P. Ovidi Nasonis Metamorphoses
Liber Tertivs
- Iamque deus posita fallacis imagine tauri
- se confessus erat Dictaeaque rura tenebat,
- cum pater ignarus Cadmo perquirere raptam
- imperat et poenam, si non invenerit, addit
- exilium, facto pius et sceleratus eodem.
- orbe pererrato (quis enim deprendere possit
- furta Iovis?) profugus patriamque iramque parentis
- vitat Agenorides Phoebique oracula supplex
- consulit et, quae sit tellus habitanda, requirit.
- 'bos tibi' Phoebus ait 'solis occurret in arvis,
- nullum passa iugum curvique inmunis aratri.
- hac duce carpe vias et, qua requieverit herba,
- moenia fac condas Boeotiaque illa vocato.'
- vix bene Castalio Cadmus descenderat antro,
- incustoditam lente videt ire iuvencam
- nullum servitii signum cervice gerentem.
- subsequitur pressoque legit vestigia gressu
- auctoremque viae Phoebum taciturnus adorat.
- iam vada Cephisi Panopesque evaserat arva:
- bos stetit et tollens speciosam cornibus altis
- ad caelum frontem mugitibus inpulit auras
- atque ita respiciens comites sua terga sequentis
- procubuit teneraque latus submisit in herba.
- Cadmus agit grates peregrinaeque oscula terrae
- figit et ignotos montes agrosque salutat.
- Sacra Iovi facturus erat: iubet ire ministros
- et petere e vivis libandas fontibus undas.
- silva vetus stabat nulla violata securi,
- et specus in media virgis ac vimine densus
- efficiens humilem lapidum conpagibus arcum
- uberibus fecundus aquis; ubi conditus antro
- Martius anguis erat, cristis praesignis et auro;
- igne micant oculi, corpus tumet omne venenis,
- tresque vibrant linguae, triplici stant ordine dentes.
- quem postquam Tyria lucum de gente profecti
- infausto tetigere gradu, demissaque in undas
- urna dedit sonitum, longo caput extulit antro
- caeruleus serpens horrendaque sibila misit.
- effluxere urnae manibus sanguisque reliquit
- corpus et attonitos subitus tremor occupat artus.
- ille volubilibus squamosos nexibus orbes
- torquet et inmensos saltu sinuatur in arcus
- ac media plus parte leves erectus in auras
- despicit omne nemus tantoque est corpore, quanto,
- si totum spectes, geminas qui separat arctos.
- nec mora, Phoenicas, sive illi tela parabant
- sive fugam, sive ipse timor prohibebat utrumque,
- occupat: hos morsu, longis conplexibus illos,
- hos necat adflati funesta tabe veneni.
- Fecerat exiguas iam sol altissimus umbras:
- quae mora sit sociis, miratur Agenore natus
- vestigatque viros. tegumen derepta leoni
- pellis erat, telum splendenti lancea ferro
- et iaculum teloque animus praestantior omni.
- ut nemus intravit letataque corpora vidit
- victoremque supra spatiosi tergoris hostem
- tristia sanguinea lambentem vulnera lingua,
- 'aut ultor vestrae, fidissima pectora, mortis,
- aut comes' inquit 'ero.' dixit dextraque molarem
- sustulit et magnum magno conamine misit.
- illius inpulsu cum turribus ardua celsis
- moenia mota forent, serpens sine vulnere mansit
- loricaeque modo squamis defensus et atrae
- duritia pellis validos cute reppulit ictus;
- at non duritia iaculum quoque vicit eadem,
- quod medio lentae spinae curvamine fixum
- constitit et totum descendit in ilia ferrum.
- ille dolore ferox caput in sua terga retorsit
- vulneraque adspexit fixumque hastile momordit,
- idque ubi vi multa partem labefecit in omnem,
- vix tergo eripuit; ferrum tamen ossibus haesit.
- tum vero postquam solitas accessit ad iras
- causa recens, plenis tumuerunt guttura venis,
- spumaque pestiferos circumfluit albida rictus,
- terraque rasa sonat squamis, quique halitus exit
- ore niger Stygio, vitiatas inficit auras.
- ipse modo inmensum spiris facientibus orbem
- cingitur, interdum longa trabe rectior adstat,
- inpete nunc vasto ceu concitus imbribus amnis
- fertur et obstantis proturbat pectore silvas.
- cedit Agenorides paulum spolioque leonis
- sustinet incursus instantiaque ora retardat
- cuspide praetenta: furit ille et inania duro
- vulnera dat ferro figitque in acumine dentes.
- iamque venenifero sanguis manare palato
- coeperat et virides adspergine tinxerat herbas;
- sed leve vulnus erat, quia se retrahebat ab ictu
- laesaque colla dabat retro plagamque sedere
- cedendo arcebat nec longius ire sinebat,
- donec Agenorides coniectum in guttura ferrum
- usque sequens pressit, dum retro quercus eunti
- obstitit et fixa est pariter cum robore cervix.
- pondere serpentis curvata est arbor et ima
- parte flagellari gemuit sua robora caudae.
