capillis,
- perque novem luces expers undaeque cibique
- rore mero lacrimisque suis ieiunia pavit
- nec se movit humo; tantum spectabat euntis
- ora dei vultusque suos flectebat ad illum.
- membra ferunt haesisse solo, partemque coloris
- luridus exsangues pallor convertit in herbas;
- est in parte rubor violaeque simillimus ora
- flos tegit. illa suum, quamvis radice tenetur,
- vertitur ad Solem mutataque servat amorem.'
- dixerat, et factum mirabile ceperat auris;
- pars fieri potuisse negant, pars omnia veros
- posse deos memorant: sed non est Bacchus in illis.
- Poscitur Alcithoe, postquam siluere sorores.
- quae radio stantis percurrens stamina telae
- 'vulgatos taceo' dixit 'pastoris amores
- Daphnidis Idaei, quem nymphe paelicis ira
- contulit in saxum: tantus dolor urit amantes;
- nec loquor, ut quondam naturae iure novato
- ambiguus fuerit modo vir, modo femina Sithon.
- te quoque, nunc adamas, quondam fidissime parvo,
- Celmi, Iovi largoque satos Curetas ab imbri
- et Crocon in parvos versum cum Smilace flores
- praetereo dulcique animos novitate tenebo.
- 'Unde sit infamis, quare male fortibus undis
- Salmacis enervet tactosque remolliat artus,
- discite. causa latet, vis est notissima fontis.
- Mercurio puerum diva Cythereide natum
- naides Idaeis enutrivere sub antris,
- cuius erat facies, in qua materque paterque
- cognosci possent; nomen quoque traxit ab illis.
- is tria cum primum fecit quinquennia, montes
- deseruit patrios Idaque altrice relicta
- ignotis errare locis, ignota videre
- flumina gaudebat, studio minuente laborem.
- ille etiam Lycias urbes Lyciaeque propinquos
- Caras adit: videt hic stagnum lucentis ad imum
- usque solum lymphae; non illic canna palustris
- nec steriles ulvae nec acuta cuspide iunci;
- perspicuus liquor est; stagni tamen ultima vivo
- caespite cinguntur semperque virentibus herbis.
- nympha colit, sed nec venatibus apta nec arcus
- flectere quae soleat nec quae contendere cursu,
- solaque naiadum celeri non nota Dianae.
- saepe suas illi fama est dixisse sorores
- "Salmaci, vel iaculum vel pictas sume pharetras
- et tua cum duris venatibus otia misce!"
- nec iaculum sumit nec pictas illa pharetras,
- nec sua cum duris venatibus otia miscet,
- sed modo fonte suo formosos perluit artus,
- saepe Cytoriaco deducit pectine crines
- et, quid se deceat, spectatas consulit undas;
- nunc perlucenti circumdata corpus amictu
- mollibus aut foliis aut mollibus incubat herbis,
- saepe legit flores. et tum quoque forte legebat,
- cum puerum vidit visumque optavit habere.
- 'Nec tamen ante adiit, etsi properabat adire,
- quam se conposuit, quam circumspexit amictus
- et finxit vultum et meruit formosa videri.
- tunc sic orsa loqui: "puer o dignissime credi
- esse deus, seu tu deus es, potes esse Cupido,
- sive es mortalis, qui te genuere, beati,
- et frater felix, et fortunata profecto,
- si qua tibi soror est, et quae dedit ubera nutrix;
- sed longe cunctis longeque beatior illa,
- si qua tibi sponsa est, si quam dignabere taeda.
- haec tibi sive aliqua est, mea sit furtiva voluptas,
- seu nulla est, ego sim, thalamumque ineamus eundem."
- nais ab his tacuit. pueri rubor ora notavit;
- nescit, enim, quid amor; sed et erubuisse decebat:
- hic color aprica pendentibus arbore pomis
- aut ebori tincto est aut sub candore rubenti,
- cum frustra resonant aera auxiliaria, lunae.
- poscenti nymphae sine fine sororia saltem
- oscula iamque manus ad eburnea colla ferenti
- "desinis, an fugio tecumque" ait "ista relinquo?"
