P. Ovidi Nasonis Metamorphoses
Liber Secvndvs
- Regia Solis erat sublimibus alta columnis,
- clara micante auro flammasque imitante pyropo,
- cuius ebur nitidum fastigia summa tegebat,
- argenti bifores radiabant lumine valvae.
- materiam superabat opus: nam Mulciber illic
- aequora caelarat medias cingentia terras
- terrarumque orbem caelumque, quod imminet orbi.
- caeruleos habet unda deos, Tritona canorum
- Proteaque ambiguum ballaenarumque prementem
- Aegaeona suis inmania terga lacertis
- Doridaque et natas, quarum pars nare videtur,
- pars in mole sedens viridis siccare capillos,
- pisce vehi quaedam: facies non omnibus una,
- non diversa tamen, qualem decet esse sororum.
- terra viros urbesque gerit silvasque ferasque
- fluminaque et nymphas et cetera numina ruris.
- haec super inposita est caeli fulgentis imago,
- signaque sex foribus dextris totidemque sinistris.
- Quo simul adclivi Clymeneia limite proles
- venit et intravit dubitati tecta parentis,
- protinus ad patrios sua fert vestigia vultus
- consistitque procul; neque enim propiora ferebat
- lumina: purpurea velatus veste sedebat
- in solio Phoebus claris lucente smaragdis.
- a dextra laevaque Dies et Mensis et Annus
- Saeculaque et positae spatiis aequalibus Horae
- Verque novum stabat cinctum florente corona,
- stabat nuda Aestas et spicea serta gerebat,
- stabat et Autumnus calcatis sordidus uvis
- et glacialis Hiems canos hirsuta capillos.
- Ipse loco medius rerum novitate paventem
- Sol oculis iuvenem, quibus adspicit omnia, vidit
- 'quae' que 'viae tibi causa? quid hac' ait 'arce petisti,
- progenies, Phaethon, haud infitianda parenti?'
- ille refert: 'o lux inmensi publica mundi,
- Phoebe pater, si das usum mihi nominis huius,
- nec falsa Clymene culpam sub imagine celat,
- pignora da, genitor, per quae tua vera propago
- credar, et hunc animis errorem detrahe nostris!'
- dixerat, at genitor circum caput omne micantes
- deposuit radios propiusque accedere iussit
- amplexuque dato 'nec tu meus esse negari
- dignus es, et Clymene veros' ait 'edidit ortus,
- quoque minus dubites, quodvis pete munus, ut illud
- me tribuente feras! promissi testis adesto
- dis iuranda palus, oculis incognita nostris!'
- vix bene desierat, currus rogat ille paternos
- inque diem alipedum ius et moderamen equorum.
- Paenituit iurasse patrem: qui terque quaterque
- concutiens inlustre caput 'temeraria' dixit
- 'vox mea facta tua est; utinam promissa liceret
- non dare! confiteor, solum hoc tibi, nate, negarem.
- dissuadere licet: non est tua tuta voluntas!
- magna petis, Phaethon, et quae nec viribus istis
- munera conveniant nec tam puerilibus annis:
- sors tua mortalis, non est mortale, quod optas.
- plus etiam, quam quod superis contingere possit,
- nescius adfectas; placeat sibi quisque licebit,
- non tamen ignifero quisquam consistere in axe
- me valet excepto; vasti quoque rector Olympi,
- qui fera terribili iaculatur fulmina dextra,
- non agat hos currus: et quid Iove maius habemus?
- ardua prima via est et qua vix mane recentes
- enituntur equi; medio est altissima caelo,
- unde mare et terras ipsi mihi saepe videre
- fit timor et pavida trepidat formidine pectus;
- ultima prona via est et eget moderamine certo:
- tunc etiam quae me subiectis excipit undis,
- ne ferar in praeceps, Tethys solet ipsa vereri.
- adde, quod adsidua rapitur vertigine caelum
- sideraque alta trahit celerique volumine torquet.
- nitor in adversum, nec me, qui cetera, vincit
- inpetus, et rapido contrarius evehor orbi.
- finge datos currus: quid ages? poterisne rotatis
- obvius ire polis, ne te citus auferat axis?