- Dum spatium victor victi considerat hostis,
- vox subito audita est; neque erat cognoscere promptum,
- unde, sed audita est: 'quid, Agenore nate, peremptum
- serpentem spectas? et tu spectabere serpens.'
- ille diu pavidus pariter cum mente colorem
- perdiderat, gelidoque comae terrore rigebant:
- ecce viri fautrix superas delapsa per auras
- Pallas adest motaeque iubet supponere terrae
- vipereos dentes, populi incrementa futuri.
- paret et, ut presso sulcum patefecit aratro,
- spargit humi iussos, mortalia semina, dentes.
- inde (fide maius) glaebae coepere moveri,
- primaque de sulcis acies adparuit hastae,
- tegmina mox capitum picto nutantia cono,
- mox umeri pectusque onerataque bracchia telis
- exsistunt, crescitque seges clipeata virorum:
- sic, ubi tolluntur festis aulaea theatris,
- surgere signa solent primumque ostendere vultus,
- cetera paulatim, placidoque educta tenore
- tota patent imoque pedes in margine ponunt.
- Territus hoste novo Cadmus capere arma parabat:
- 'ne cape!' de populo, quem terra creaverat, unus
- exclamat 'nec te civilibus insere bellis!'
- atque ita terrigenis rigido de fratribus unum
- comminus ense ferit, iaculo cadit eminus ipse;
- hunc quoque qui leto dederat, non longius illo
- vivit et exspirat, modo quas acceperat auras,
- exemploque pari furit omnis turba, suoque
- Marte cadunt subiti per mutua vulnera fratres.
- iamque brevis vitae spatium sortita iuventus
- sanguineam tepido plangebat pectore matrem,
- quinque superstitibus, quorum fuit unus Echion.
- is sua iecit humo monitu Tritonidis arma
- fraternaeque fidem pacis petiitque deditque:
- hos operis comites habuit Sidonius hospes,
- cum posuit iussus Phoebeis sortibus urbem.
- Iam stabant Thebae, poteras iam, Cadme, videri
- exilio felix: soceri tibi Marsque Venusque
- contigerant; huc adde genus de coniuge tanta,
- tot natos natasque et, pignora cara, nepotes,
- hos quoque iam iuvenes; sed scilicet ultima semper
- exspectanda dies hominis, dicique beatus
- ante obitum nemo supremaque funera debet.
- Prima nepos inter tot res tibi, Cadme, secundas
- causa fuit luctus, alienaque cornua fronti
- addita, vosque, canes satiatae sanguine erili.
- at bene si quaeras, Fortunae crimen in illo,
- non scelus invenies; quod enim scelus error habebat?
- Mons erat infectus variarum caede ferarum,
- iamque dies medius rerum contraxerat umbras
- et sol ex aequo meta distabat utraque,
- cum iuvenis placido per devia lustra vagantes
- participes operum conpellat Hyantius ore:
- 'lina madent, comites, ferrumque cruore ferarum,
- fortunaeque dies habuit satis; altera lucem
- cum croceis invecta rotis Aurora reducet,
- propositum repetemus opus: nunc Phoebus utraque
- distat idem meta finditque vaporibus arva.
- sistite opus praesens nodosaque tollite lina!'
- iussa viri faciunt intermittuntque laborem.
- Vallis erat piceis et acuta densa cupressu,
- nomine Gargaphie succinctae sacra Dianae,
- cuius in extremo est antrum nemorale recessu
- arte laboratum nulla: simulaverat artem
- ingenio natura suo; nam pumice vivo
- et levibus tofis nativum duxerat arcum;
- fons sonat a dextra tenui perlucidus unda,
- margine gramineo patulos incinctus hiatus.
- hic dea silvarum venatu fessa solebat
- virgineos artus liquido perfundere rore.
- quo postquam subiit, nympharum tradidit uni
- armigerae iaculum pharetramque arcusque retentos,
- altera depositae subiecit bracchia pallae,
- vincla duae pedibus demunt; nam doctior illis
- Ismenis Crocale sparsos per colla capillos
- colligit in nodum, quamvis erat ipsa solutis.
- excipiunt laticem Nepheleque Hyaleque Rhanisque
- et Psecas et Phiale funduntque capacibus urnis.
- dumque ibi perluitur solita Titania lympha,
- ecce nepos Cadmi dilata parte laborum
- per nemus ignotum non certis passibus errans
- pervenit in lucum: sic illum fata ferebant.
- qui simul intravit rorantia fontibus antra,
- sicut erant, nudae viso sua pectora nymphae
- percussere viro subitisque ululatibus omne
- inplevere nemus circumfusaeque Dianam
- corporibus texere suis; tamen altior illis
- ipsa dea est colloque tenus supereminet omnis.
- qui color infectis adversi solis ab ictu
- nubibus esse solet aut purpureae Aurorae,
- is fuit in vultu visae sine veste Dianae.