- Salmacis extimuit "loca" que "haec tibi libera trado,
- hospes" ait simulatque gradu discedere verso,
- tum quoque respiciens, fruticumque recondita silva
- delituit flexuque genu submisit; at ille,
- scilicet ut vacuis et inobservatus in herbis,
- huc it et hinc illuc et in adludentibus undis
- summa pedum taloque tenus vestigia tinguit;
- nec mora, temperie blandarum captus aquarum
- mollia de tenero velamina corpore ponit.
- tum vero placuit, nudaeque cupidine formae
- Salmacis exarsit; flagrant quoque lumina nymphae,
- non aliter quam cum puro nitidissimus orbe
- opposita speculi referitur imagine Phoebus;
- vixque moram patitur, vix iam sua gaudia differt,
- iam cupit amplecti, iam se male continet amens.
- ille cavis velox adplauso corpore palmis
- desilit in latices alternaque bracchia ducens
- in liquidis translucet aquis, ut eburnea si quis
- signa tegat claro vel candida lilia vitro.
- "vicimus et meus est" exclamat nais, et omni
- veste procul iacta mediis inmittitur undis,
- pugnantemque tenet, luctantiaque oscula carpit,
- subiectatque manus, invitaque pectora tangit,
- et nunc hac iuveni, nunc circumfunditur illac;
- denique nitentem contra elabique volentem
- inplicat ut serpens, quam regia sustinet ales
- sublimemque rapit: pendens caput illa pedesque
- adligat et cauda spatiantes inplicat alas;
- utve solent hederae longos intexere truncos,
- utque sub aequoribus deprensum polypus hostem
- continet ex omni dimissis parte flagellis.
- perstat Atlantiades sperataque gaudia nymphae
- denegat; illa premit commissaque corpore toto
- sicut inhaerebat, "pugnes licet, inprobe," dixit,
- "non tamen effugies. ita, di, iubeatis, et istum
- nulla dies a me nec me deducat ab isto."
- vota suos habuere deos; nam mixta duorum
- corpora iunguntur, faciesque inducitur illis
- una. velut, si quis conducat cortice ramos,
- crescendo iungi pariterque adolescere cernit,
- sic ubi conplexu coierunt membra tenaci,
- nec duo sunt et forma duplex, nec femina dici
- nec puer ut possit, neutrumque et utrumque videntur.
- 'Ergo ubi se liquidas, quo vir descenderat, undas
- semimarem fecisse videt mollitaque in illis
- membra, manus tendens, sed iam non voce virili
- Hermaphroditus ait: "nato date munera vestro,
- et pater et genetrix, amborum nomen habenti:
- quisquis in hos fontes vir venerit, exeat inde
- semivir et tactis subito mollescat in undis!"
- motus uterque parens nati rata verba biformis
- fecit et incesto fontem medicamine tinxit.'
- Finis erat dictis, et adhuc Minyeia proles
- urguet opus spernitque deum festumque profanat,
- tympana cum subito non adparentia raucis
- obstrepuere sonis, et adunco tibia cornu
- tinnulaque aera sonant; redolent murraeque crocique,
- resque fide maior, coepere virescere telae
- inque hederae faciem pendens frondescere vestis;
- pars abit in vites, et quae modo fila fuerunt,
- palmite mutantur; de stamine pampinus exit;
- purpura fulgorem pictis adcommodat uvis.
- iamque dies exactus erat, tempusque subibat,
- quod tu nec tenebras nec possis dicere lucem,
- sed cum luce tamen dubiae confinia noctis:
- tecta repente quati pinguesque ardere videntur
- lampades et rutilis conlucere ignibus aedes
- falsaque saevarum simulacra ululare ferarum,
- fumida iamdudum latitant per tecta sorores
- diversaeque locis ignes ac lumina vitant,
- dumque petunt tenebras, parvos membrana per artus
- porrigitur tenuique includit bracchia pinna;
- nec qua perdiderint veterem ratione figuram,
- scire sinunt tenebrae: non illas pluma levavit,
- sustinuere tamen se perlucentibus alis
- conataeque loqui minimam et pro corpore vocem
- emittunt peraguntque levi stridore querellas.
- tectaque, non silvas celebrant lucemque perosae
- nocte volant seroque tenent a vespere nomen.