- forsitan et lucos illic urbesque deorum
- concipias animo delubraque ditia donis
- esse: per insidias iter est formasque ferarum!
- utque viam teneas nulloque errore traharis,
- per tamen adversi gradieris cornua tauri
- Haemoniosque arcus violentique ora Leonis
- saevaque circuitu curvantem bracchia longo
- Scorpion atque aliter curvantem bracchia Cancrum.
- nec tibi quadripedes animosos ignibus illis,
- quos in pectore habent, quos ore et naribus efflant,
- in promptu regere est: vix me patiuntur, ubi acres
- incaluere animi cervixque repugnat habenis.?
- at tu, funesti ne sim tibi muneris auctor,
- nate, cave, dum resque sinit tua corrige vota!
- scilicet ut nostro genitum te sanguine credas,
- pignora certa petis: do pignora certa timendo
- et patrio pater esse metu probor. adspice vultus
- ecce meos; utinamque oculos in pectora posses
- inserere et patrias intus deprendere curas!
- denique quidquid habet dives, circumspice, mundus
- eque tot ac tantis caeli terraeque marisque
- posce bonis aliquid; nullam patiere repulsam.
- deprecor hoc unum, quod vero nomine poena,
- non honor est: poenam, Phaethon, pro munere poscis!
- quid mea colla tenes blandis, ignare, lacertis?
- ne dubita! dabitur (Stygias iuravimus undas),
- quodcumque optaris; sed tu sapientius opta!'
- Finierat monitus; dictis tamen ille repugnat
- propositumque premit flagratque cupidine currus.
- ergo, qua licuit, genitor cunctatus ad altos
- deducit iuvenem, Vulcania munera, currus.
- aureus axis erat, temo aureus, aurea summae
- curvatura rotae, radiorum argenteus ordo;
- per iuga chrysolithi positaeque ex ordine gemmae
- clara repercusso reddebant lumina Phoebo.
- Dumque ea magnanimus Phaethon miratur opusque
- perspicit, ecce vigil nitido patefecit ab ortu
- purpureas Aurora fores et plena rosarum
- atria: diffugiunt stellae, quarum agmina cogit
- Lucifer et caeli statione novissimus exit.
- Quem petere ut terras mundumque rubescere vidit
- cornuaque extremae velut evanescere lunae,
- iungere equos Titan velocibus imperat Horis.
- iussa deae celeres peragunt ignemque vomentes,
- ambrosiae suco saturos, praesepibus altis
- quadripedes ducunt adduntque sonantia frena.
- tum pater ora sui sacro medicamine nati
- contigit et rapidae fecit patientia flammae
- inposuitque comae radios praesagaque luctus
- pectore sollicito repetens suspiria dixit:
- 'si potes his saltem monitis parere parentis
- parce, puer, stimulis et fortius utere loris!
- sponte sua properant, labor est inhibere volentes.
- nec tibi derectos placeat via quinque per arcus!
- sectus in obliquum est lato curvamine limes,
- zonarumque trium contentus fine polumque
- effugit australem iunctamque aquilonibus arcton:
- hac sit iter?manifesta rotae vestigia cernes?
- utque ferant aequos et caelum et terra calores,
- nec preme nec summum molire per aethera currum!
- altius egressus caelestia tecta cremabis,
- inferius terras; medio tutissimus ibis.
- neu te dexterior tortum declinet ad Anguem,
- neve sinisterior pressam rota ducat ad Aram,
- inter utrumque tene! Fortunae cetera mando,
- quae iuvet et melius quam tu tibi consulat opto.
- dum loquor, Hesperio positas in litore metas
- umida nox tetigit; non est mora libera nobis!
- poscimur: effulget tenebris Aurora fugatis.
- corripe lora manu, vel, si mutabile pectus
- est tibi, consiliis, non curribus utere nostris!
- dum potes et solidis etiamnum sedibus adstas,
- dumque male optatos nondum premis inscius axes,
- quae tutus spectes, sine me dare lumina terris!'
- Occupat ille levem iuvenali corpore currum
- statque super manibusque leves contingere habenas
- gaudet et invito grates agit inde parenti.
- Interea volucres Pyrois et Eous et Aethon,
- Solis equi, quartusque Phlegon hinnitibus auras
- flammiferis inplent pedibusque repagula pulsant.