- quae, quamquam comitum turba est stipata suarum,
- in latus obliquum tamen adstitit oraque retro
- flexit et, ut vellet promptas habuisse sagittas,
- quas habuit sic hausit aquas vultumque virilem
- perfudit spargensque comas ultricibus undis
- addidit haec cladis praenuntia verba futurae:
- 'nunc tibi me posito visam velamine narres,
- sit poteris narrare, licet!' nec plura minata
- dat sparso capiti vivacis cornua cervi,
- dat spatium collo summasque cacuminat aures
- cum pedibusque manus, cum longis bracchia mutat
- cruribus et velat maculoso vellere corpus;
- additus et pavor est: fugit Autonoeius heros
- et se tam celerem cursu miratur in ipso.
- ut vero vultus et cornua vidit in unda,
- 'me miserum!' dicturus erat: vox nulla secuta est!
- ingemuit: vox illa fuit, lacrimaeque per ora
- non sua fluxerunt; mens tantum pristina mansit.
- quid faciat? repetatne domum et regalia tecta
- an lateat silvis? pudor hoc, timor inpedit illud.
- Dum dubitat, videre canes, primique Melampus
- Ichnobatesque sagax latratu signa dedere,
- Cnosius Ichnobates, Spartana gente Melampus.
- inde ruunt alii rapida velocius aura,
- Pamphagos et Dorceus et Oribasos, Arcades omnes,
- Nebrophonosque valens et trux cum Laelape Theron
- et pedibus Pterelas et naribus utilis Agre
- Hylaeusque ferox nuper percussus ab apro
- deque lupo concepta Nape pecudesque secuta
- Poemenis et natis comitata Harpyia duobus
- et substricta gerens Sicyonius ilia Ladon
- et Dromas et Canache Sticteque et Tigris et Alce
- et niveis Leucon et villis Asbolos atris
- praevalidusque Lacon et cursu fortis Aello
- et Thoos et Cyprio velox cum fratre Lycisce
- et nigram medio frontem distinctus ab albo
- Harpalos et Melaneus hirsutaque corpore Lachne
- et patre Dictaeo, sed matre Laconide nati
- Labros et Argiodus et acutae vocis Hylactor
- quosque referre mora est: ea turba cupidine praedae
- per rupes scopulosque adituque carentia saxa,
- quaque est difficilis quaque est via nulla, sequuntur.
- ille fugit per quae fuerat loca saepe secutus,
- heu! famulos fugit ipse suos. clamare libebat:
- 'Actaeon ego sum: dominum cognoscite vestrum!'
- verba animo desunt; resonat latratibus aether.
- prima Melanchaetes in tergo vulnera fecit,
- proxima Theridamas, Oresitrophos haesit in armo:
- tardius exierant, sed per conpendia montis
- anticipata via est; dominum retinentibus illis,
- cetera turba coit confertque in corpore dentes.
- iam loca vulneribus desunt; gemit ille sonumque,
- etsi non hominis, quem non tamen edere possit
- cervus, habet maestisque replet iuga nota querellis
- et genibus pronis supplex similisque roganti
- circumfert tacitos tamquam sua bracchia vultus.
- at comites rapidum solitis hortatibus agmen
- ignari instigant oculisque Actaeona quaerunt
- et velut absentem certatim Actaeona clamant
- (ad nomen caput ille refert) et abesse queruntur
- nec capere oblatae segnem spectacula praedae.
- vellet abesse quidem, sed adest; velletque videre,
- non etiam sentire canum fera facta suorum.
- undique circumstant, mersisque in corpore rostris
- dilacerant falsi dominum sub imagine cervi,
- nec nisi finita per plurima vulnera vita
- ira pharetratae fertur satiata Dianae.
- Rumor in ambiguo est; aliis violentior aequo
- visa dea est, alii laudant dignamque severa
- virginitate vocant: pars invenit utraque causas.
- sola Iovis coniunx non tam, culpetne probetne,
- eloquitur, quam clade domus ab Agenore ductae
- gaudet et a Tyria collectum paelice transfert
- in generis socios odium; subit ecce priori
- causa recens, gravidamque dolet de semine magni
- esse Iovis Semelen; dum linguam ad iurgia solvit,
- 'profeci quid enim totiens per iurgia?' dixit,
- 'ipsa petenda mihi est; ipsam, si maxima Iuno
- rite vocor, perdam, si me gemmantia dextra
- sceptra tenere decet, si sum regina Iovisque
- et soror et coniunx, certe soror. at, puto, furto est
- contenta, et thalami brevis est iniuria nostri.
- concipit++id derat++manifestaque crimina pleno
- fert utero et mater, quod vix mihi contigit, uno
- de Iove vult fieri: tanta est fiducia formae.
- fallat eam faxo; nec sum Saturnia, si non
- ab Iove mersa suo Stygias penetrabit in undas.'
- Surgit ab his solio fulvaque recondita nube
- limen adit Semeles nec nubes ante removit
- quam simulavit anum posuitque ad tempora canos
- sulcavitque cutem rugis et curva trementi
- membra tulit passu; vocem quoque fecit anilem,
- ipsaque erat Beroe, Semeles Epidauria nutrix.