- Tum vero totis Bacchi memorabile Thebis
- numen erat, magnasque novi matertera vires
- narrat ubique dei de totque sororibus expers
- una doloris erat, nisi quem fecere sorores:
- adspicit hanc natis thalamoque Athamantis habentem
- sublimes animos et alumno numine Iuno
- nec tulit et secum: 'potuit de paelice natus
- vertere Maeonios pelagoque inmergere nautas
- et laceranda suae nati dare viscera matri
- et triplices operire novis Minyeidas alis:
- nil poterit Iuno nisi inultos flere dolores?
- idque mihi satis est? haec una potentia nostra est?
- ipse docet, quid agam (fas est et ab hoste doceri),
- quidque furor valeat, Penthea caede satisque
- ac super ostendit: cur non stimuletur eatque
- per cognata suis exempla furoribus Ino?'
- Est via declivis funesta nubila taxo:
- ducit ad infernas per muta silentia sedes;
- Styx nebulas exhalat iners, umbraeque recentes
- descendunt illac simulacraque functa sepulcris:
- pallor hiemsque tenent late loca senta, novique,
- qua sit iter, manes, Stygiam quod ducat ad urbem,
- ignorant, ubi sit nigri fera regia Ditis.
- mille capax aditus et apertas undique portas
- urbs habet, utque fretum de tota flumina terra,
- sic omnes animas locus accipit ille nec ulli
- exiguus populo est turbamve accedere sentit.
- errant exsangues sine corpore at ossibus umbrae,
- parsque forum celebrant, pars imi tecta tyranni,
- pars aliquas artes, antiquae imitamina vitae.
-
- Sustinet ire illuc caelesti sede relicta
- (tantum odiis iraeque dabat) Saturnia Iuno;
- quo simul intravit sacroque a corpore pressum
- ingemuit limen, tria Cerberus extulit ora
- et tres latratus semel edidit; illa sorores
- Nocte vocat genitas, grave et inplacabile numen:
- carceris ante fores clausas adamante sedebant
- deque suis atros pectebant crinibus angues.
- quam simul agnorunt inter caliginis umbras,
- surrexere deae; sedes scelerata vocatur:
- viscera praebebat Tityos lanianda novemque
- iugeribus distentus erat; tibi, Tantale, nullae
- deprenduntur aquae, quaeque inminet, effugit arbor;
- aut petis aut urgues rediturum, Sisyphe, saxum;
- volvitur Ixion et se sequiturque fugitque,
- molirique suis letum patruelibus ausae
- adsiduae repetunt, quas perdant, Belides undas.
- Quos omnes acie postquam Saturnia torva
- vidit et ante omnes Ixiona, rursus ab illo
- Sisyphon adspiciens 'cur hic e fratribus' inquit
- 'perpetuas patitur poenas, Athamanta superbum
- regia dives habet, qui me cum coniuge semper
- sprevit?' et exponit causas odiique viaeque,
- quidque velit: quod vellet, erat, ne regia Cadmi
- staret, et in facinus traherent Athamanta sorores.
- imperium, promissa, preces confundit in unum
- sollicitatque deas: sic haec Iunone locuta,
- Tisiphone canos, ut erat, turbata capillos
- movit et obstantes reiecit ab ore colubras
- atque ita 'non longis opus est ambagibus,' inquit;
- 'facta puta, quaecumque iubes; inamabile regnum
- desere teque refer caeli melioris ad auras.'
- laeta redit Iuno, quam caelum intrare parantem
- roratis lustravit aquis Thaumantias Iris.
- Nec mora, Tisiphone madefactam sanguine sumit
- inportuna facem, fluidoque cruore rubentem
- induitur pallam, tortoque incingitur angue
- egrediturque domo. Luctus comitatur euntem
- et Pavor et Terror trepidoque Insania vultu.
- limine constiterat: postes tremuisse feruntur
- Aeolii pallorque fores infecit acernas
- solque locum fugit. monstris est territa coniunx,
- territus est Athamas, tectoque exire parabant:
- obstitit infelix aditumque obsedit Erinys,
- nexaque vipereis distendens bracchia nodis
- caesariem excussit: motae sonuere colubrae,
- parsque iacent umeris, pars circum pectora lapsae
- sibila dant saniemque vomunt linguisque coruscant.