- quae postquam Tethys, fatorum ignara nepotis,
- reppulit, et facta est inmensi copia caeli,
- corripuere viam pedibusque per aera motis
- obstantes scindunt nebulas pennisque levati
- praetereunt ortos isdem de partibus Euros.
- sed leve pondus erat nec quod cognoscere possent
- Solis equi, solitaque iugum gravitate carebat;
- utque labant curvae iusto sine pondere naves
- perque mare instabiles nimia levitate feruntur,
- sic onere adsueto vacuus dat in aera saltus
- succutiturque alte similisque est currus inani.
- Quod simulac sensere, ruunt tritumque relinquunt
- quadriiugi spatium nec quo prius ordine currunt.
- ipse pavet nec qua commissas flectat habenas
- nec scit qua sit iter, nec, si sciat, imperet illis.
- tum primum radiis gelidi caluere Triones
- et vetito frustra temptarunt aequore tingui,
- quaeque polo posita est glaciali proxima Serpens,
- frigore pigra prius nec formidabilis ulli,
- incaluit sumpsitque novas fervoribus iras;
- te quoque turbatum memorant fugisse, Boote,
- quamvis tardus eras et te tua plaustra tenebant.
- Ut vero summo despexit ab aethere terras
- infelix Phaethon penitus penitusque iacentes,
- palluit et subito genua intremuere timore
- suntque oculis tenebrae per tantum lumen obortae,
- et iam mallet equos numquam tetigisse paternos,
- iam cognosse genus piget et valuisse rogando,
- iam Meropis dici cupiens ita fertur, ut acta
- praecipiti pinus borea, cui victa remisit
- frena suus rector, quam dis votisque reliquit.
- quid faciat? multum caeli post terga relictum,
- ante oculos plus est: animo metitur utrumque
- et modo, quos illi fatum contingere non est,
- prospicit occasus, interdum respicit ortus,
- quidque agat ignarus stupet et nec frena remittit
- nec retinere valet nec nomina novit equorum.
- sparsa quoque in vario passim miracula caelo
- vastarumque videt trepidus simulacra ferarum.
- est locus, in geminos ubi bracchia concavat arcus
- Scorpius et cauda flexisque utrimque lacertis
- porrigit in spatium signorum membra duorum:
- hunc puer ut nigri madidum sudore veneni
- vulnera curvata minitantem cuspide vidit,
- mentis inops gelida formidine lora remisit.
- Quae postquam summum tetigere iacentia tergum,
- exspatiantur equi nulloque inhibente per auras
- ignotae regionis eunt, quaque inpetus egit,
- hac sine lege ruunt altoque sub aethere fixis
- incursant stellis rapiuntque per avia currum
- et modo summa petunt, modo per declive viasque
- praecipites spatio terrae propiore feruntur,
- inferiusque suis fraternos currere Luna
- admiratur equos, ambustaque nubila fumant.
- corripitur flammis, ut quaeque altissima, tellus
- fissaque agit rimas et sucis aret ademptis;
- pabula canescunt, cum frondibus uritur arbor,
- materiamque suo praebet seges arida damno.
- parva queror: magnae pereunt cum moenibus urbes,
- cumque suis totas populis incendia gentis
- in cinerem vertunt; silvae cum montibus ardent;
- ardet Athos Taurusque Cilix et Tmolus et Oete
- et tum sicca, prius creberrima fontibus, Ide
- virgineusque Helicon et nondum Oeagrius Haemus:
- ardet in inmensum geminatis ignibus Aetne
- Parnasosque biceps et Eryx et Cynthus et Othrys
- et tandem nivibus Rhodope caritura Mimasque
- Dindymaque et Mycale natusque ad sacra Cithaeron.
- nec prosunt Scythiae sua frigora: Caucasus ardet
- Ossaque cum Pindo maiorque ambobus Olympus
- aeriaeque Alpes et nubifer Appenninus.