- ergo ubi captato sermone diuque loquendo
- ad nomen venere Iovis, suspirat et 'opto,
- Iuppiter ut sit' ait; 'metuo tamen omnia: multi
- nomine divorum thalamos iniere pudicos.
- nec tamen esse Iovem satis est: det pignus amoris,
- si modo verus is est; quantusque et qualis ab alta
- Iunone excipitur, tantus talisque, rogato,
- det tibi conplexus suaque ante insignia sumat!'
- Talibus ignaram Iuno Cadmeida dictis
- formarat: rogat illa Iovem sine nomine munus.
- cui deus 'elige!' ait 'nullam patiere repulsam,
- quoque magis credas, Stygii quoque conscia sunto
- numina torrentis: timor et deus ille deorum est.'
- laeta malo nimiumque potens perituraque amantis
- obsequio Semele 'qualem Saturnia' dixit
- 'te solet amplecti, Veneris cum foedus initis,
- da mihi te talem!' voluit deus ora loquentis
- opprimere: exierat iam vox properata sub auras.
- ingemuit; neque enim non haec optasse, neque ille
- non iurasse potest. ergo maestissimus altum
- aethera conscendit vultuque sequentia traxit
- nubila, quis nimbos inmixtaque fulgura ventis
- addidit et tonitrus et inevitabile fulmen;
- qua tamen usque potest, vires sibi demere temptat
- nec, quo centimanum deiecerat igne Typhoea,
- nunc armatur eo: nimium feritatis in illo est.
- est aliud levius fulmen, cui dextra cyclopum
- saevitiae flammaeque minus, minus addidit irae:
- tela secunda vocant superi; capit illa domumque
- intrat Agenoream. corpus mortale tumultus
- non tulit aetherios donisque iugalibus arsit.
- inperfectus adhuc infans genetricis ab alvo
- eripitur patrioque tener (si credere dignum est)
- insuitur femori maternaque tempora conplet.
- furtim illum primis Ino matertera cunis
- educat, inde datum nymphae Nyseides antris
- occuluere suis lactisque alimenta dedere.
- Dumque ea per terras fatali lege geruntur
- tutaque bis geniti sunt incunabula Bacchi,
- forte Iovem memorant diffusum nectare curas
- seposuisse graves vacuaque agitasse remissos
- cum Iunone iocos et 'maior vestra profecto est,
- quam quae contingit maribus' dixisse 'voluptas.'
- illa negat. placuit quae sit sententia docti
- quaerere Tiresiae: Venus huic erat utraque nota.
- nam duo magnorum viridi coeuntia silva
- corpora serpentum baculi violaverat ictu
- deque viro factus (mirabile) femina septem
- egerat autumnos; octavo rursus eosdem
- vidit, et 'est vestrae si tanta potentia plagae'
- dixit, 'ut auctoris sortem in contraria mutet,
- nunc quoque vos feriam.' percussis anguibus isdem
- forma prior rediit, genetivaque venit imago.
- arbiter hic igitur sumptus de lite iocosa
- dicta Iovis firmat: gravius Saturnia iusto
- nec pro materia fertur doluisse suique
- iudicis aeterna damnavit lumina nocte;
- at pater omnipotens (neque enim licet inrita cuiquam
- facta dei fecisse deo) pro lumine adempto
- scire futura dedit poenamque levavit honore.
- Ille per Aonias fama celeberrimus urbes
- inreprehensa dabat populo responsa petenti;
- prima fide vocisque ratae temptamina sumpsit
- caerula Liriope, quam quondam flumine curvo
- inplicuit clausaeque suis Cephisos in undis
- vim tulit: enixa est utero pulcherrima pleno
- infantem nymphe, iam tunc qui posset amari,
- Narcissumque vocat. de quo consultus, an esset
- tempora maturae visurus longa senectae,
- fatidicus vates 'si se non noverit' inquit.
- vana diu visa est vox auguris: exitus illam
- resque probat letique genus novitasque furoris.
- namque ter ad quinos unum Cephisius annum
- addiderat poteratque puer iuvenisque videri:
- multi illum iuvenes, multae cupiere puellae;
- sed fuit in tenera tam dura superbia forma,
- nulli illum iuvenes, nullae tetigere puellae.
- adspicit hunc trepidos agitantem in retia cervos
- vocalis nymphe, quae nec reticere loquenti
- nec prior ipsa loqui didicit, resonabilis Echo.
- Corpus adhuc Echo, non vox erat et tamen usum
- garrula non alium, quam nunc habet, oris habebat,
- reddere de multis ut verba novissima posset.
- fecerat hoc Iuno, quia, cum deprendere posset
- sub Iove saepe suo nymphas in monte iacentis,
- illa deam longo prudens sermone tenebat,
- dum fugerent nymphae. postquam hoc Saturnia sensit,
- 'huius' ait 'linguae, qua sum delusa, potestas
- parva tibi dabitur vocisque brevissimus usus,'
- reque minas firmat. tantum haec in fine loquendi
- ingeminat voces auditaque verba reportat.