- inde duos mediis abrumpit crinibus angues
- pestiferaque manu raptos inmisit, at illi
- Inoosque sinus Athamanteosque pererrant
- inspirantque graves animas; nec vulnera membris
- ulla ferunt: mens est, quae diros sentiat ictus.
- attulerat secum liquidi quoque monstra veneni,
- oris Cerberei spumas et virus Echidnae
- erroresque vagos caecaeque oblivia mentis
- et scelus et lacrimas rabiemque et caedis amorem,
- omnia trita simul, quae sanguine mixta recenti
- coxerat aere cavo viridi versata cicuta;
- dumque pavent illi, vergit furiale venenum
- pectus in amborum praecordiaque intima movit.
- tum face iactata per eundem saepius orbem
- consequitur motis velociter ignibus ignes.
- sic victrix iussique potens ad inania magni
- regna redit Ditis sumptumque recingitur anguem.
- Protinus Aeolides media furibundus in aula
- clamat 'io, comites, his retia tendite silvis!
- hic modo cum gemina visa est mihi prole leaena'
- utque ferae sequitur vestigia coniugis amens
- deque sinu matris ridentem et parva Learchum
- bracchia tendentem rapit et bis terque per auras
- more rotat fundae rigidoque infantia saxo
- discutit ora ferox; tum denique concita mater,
- seu dolor hoc fecit seu sparsi causa veneni,
- exululat passisque fugit male sana capillis
- teque ferens parvum nudis, Melicerta, lacertis
- 'euhoe Bacche' sonat: Bacchi sub nomine Iuno
- risit et 'hos usus praestet tibi' dixit 'alumnus!'
- inminet aequoribus scopulus: pars ima cavatur
- fluctibus et tectas defendit ab imbribus undas,
- summa riget frontemque in apertum porrigit aequor;
- occupat hunc (vires insania fecerat) Ino
- seque super pontum nullo tardata timore
- mittit onusque suum; percussa recanduit unda.
- At Venus, inmeritae neptis miserata labores,
- sic patruo blandita suo est 'o numen aquarum,
- proxima cui caelo cessit, Neptune, potestas,
- magna quidem posco, sed tu miserere meorum,
- iactari quos cernis in Ionio inmenso,
- et dis adde tuis. aliqua et mihi gratia ponto est,
- si tamen in medio quondam concreta profundo
- spuma fui Graiumque manet mihi nomen ab illa.'
- adnuit oranti Neptunus et abstulit illis,
- quod mortale fuit, maiestatemque verendam
- inposuit nomenque simul faciemque novavit
- Leucothoeque deum cum matre Palaemona dixit.
- Sidoniae comites, quantum valuere secutae
- signa pedum, primo videre novissima saxo;
- nec dubium de morte ratae Cadmeida palmis
- deplanxere domum scissae cum veste capillos,
- utque parum iustae nimiumque in paelice saevae
- invidiam fecere deae. convicia Iuno
- non tulit et 'faciam vos ipsas maxima' dixit
- 'saevitiae monimenta meae'; res dicta secuta est.
- nam quae praecipue fuerat pia, 'persequar' inquit
- 'in freta reginam' saltumque datura moveri
- haud usquam potuit scopuloque adfixa cohaesit;
- altera, dum solito temptat plangore ferire
- pectora, temptatos sensit riguisse lacertos;
- illa, manus ut forte tetenderat in maris undas;
- saxea facta manus in easdem porrigit undas;
- huius, ut arreptum laniabat vertice crinem,
- duratos subito digitos in crine videres:
- quo quaeque in gestu deprensa est, haesit in illo.
- pars volucres factae, quae nunc quoque gurgite in illo
- aequora destringunt summis Ismenides alis.
- Nescit Agenorides natam parvumque nepotem
- aequoris esse deos; luctu serieque malorum
- victus et ostentis, quae plurima viderat, exit
- conditor urbe sua, tamquam fortuna locorum,
- non sua se premeret, longisque erroribus actus
- contigit Illyricos profuga cum coniuge fines.
- iamque malis annisque graves dum prima retractant
- fata domus releguntque suos sermone labores,
- 'num sacer ille mea traiectus cuspide serpens'
- Cadmus ait 'fuerat, tum cum Sidone profectus
- vipereos sparsi per humum, nova semina, dentes?