- Tum vero Phaethon cunctis e partibus orbem
- adspicit accensum nec tantos sustinet aestus
- ferventisque auras velut e fornace profunda
- ore trahit currusque suos candescere sentit;
- et neque iam cineres eiectatamque favillam
- ferre potest calidoque involvitur undique fumo,
- quoque eat aut ubi sit, picea caligine tectus
- nescit et arbitrio volucrum raptatur equorum.
- Sanguine tum credunt in corpora summa vocato
- Aethiopum populos nigrum traxisse colorem;
- tum facta est Libye raptis umoribus aestu
- arida, tum nymphae passis fontesque lacusque
- deflevere comis; quaerit Boeotia Dircen,
- Argos Amymonen, Ephyre Pirenidas undas;
- nec sortita loco distantes flumina ripas
- tuta manent: mediis Tanais fumavit in undis
- Peneosque senex Teuthranteusque Caicus
- et celer Ismenos cum Phegiaco Erymantho
- arsurusque iterum Xanthos flavusque Lycormas,
- quique recurvatis ludit Maeandros in undis,
- Mygdoniusque Melas et Taenarius Eurotas.
- arsit et Euphrates Babylonius, arsit Orontes
- Thermodonque citus Gangesque et Phasis et Hister;
- aestuat Alpheos, ripae Spercheides ardent,
- quodque suo Tagus amne vehit, fluit ignibus aurum,
- et, quae Maeonias celebrabant carmine ripas
- flumineae volucres, medio caluere Caystro;
- Nilus in extremum fugit perterritus orbem
- occuluitque caput, quod adhuc latet: ostia septem
- pulverulenta vacant, septem sine flumine valles.
- fors eadem Ismarios Hebrum cum Strymone siccat
- Hesperiosque amnes, Rhenum Rhodanumque Padumque
- cuique fuit rerum promissa potentia, Thybrin.
- dissilit omne solum, penetratque in Tartara rimis
- lumen et infernum terret cum coniuge regem;
- et mare contrahitur siccaeque est campus harenae,
- quod modo pontus erat, quosque altum texerat aequor,
- exsistunt montes et sparsas Cycladas augent.
- ima petunt pisces, nec se super aequora curvi
- tollere consuetas audent delphines in auras;
- corpora phocarum summo resupina profundo
- exanimata natant: ipsum quoque Nerea fama est
- Doridaque et natas tepidis latuisse sub antris.
- ter Neptunus aquis cum torvo bracchia vultu
- exserere ausus erat, ter non tulit aeris ignes.
- Alma tamen Tellus, ut erat circumdata ponto,
- inter aquas pelagi contractosque undique fontes,
- qui se condiderant in opacae viscera matris,
- sustulit oppressos collo tenus arida vultus
- opposuitque manum fronti magnoque tremore
- omnia concutiens paulum subsedit et infra,
- quam solet esse, fuit fractaque ita voce locuta est:
- 'si placet hoc meruique, quid o tua fulmina cessant,
- summe deum? liceat periturae viribus ignis
- igne perire tuo clademque auctore levare!
- vix equidem fauces haec ipsa in verba resolvo';
- (presserat ora vapor) 'tostos en adspice crines
- inque oculis tantum, tantum super ora favillae!
- hosne mihi fructus, hunc fertilitatis honorem
- officiique refers, quod adunci vulnera aratri
- rastrorumque fero totoque exerceor anno,
- quod pecori frondes alimentaque mitia, fruges
- humano generi, vobis quoque tura ministro?
- sed tamen exitium fac me meruisse: quid undae,
- quid meruit frater? cur illi tradita sorte
- aequora decrescunt et ab aethere longius absunt?
- quodsi nec fratris nec te mea gratia tangit,
- at caeli miserere tui! circumspice utrumque:
- fumat uterque polus! quos si vitiaverit ignis,
- atria vestra ruent! Atlas en ipse laborat
- vixque suis umeris candentem sustinet axem!
- si freta, si terrae pereunt, si regia caeli,
- in chaos antiquum confundimur! eripe flammis,
- si quid adhuc superest, et rerum consule summae!'