- ergo ubi Narcissum per devia rura vagantem
- vidit et incaluit, sequitur vestigia furtim,
- quoque magis sequitur, flamma propiore calescit,
- non aliter quam cum summis circumlita taedis
- admotas rapiunt vivacia sulphura flammas.
- o quotiens voluit blandis accedere dictis
- et mollis adhibere preces! natura repugnat
- nec sinit, incipiat, sed, quod sinit, illa parata est
- exspectare sonos, ad quos sua verba remittat.
- forte puer comitum seductus ab agmine fido
- dixerat: 'ecquis adest?' et 'adest' responderat Echo.
- hic stupet, utque aciem partes dimittit in omnis,
- voce 'veni!' magna clamat: vocat illa vocantem.
- respicit et rursus nullo veniente 'quid' inquit
- 'me fugis?' et totidem, quot dixit, verba recepit.
- perstat et alternae deceptus imagine vocis
- 'huc coeamus' ait, nullique libentius umquam
- responsura sono 'coeamus' rettulit Echo
- et verbis favet ipsa suis egressaque silva
- ibat, ut iniceret sperato bracchia collo;
- ille fugit fugiensque 'manus conplexibus aufer!
- ante' ait 'emoriar, quam sit tibi copia nostri';
- rettulit illa nihil nisi 'sit tibi copia nostri!'
- spreta latet silvis pudibundaque frondibus ora
- protegit et solis ex illo vivit in antris;
- sed tamen haeret amor crescitque dolore repulsae;
- extenuant vigiles corpus miserabile curae
- adducitque cutem macies et in aera sucus
- corporis omnis abit; vox tantum atque ossa supersunt:
- vox manet, ossa ferunt lapidis traxisse figuram.
- inde latet silvis nulloque in monte videtur,
- omnibus auditur: sonus est, qui vivit in illa.
- Sic hanc, sic alias undis aut montibus ortas
- luserat hic nymphas, sic coetus ante viriles;
- inde manus aliquis despectus ad aethera tollens
- 'sic amet ipse licet, sic non potiatur amato!'
- dixerat: adsensit precibus Rhamnusia iustis.
- fons erat inlimis, nitidis argenteus undis,
- quem neque pastores neque pastae monte capellae
- contigerant aliudve pecus, quem nulla volucris
- nec fera turbarat nec lapsus ab arbore ramus;
- gramen erat circa, quod proximus umor alebat,
- silvaque sole locum passura tepescere nullo.
- hic puer et studio venandi lassus et aestu
- procubuit faciemque loci fontemque secutus,
- dumque sitim sedare cupit, sitis altera crevit,
- dumque bibit, visae correptus imagine formae
- spem sine corpore amat, corpus putat esse, quod umbra est.
- adstupet ipse sibi vultuque inmotus eodem
- haeret, ut e Pario formatum marmore signum;
- spectat humi positus geminum, sua lumina, sidus
- et dignos Baccho, dignos et Apolline crines
- inpubesque genas et eburnea colla decusque
- oris et in niveo mixtum candore ruborem,
- cunctaque miratur, quibus est mirabilis ipse:
- se cupit inprudens et, qui probat, ipse probatur,
- dumque petit, petitur, pariterque accendit et ardet.
- inrita fallaci quotiens dedit oscula fonti,
- in mediis quotiens visum captantia collum
- bracchia mersit aquis nec se deprendit in illis!
- quid videat, nescit; sed quod videt, uritur illo,
- atque oculos idem, qui decipit, incitat error.
- credule, quid frustra simulacra fugacia captas?
- quod petis, est nusquam; quod amas, avertere, perdes!
- ista repercussae, quam cernis, imaginis umbra est:
- nil habet ista sui; tecum venitque manetque;
- tecum discedet, si tu discedere possis!
- Non illum Cereris, non illum cura quietis
- abstrahere inde potest, sed opaca fusus in herba
- spectat inexpleto mendacem lumine formam
- perque oculos perit ipse suos; paulumque levatus
- ad circumstantes tendens sua bracchia silvas
- 'ecquis, io silvae, crudelius' inquit 'amavit?
- scitis enim et multis latebra opportuna fuistis.
- ecquem, cum vestrae tot agantur saecula vitae,
- qui sic tabuerit, longo meministis in aevo?
- et placet et video; sed quod videoque placetque,
- non tamen invenio'++tantus tenet error amantem++
- 'quoque magis doleam, nec nos mare separat ingens
- nec via nec montes nec clausis moenia portis;
- exigua prohibemur aqua! cupit ipse teneri:
- nam quotiens liquidis porreximus oscula lymphis,
- hic totiens ad me resupino nititur ore.
- posse putes tangi: minimum est, quod amantibus obstat.
- quisquis es, huc exi! quid me, puer unice, fallis
- quove petitus abis? certe nec forma nec aetas
- est mea, quam fugias, et amarunt me quoque nymphae!
- spem mihi nescio quam vultu promittis amico,
- cumque ego porrexi tibi bracchia, porrigis ultro,
- cum risi, adrides; lacrimas quoque saepe notavi
- me lacrimante tuas; nutu quoque signa remittis
- et, quantum motu formosi suspicor oris,
- verba refers aures non pervenientia nostras!