- quem si cura deum tam certa vindicat ira,
- ipse precor serpens in longam porrigar alvum.'
- dixit, et ut serpens in longam tenditur alvum
- durataeque cuti squamas increscere sentit
- nigraque caeruleis variari corpora guttis
- in pectusque cadit pronus, commissaque in unum
- paulatim tereti tenuantur acumine crura.
- bracchia iam restant: quae restant bracchia tendit
- et lacrimis per adhuc humana fluentibus ora
- 'accede, o coniunx, accede, miserrima' dixit,
- 'dumque aliquid superest de me, me tange manumque
- accipe, dum manus est, dum non totum occupat anguis.'
- ille quidem vult plura loqui, sed lingua repente
- in partes est fissa duas, nec verba volenti
- sufficiunt, quotiensque aliquos parat edere questus,
- sibilat: hanc illi vocem natura reliquit.
- nuda manu feriens exclamat pectora coniunx:
- 'Cadme, mane teque, infelix, his exue monstris!
- Cadme, quid hoc? ubi pes, ubi sunt umerique manusque
- et color et facies et, dum loquor, omnia? cur non
- me quoque, caelestes, in eandem vertitis anguem?'
- dixerat, ille suae lambebat coniugis ora
- inque sinus caros, veluti cognosceret, ibat
- et dabat amplexus adsuetaque colla petebat.
- quisquis adest (aderant comites), terretur; at illa
- lubrica permulcet cristati colla draconis,
- et subito duo sunt iunctoque volumine serpunt,
- donec in adpositi nemoris subiere latebras,
- nunc quoque nec fugiunt hominem nec vulnere laedunt
- quidque prius fuerint, placidi meminere dracones.
- Sed tamen ambobus versae solacia formae
- magna nepos dederat, quem debellata colebat
- India, quem positis celebrabat Achaia templis;
- solus Abantiades ab origine cretus eadem
- Acrisius superest, qui moenibus arceat urbis
- Argolicae contraque deum ferat arma genusque
- non putet esse Iovis: neque enim Iovis esse putabat
- Persea, quem pluvio Danae conceperat auro.
- mox tamen Acrisium (tanta est praesentia veri)
- tam violasse deum quam non agnosse nepotem
- paenitet: inpositus iam caelo est alter, at alter
- viperei referens spolium memorabile monstri
- aera carpebat tenerum stridentibus alis,
- cumque super Libycas victor penderet harenas,
- Gorgonei capitis guttae cecidere cruentae;
- quas humus exceptas varios animavit in angues,
- unde frequens illa est infestaque terra colubris.
- Inde per inmensum ventis discordibus actus
- nunc huc, nunc illuc exemplo nubis aquosae
- fertur et ex alto seductas aethere longe
- despectat terras totumque supervolat orbem.
- ter gelidas Arctos, ter Cancri bracchia vidit,
- saepe sub occasus, saepe est ablatus in ortus,
- iamque cadente die, veritus se credere nocti,
- constitit Hesperio, regnis Atlantis, in orbe
- exiguamque petit requiem, dum Lucifer ignes
- evocet Aurorae, currus Aurora diurnos.
- hic hominum cunctos ingenti corpore praestans
- Iapetionides Atlas fuit: ultima tellus
- rege sub hoc et pontus erat, qui Solis anhelis
- aequora subdit equis et fessos excipit axes.
- mille greges illi totidemque armenta per herbas
- errabant, et humum vicinia nulla premebat;
- arboreae frondes auro radiante nitentes
- ex auro ramos, ex auro poma tegebant.
- 'hospes' ait Perseus illi, 'seu gloria tangit
- te generis magni, generis mihi Iuppiter auctor;
- sive es mirator rerum, mirabere nostras;
- hospitium requiemque peto.' memor ille vetustae
- sortis erat; Themis hanc dederat Parnasia sortem:
- 'tempus, Atlas, veniet, tua quo spoliabitur auro
- arbor, et hunc praedae titulum Iove natus habebit.'
- id metuens solidis pomaria clauserat Atlas
- moenibus et vasto dederat servanda draconi
- arcebatque suis externos finibus omnes.