- Dixerat haec Tellus: neque enim tolerare vaporem
- ulterius potuit nec dicere plura suumque
- rettulit os in se propioraque manibus antra;
- at pater omnipotens, superos testatus et ipsum,
- qui dederat currus, nisi opem ferat, omnia fato
- interitura gravi, summam petit arduus arcem,
- unde solet nubes latis inducere terris,
- unde movet tonitrus vibrataque fulmina iactat;
- sed neque quas posset terris inducere nubes
- tunc habuit, nec quos caelo demitteret imbres:
- intonat et dextra libratum fulmen ab aure
- misit in aurigam pariterque animaque rotisque
- expulit et saevis conpescuit ignibus ignes.
- consternantur equi et saltu in contraria facto
- colla iugo eripiunt abruptaque lora relinquunt:
- illic frena iacent, illic temone revulsus
- axis, in hac radii fractarum parte rotarum
- sparsaque sunt late laceri vestigia currus.
- At Phaethon rutilos flamma populante capillos
- volvitur in praeceps longoque per aera tractu
- fertur, ut interdum de caelo stella sereno
- etsi non cecidit, potuit cecidisse videri.
- quem procul a patria diverso maximus orbe
- excipit Eridanus fumantiaque abluit ora.
- Naides Hesperiae trifida fumantia flamma
- corpora dant tumulo, signant quoque carmine saxum:
- hic : sitvs : est : phaethon : cvrrvs : avriga : paterni
- qvem : si : non : tenvit : magnis : tamen : excidit : avsis
- Nam pater obductos luctu miserabilis aegro
- condiderat vultus, et, si modo credimus, unum
- isse diem sine sole ferunt: incendia lumen
- praebebant aliquisque malo fuit usus in illo.
- at Clymene postquam dixit, quaecumque fuerunt
- in tantis dicenda malis, lugubris et amens
- et laniata sinus totum percensuit orbem
- exanimesque artus primo, mox ossa requirens
- repperit ossa tamen peregrina condita ripa
- incubuitque loco nomenque in marmore lectum
- perfudit lacrimis et aperto pectore fovit.
- nec minus Heliades fletus et, inania morti
- munera, dant lacrimas, et caesae pectora palmis
- non auditurum miseras Phaethonta querellas
- nocte dieque vocant adsternunturque sepulcro.
- luna quater iunctis inplerat cornibus orbem;
- illae more suo (nam morem fecerat usus)
- plangorem dederant: e quis Phaethusa, sororum
- maxima, cum vellet terra procumbere, questa est
- deriguisse pedes; ad quam conata venire
- candida Lampetie subita radice retenta est;
- tertia, cum crinem manibus laniare pararet,
- avellit frondes; haec stipite crura teneri,
- illa dolet fieri longos sua bracchia ramos,
- dumque ea mirantur, conplectitur inguina cortex
- perque gradus uterum pectusque umerosque manusque
- ambit, et exstabant tantum ora vocantia matrem.
- quid faciat mater, nisi, quo trahat inpetus illam,
- huc eat atque illuc et, dum licet, oscula iungat?
- non satis est: truncis avellere corpora temptat
- et teneros manibus ramos abrumpit, at inde
- sanguineae manant tamquam de vulnere guttae.
- 'parce, precor, mater,' quaecumque est saucia, clamat,
- 'parce, precor: nostrum laceratur in arbore corpus
- iamque vale'?cortex in verba novissima venit.
- inde fluunt lacrimae, stillataque sole rigescunt
- de ramis electra novis, quae lucidus amnis
- excipit et nuribus mittit gestanda Latinis.
- Adfuit huic monstro proles Stheneleia Cycnus,
- qui tibi materno quamvis a sanguine iunctus,
- mente tamen, Phaethon, propior fuit. ille relicto
- (nam Ligurum populos et magnas rexerat urbes)
- imperio ripas virides amnemque querellis
- Eridanum inplerat silvamque sororibus auctam,
- cum vox est tenuata viro canaeque capillos
- dissimulant plumae collumque a pectore longe
- porrigitur digitosque ligat iunctura rubentis,
- penna latus velat, tenet os sine acumine rostrum.
- fit nova Cycnus avis nec se caeloque Iovique
- credit, ut iniuste missi memor ignis ab illo;
- stagna petit patulosque lacus ignemque perosus
- quae colat elegit contraria flumina flammis.