- iste ego sum: sensi, nec me mea fallit imago;
- uror amore mei: flammas moveoque feroque.
- quid faciam? roger anne rogem? quid deinde rogabo?
- quod cupio mecum est: inopem me copia fecit.
- o utinam a nostro secedere corpore possem!
- votum in amante novum, vellem, quod amamus, abesset.
- iamque dolor vires adimit, nec tempora vitae
- longa meae superant, primoque exstinguor in aevo.
- nec mihi mors gravis est posituro morte dolores,
- hic, qui diligitur, vellem diuturnior esset;
- nunc duo concordes anima moriemur in una.'
- Dixit et ad faciem rediit male sanus eandem
- et lacrimis turbavit aquas, obscuraque moto
- reddita forma lacu est; quam cum vidisset abire,
- 'quo refugis? remane nec me, crudelis, amantem
- desere!' clamavit; 'liceat, quod tangere non est,
- adspicere et misero praebere alimenta furori!'
- dumque dolet, summa vestem deduxit ab ora
- nudaque marmoreis percussit pectora palmis.
- pectora traxerunt roseum percussa ruborem,
- non aliter quam poma solent, quae candida parte,
- parte rubent, aut ut variis solet uva racemis
- ducere purpureum nondum matura colorem.
- quae simul adspexit liquefacta rursus in unda,
- non tulit ulterius, sed ut intabescere flavae
- igne levi cerae matutinaeque pruinae
- sole tepente solent, sic attenuatus amore
- liquitur et tecto paulatim carpitur igni;
- et neque iam color est mixto candore rubori,
- nec vigor et vires et quae modo visa placebant,
- nec corpus remanet, quondam quod amaverat Echo.
- quae tamen ut vidit, quamvis irata memorque,
- indoluit, quotiensque puer miserabilis 'eheu'
- dixerat, haec resonis iterabat vocibus 'eheu';
- cumque suos manibus percusserat ille lacertos,
- haec quoque reddebat sonitum plangoris eundem.
- ultima vox solitam fuit haec spectantis in undam:
- 'heu frustra dilecte puer!' totidemque remisit
- verba locus, dictoque vale 'vale' inquit et Echo.
- ille caput viridi fessum submisit in herba,
- lumina mors clausit domini mirantia formam:
- tum quoque se, postquam est inferna sede receptus,
- in Stygia spectabat aqua. planxere sorores
- naides et sectos fratri posuere capillos,
- planxerunt dryades; plangentibus adsonat Echo.
- iamque rogum quassasque faces feretrumque parabant:
- nusquam corpus erat; croceum pro corpore florem
- inveniunt foliis medium cingentibus albis.
- Cognita res meritam vati per Achaidas urbes
- attulerat famam, nomenque erat auguris ingens;
- spernit Echionides tamen hunc ex omnibus unus
- contemptor superum Pentheus praesagaque ridet
- verba senis tenebrasque et cladem lucis ademptae
- obicit. ille movens albentia tempora canis
- 'quam felix esses, si tu quoque luminis huius
- orbus' ait 'fieres, ne Bacchica sacra videres!
- namque dies aderit, quam non procul auguror esse,
- qua novus huc veniat, proles Semeleia, Liber,
- quem nisi templorum fueris dignatus honore,
- mille lacer spargere locis et sanguine silvas
- foedabis matremque tuam matrisque sorores.
- eveniet! neque enim dignabere numen honore,
- meque sub his tenebris nimium vidisse quereris.'
- talia dicentem proturbat Echione natus;
- dicta fides sequitur, responsaque vatis aguntur.
- Liber adest, festisque fremunt ululatibus agri:
- turba ruit, mixtaeque viris matresque nurusque
- vulgusque proceresque ignota ad sacra feruntur.
- 'Quis furor, anguigenae, proles Mavortia, vestras
- attonuit mentes?' Pentheus ait; 'aerane tantum
- aere repulsa valent et adunco tibia cornu
- et magicae fraudes, ut, quos non bellicus ensis,
- non tuba terruerit, non strictis agmina telis,
- femineae voces et mota insania vino
- obscenique greges et inania tympana vincant?
- vosne, senes, mirer, qui longa per aequora vecti
- hac Tyron, hac profugos posuistis sede penates,
- nunc sinitis sine Marte capi? vosne, acrior aetas,
- o iuvenes, propiorque meae, quos arma tenere,
- non thyrsos, galeaque tegi, non fronde decebat?
- este, precor, memores, qua sitis stirpe creati,
- illiusque animos, qui multos perdidit unus,
- sumite serpentis! pro fontibus ille lacuque
- interiit: at vos pro fama vincite vestra!
- ille dedit leto fortes: vos pellite molles
- et patrium retinete decus! si fata vetabant
- stare diu Thebas, utinam tormenta virique
- moenia diruerent, ferrumque ignisque sonarent!