- huic quoque 'vade procul, ne longe gloria rerum,
- quam mentiris' ait, 'longe tibi Iuppiter absit!'
- vimque minis addit manibusque expellere temptat
- cunctantem et placidis miscentem fortia dictis.
- viribus inferior (quis enim par esset Atlantis
- viribus?) 'at, quoniam parvi tibi gratia nostra est,
- accipe munus!' ait laevaque a parte Medusae
- ipse retro versus squalentia protulit ora.
- quantus erat, mons factus Atlas: nam barba comaeque
- in silvas abeunt, iuga sunt umerique manusque,
- quod caput ante fuit, summo est in monte cacumen,
- ossa lapis fiunt; tum partes altus in omnes
- crevit in inmensum (sic, di, statuistis) et omne
- cum tot sideribus caelum requievit in illo.
- Clauserat Hippotades Aetnaeo carcere ventos,
- admonitorque operum caelo clarissimus alto
- Lucifer ortus erat: pennis ligat ille resumptis
- parte ab utraque pedes teloque accingitur unco
- et liquidum motis talaribus aera findit.
- gentibus innumeris circumque infraque relictis
- Aethiopum populos Cepheaque conspicit arva.
- illic inmeritam maternae pendere linguae
- Andromedan poenas iniustus iusserat Ammon;
- quam simul ad duras religatam bracchia cautes
- vidit Abantiades, nisi quod levis aura capillos
- moverat et tepido manabant lumina fletu,
- marmoreum ratus esset opus; trahit inscius ignes
- et stupet et visae correptus imagine formae
- paene suas quatere est oblitus in aere pennas.
- ut stetit, 'o' dixit 'non istis digna catenis,
- sed quibus inter se cupidi iunguntur amantes,
- pande requirenti nomen terraeque tuumque,
- et cur vincla geras.' primo silet illa nec audet
- adpellare virum virgo, manibusque modestos
- celasset vultus, si non religata fuisset;
- lumina, quod potuit, lacrimis inplevit obortis.
- saepius instanti, sua ne delicta fateri
- nolle videretur, nomen terraeque suumque,
- quantaque maternae fuerit fiducia formae,
- indicat, et nondum memoratis omnibus unda
- insonuit, veniensque inmenso belua ponto
- inminet et latum sub pectore possidet aequor.
- conclamat virgo: genitor lugubris et una
- mater adest, ambo miseri, sed iustius illa,
- nec secum auxilium, sed dignos tempore fletus
- plangoremque ferunt vinctoque in corpore adhaerent,
- cum sic hospes ait 'lacrimarum longa manere
- tempora vos poterunt, ad opem brevis hora ferendam est.
- hanc ego si peterem Perseus Iove natus et illa,
- quam clausam inplevit fecundo Iuppiter auro,
- Gorgonis anguicomae Perseus superator et alis
- aerias ausus iactatis ire per auras,
- praeferrer cunctis certe gener; addere tantis
- dotibus et meritum, faveant modo numina, tempto:
- ut mea sit servata mea virtute, paciscor.'
- accipiunt legem (quis enim dubitaret?) et orant
- promittuntque super regnum dotale parentes.
- Ecce, velut navis praefixo concita rostro
- sulcat aquas iuvenum sudantibus acta lacertis,
- sic fera dimotis inpulsu pectoris undis;
- tantum aberat scopulis, quantum Balearica torto
- funda potest plumbo medii transmittere caeli,
- cum subito iuvenis pedibus tellure repulsa
- arduus in nubes abiit: ut in aequore summo
- umbra viri visa est, visam fera saevit in umbram,
- utque Iovis praepes, vacuo cum vidit in arvo
- praebentem Phoebo liventia terga draconem,
- occupat aversum, neu saeva retorqueat ora,
- squamigeris avidos figit cervicibus ungues,
- sic celeri missus praeceps per inane volatu
- terga ferae pressit dextroque frementis in armo
- Inachides ferrum curvo tenus abdidit hamo.
- vulnere laesa gravi modo se sublimis in auras
- attollit, modo subdit aquis, modo more ferocis
- versat apri, quem turba canum circumsona terret.