- essemus miseri sine crimine, sorsque querenda,
- non celanda foret, lacrimaeque pudore carerent;
- at nunc a puero Thebae capientur inermi,
- quem neque bella iuvant nec tela nec usus equorum,
- sed madidus murra crinis mollesque coronae
- purpuraque et pictis intextum vestibus aurum,
- quem quidem ego actutum (modo vos absistite) cogam
- adsumptumque patrem commentaque sacra fateri.
- an satis Acrisio est animi, contemnere vanum
- numen et Argolicas venienti claudere portas:
- Penthea terrebit cum totis advena Thebis?
- ite citi' (famulis hoc imperat), 'ite ducemque
- attrahite huc vinctum! iussis mora segnis abesto!'
- hunc avus, hunc Athamas, hunc cetera turba suorum
- corripiunt dictis frustraque inhibere laborant.
- acrior admonitu est inritaturque retenta
- et crescit rabies remoraminaque ipsa nocebant:
- sic ego torrentem, qua nil obstabat eunti,
- lenius et modico strepitu decurrere vidi;
- at quacumque trabes obstructaque saxa tenebant,
- spumeus et fervens et ab obice saevior ibat.
- Ecce cruentati redeunt et, Bacchus ubi esset,
- quaerenti domino Bacchum vidisse negarunt;
- 'hunc' dixere 'tamen comitem famulumque sacrorum
- cepimus' et tradunt manibus post terga ligatis
- sacra dei quendam Tyrrhena gente secutum.
- adspicit hunc Pentheus oculis, quos ira tremendos
- fecerat, et quamquam poenae vix tempora differt,
- 'o periture tuaque aliis documenta dature
- morte,' ait, 'ede tuum nomen nomenque parentum
- et patriam, morisque novi cur sacra frequentes!'
- ille metu vacuus 'nomen mihi' dixit 'Acoetes,
- patria Maeonia est, humili de plebe parentes.
- non mihi quae duri colerent pater arva iuvenci,
- lanigerosve greges, non ulla armenta reliquit;
- pauper et ipse fuit linoque solebat et hamis
- decipere et calamo salientis ducere pisces.
- ars illi sua census erat; cum traderet artem,
- "accipe, quas habeo, studii successor et heres,"
- dixit "opes," moriensque mihi nihil ille reliquit
- praeter aquas: unum hoc possum adpellare paternum.
- mox ego, ne scopulis haererem semper in isdem,
- addidici regimen dextra moderante carinae
- flectere et Oleniae sidus pluviale capellae
- Taygetenque Hyadasque oculis Arctonque notavi
- ventorumque domos et portus puppibus aptos.
- forte petens Delum Chiae telluris ad oras
- adplicor et dextris adducor litora remis
- doque levis saltus udaeque inmittor harenae:
- nox ibi consumpta est; aurora rubescere primo
- coeperat: exsurgo laticesque inferre recentis
- admoneo monstroque viam, quae ducat ad undas;
- ipse quid aura mihi tumulo promittat ab alto
- prospicio comitesque voco repetoque carinam.
- "adsumus en" inquit sociorum primus Opheltes,
- utque putat, praedam deserto nactus in agro,
- virginea puerum ducit per litora forma.
- ille mero somnoque gravis titubare videtur
- vixque sequi; specto cultum faciemque gradumque:
- nil ibi, quod credi posset mortale, videbam.
- et sensi et dixi sociis: "quod numen in isto
- corpore sit, dubito; sed corpore numen in isto est!
- quisquis es, o faveas nostrisque laboribus adsis;
- his quoque des veniam!" "pro nobis mitte precari!"
- Dictys ait, quo non alius conscendere summas
- ocior antemnas prensoque rudente relabi.
- hoc Libys, hoc flavus, prorae tutela, Melanthus,
- hoc probat Alcimedon et, qui requiemque modumque
- voce dabat remis, animorum hortator, Epopeus,
- hoc omnes alii: praedae tam caeca cupido est.
- "non tamen hanc sacro violari pondere pinum
- perpetiar" dixi: "pars hic mihi maxima iuris"
- inque aditu obsisto: furit audacissimus omni
- de numero Lycabas, qui Tusca pulsus ab urbe
- exilium dira poenam pro caede luebat;
- is mihi, dum resto, iuvenali guttura pugno
- rupit et excussum misisset in aequora, si non
- haesissem, quamvis amens, in fune retentus.
- inpia turba probat factum; tum denique Bacchus
- (Bacchus enim fuerat), veluti clamore solutus
- sit sopor aque mero redeant in pectora sensus,
- "quid facitis? quis clamor?" ait "qua, dicite, nautae,
- huc ope perveni? quo me deferre paratis?"
- "pone metum" Proreus, "et quos contingere portus
- ede velis!" dixit; "terra sistere petita."
- "Naxon" ait Liber "cursus advertite vestros!
- illa mihi domus est, vobis erit hospita tellus."
- per mare fallaces perque omnia numina iurant
- sic fore meque iubent pictae dare vela carinae.
- dextera Naxos erat: dextra mihi lintea danti
- "quid facis, o demens? quis te furor," inquit "Acoete,"
- pro se quisque, "tenet? laevam pete!" maxima nutu
- pars mihi significat, pars quid velit ore susurro.
- obstipui "capiat" que "aliquis moderamina!" dixi
- meque ministerio scelerisque artisque removi.
- increpor a cunctis, totumque inmurmurat agmen;
- e quibus Aethalion "te scilicet omnis in uno
- nostra salus posita est!" ait et subit ipse meumque
- explet opus Naxoque petit diversa relicta.
- tum deus inludens, tamquam modo denique fraudem
- senserit, e puppi pontum prospectat adunca
- et flenti similis "non haec mihi litora, nautae,
- promisistis" ait, "non haec mihi terra rogata est!
- quo merui poenam facto? quae gloria vestra est,
- si puerum iuvenes, si multi fallitis unum?"
- iamdudum flebam: lacrimas manus inpia nostras
- ridet et inpellit properantibus aequora remis.
- per tibi nunc ipsum (nec enim praesentior illo
- est deus) adiuro, tam me tibi vera referre
- quam veri maiora fide: stetit aequore puppis
- haud aliter, quam si siccam navale teneret.
- illi admirantes remorum in verbere perstant
- velaque deducunt geminaque ope currere temptant:
- inpediunt hederae remos nexuque recurvo
- serpunt et gravidis distinguunt vela corymbis.
- ipse racemiferis frontem circumdatus uvis
- pampineis agitat velatam frondibus hastam;
- quem circa tigres simulacraque inania lyncum
- pictarumque iacent fera corpora pantherarum.
- exsiluere viri, sive hoc insania fecit
- sive timor, primusque Medon nigrescere toto
- corpore et expresso spinae curvamine flecti
- incipit. huic Lycabas "in quae miracula" dixit
- "verteris?" et lati rictus et panda loquenti
- naris erat, squamamque cutis durata trahebat.
- at Libys obstantis dum vult obvertere remos,
- in spatium resilire manus breve vidit et illas
- iam non esse manus, iam pinnas posse vocari.
- alter ad intortos cupiens dare bracchia funes
- bracchia non habuit truncoque repandus in undas
- corpore desiluit: falcata novissima cauda est,
- qualia dividuae sinuantur cornua lunae.
- undique dant saltus multaque adspergine rorant
- emerguntque iterum redeuntque sub aequora rursus
- inque chori ludunt speciem lascivaque iactant
- corpora et acceptum patulis mare naribus efflant.
- de modo viginti (tot enim ratis illa ferebat)
- restabam solus: pavidum gelidumque trementi
- corpore vixque meum firmat deus "excute" dicens
- "corde metum Diamque tene!" delatus in illam
- accessi sacris Baccheaque sacra frequento.'
- 'Praebuimus longis' Pentheus 'ambagibus aures,'
- inquit 'ut ira mora vires absumere posset.
- praecipitem, famuli, rapite hunc cruciataque diris
- corpora tormentis Stygiae demittite nocti!'
- protinus abstractus solidis Tyrrhenus Acoetes
- clauditur in tectis; et dum crudelia iussae
- instrumenta necis ferrumque ignesque parantur,
- sponte sua patuisse fores lapsasque lacertis
- sponte sua fama est nullo solvente catenas.
- Perstat Echionides, nec iam iubet ire, sed ipse
- vadit, ubi electus facienda ad sacra Cithaeron
- cantibus et clara bacchantum voce sonabat.
- ut fremit acer equus, cum bellicus aere canoro
- signa dedit tubicen pugnaeque adsumit amorem,
- Penthea sic ictus longis ululatibus aether
- movit, et audito clamore recanduit ira.
- Monte fere medio est, cingentibus ultima silvis,
- purus ab arboribus, spectabilis undique, campus:
- hic oculis illum cernentem sacra profanis
- prima videt, prima est insano concita cursu,
- prima suum misso violavit Penthea thyrso
- mater et 'o geminae' clamavit 'adeste sorores!
- ille aper, in nostris errat qui maximus agris,
- ille mihi feriendus aper.' ruit omnis in unum
- turba furens; cunctae coeunt trepidumque sequuntur,
- iam trepidum, iam verba minus violenta loquentem,
- iam se damnantem, iam se peccasse fatentem.
- saucius ille tamen 'fer opem, matertera' dixit
- 'Autonoe! moveant animos Actaeonis umbrae!'
- illa, quis Actaeon, nescit dextramque precanti
- abstulit, Inoo lacerata est altera raptu.
- non habet infelix quae matri bracchia tendat,
- trunca sed ostendens dereptis vulnera membris
- 'adspice, mater!' ait. visis ululavit Agaue
- collaque iactavit movitque per aera crinem
- avulsumque caput digitis conplexa cruentis
- clamat: 'io comites, opus hoc victoria nostra est!'
- non citius frondes autumni frigore tactas
- iamque male haerentes alta rapit arbore ventus,
- quam sunt membra viri manibus direpta nefandis.
- talibus exemplis monitae nova sacra frequentant
- turaque dant sanctasque colunt Ismenides aras.
- --oOo-- -