- ille avidos morsus velocibus effugit alis
- quaque patet, nunc terga cavis super obsita conchis,
- nunc laterum costas, nunc qua tenuissima cauda
- desinit in piscem, falcato verberat ense;
- belua puniceo mixtos cum sanguine fluctus
- ore vomit: maduere graves adspergine pennae.
- nec bibulis ultra Perseus talaribus ausus
- credere conspexit scopulum, qui vertice summo
- stantibus exstat aquis, operitur ab aequore moto.
- nixus eo rupisque tenens iuga prima sinistra
- ter quater exegit repetita per ilia ferrum.
- litora cum plausu clamor superasque deorum
- inplevere domos: gaudent generumque salutant
- auxiliumque domus servatoremque fatentur
- Cassiope Cepheusque pater; resoluta catenis
- incedit virgo, pretiumque et causa laboris.
- ipse manus hausta victrices abluit unda,
- anguiferumque caput dura ne laedat harena,
- mollit humum foliis natasque sub aequore virgas
- sternit et inponit Phorcynidos ora Medusae.
- virga recens bibulaque etiamnum viva medulla
- vim rapuit monstri tactuque induruit huius
- percepitque novum ramis et fronde rigorem.
- at pelagi nymphae factum mirabile temptant
- pluribus in virgis et idem contingere gaudent
- seminaque ex illis iterant iactata per undas:
- nunc quoque curaliis eadem natura remansit,
- duritiam tacto capiant ut ab aere quodque
- vimen in aequore erat, fiat super aequora saxum.
- Dis tribus ille focos totidem de caespite ponit,
- laevum Mercurio, dextrum tibi, bellica virgo,
- ara Iovis media est; mactatur vacca Minervae,
- alipedi vitulus, taurus tibi, summe deorum.
- protinus Andromedan et tanti praemia facti
- indotata rapit; taedas Hymenaeus Amorque
- praecutiunt; largis satiantur odoribus ignes,
- sertaque dependent tectis et ubique lyraeque
- tibiaque et cantus, animi felicia laeti
- argumenta, sonant; reseratis aurea valvis
- atria tota patent, pulchroque instructa paratu
- Cepheni proceres ineunt convivia regis.
- Postquam epulis functi generosi munere Bacchi
- diffudere animos, cultusque genusque locorum
- quaerit Lyncides moresque animumque virorum;
- qui simul edocuit, 'nunc, o fortissime,' dixit
-
- 'fare, precor, Perseu, quanta virtute quibusque
- artibus abstuleris crinita draconibus ora!'
- narrat Agenorides gelido sub Atlante iacentem
- esse locum solidae tutum munimine molis;
- cuius in introitu geminas habitasse sorores
- Phorcidas unius partitas luminis usum;
- id se sollerti furtim, dum traditur, astu
- supposita cepisse manu perque abdita longe
- deviaque et silvis horrentia saxa fragosis
- Gorgoneas tetigisse domos passimque per agros
- perque vias vidisse hominum simulacra ferarumque
- in silicem ex ipsis visa conversa Medusa.
- se tamen horrendae clipei, quem laeva gerebat,
- aere repercusso formam adspexisse Medusae,
- dumque gravis somnus colubrasque ipsamque tenebat,
- eripuisse caput collo; pennisque fugacem
- Pegason et fratrem matris de sanguine natos.
- Addidit et longi non falsa pericula cursus,
- quae freta, quas terras sub se vidisset ab alto
- et quae iactatis tetigisset sidera pennis;
- ante exspectatum tacuit tamen. excipit unus
- ex numero procerum quaerens, cur sola sororum
- gesserit alternis inmixtos crinibus angues.
- hospes ait: 'quoniam scitaris digna relatu,
- accipe quaesiti causam. clarissima forma
- multorumque fuit spes invidiosa procorum
- illa, nec in tota conspectior ulla capillis
- pars fuit: inveni, qui se vidisse referret.
- hanc pelagi rector templo vitiasse Minervae
- dicitur: aversa est et castos aegide vultus
- nata Iovis texit, neve hoc inpune fuisset,
- Gorgoneum crinem turpes mutavit in hydros.
- nunc quoque, ut attonitos formidine terreat hostes,
- pectore in adverso, quos fecit, sustinet angues.'
- --oOo-- -