- Squalidus interea genitor Phaethontis et expers
- ipse sui decoris, qualis, cum deficit orbem,
- esse solet, lucemque odit seque ipse diemque
- datque animum in luctus et luctibus adicit iram
- officiumque negat mundo. 'satis' inquit 'ab aevi
- sors mea principiis fuit inrequieta, pigetque
- actorum sine fine mihi, sine honore laborum!
- quilibet alter agat portantes lumina currus!
- si nemo est omnesque dei non posse fatentur,
- ipse agat ut saltem, dum nostras temptat habenas,
- orbatura patres aliquando fulmina ponat!
- tum sciet ignipedum vires expertus equorum
- non meruisse necem, qui non bene rexerit illos.'
- Talia dicentem circumstant omnia Solem
- numina, neve velit tenebras inducere rebus,
- supplice voce rogant; missos quoque Iuppiter ignes
- excusat precibusque minas regaliter addit.
- colligit amentes et adhuc terrore paventes
- Phoebus equos stimuloque dolens et verbere saevit
- (saevit enim) natumque obiectat et inputat illis.
- At pater omnipotens ingentia moenia caeli
- circuit et, ne quid labefactum viribus ignis
- corruat, explorat. quae postquam firma suique
- roboris esse videt, terras hominumque labores
- perspicit. Arcadiae tamen est inpensior illi
- cura suae: fontesque et nondum audentia labi
- flumina restituit, dat terrae gramina, frondes
- arboribus, laesasque iubet revirescere silvas.
- dum redit itque frequens, in virgine Nonacrina
- haesit, et accepti caluere sub ossibus ignes.
- non erat huius opus lanam mollire trahendo
- nec positu variare comas; ubi fibula vestem,
- vitta coercuerat neglectos alba capillos;
- et modo leve manu iaculum, modo sumpserat arcum,
- miles erat Phoebes: nec Maenalon attigit ulla
- gratior hac Triviae; sed nulla potentia longa est.
- Ulterius medio spatium sol altus habebat,
- cum subit illa nemus, quod nulla ceciderat aetas;
- exuit hic umero pharetram lentosque retendit
- arcus inque solo, quod texerat herba, iacebat
- et pictam posita pharetram cervice premebat.
- Iuppiter ut vidit fessam et custode vacantem,
- 'hoc certe furtum coniunx mea nesciet' inquit,
- 'aut si rescierit, sunt, o sunt iurgia tanti!'
- protinus induitur faciem cultumque Dianae
- atque ait: 'o comitum, virgo, pars una mearum,
- in quibus es venata iugis?' de caespite virgo
- se levat et 'salve numen, me iudice' dixit,
- 'audiat ipse licet, maius Iove.' ridet et audit
- et sibi praeferri se gaudet et oscula iungit,
- nec moderata satis nec sic a virgine danda.
- qua venata foret silva, narrare parantem
- inpedit amplexu nec se sine crimine prodit.
- illa quidem contra, quantum modo femina posset
- (adspiceres utinam, Saturnia, mitior esses),
- illa quidem pugnat, sed quem superare puella,
- quisve Iovem poterat? superum petit aethera victor
- Iuppiter: huic odio nemus est et conscia silva;
- unde pedem referens paene est oblita pharetram
- tollere cum telis et quem suspenderat arcum.
- Ecce, suo comitata choro Dictynna per altum
- Maenalon ingrediens et caede superba ferarum
- adspicit hanc visamque vocat: clamata refugit
- et timuit primo, ne Iuppiter esset in illa;
- sed postquam pariter nymphas incedere vidit,
- sensit abesse dolos numerumque accessit ad harum.
- heu! quam difficile est crimen non prodere vultu!
- vix oculos attollit humo nec, ut ante solebat,
- iuncta deae lateri nec toto est agmine prima,
- sed silet et laesi dat signa rubore pudoris;
- et, nisi quod virgo est, poterat sentire Diana
- mille notis culpam: nymphae sensisse feruntur.
- orbe resurgebant lunaria cornua nono,
- cum de venatu fraternis languida flammis,
- nacta nemus gelidum dea, quo cum murmure labens
- ibat et attritas versabat rivus harenas.
- ut loca laudavit, summas pede contigit undas;
- his quoque laudatis 'procul est' ait 'arbiter omnis:
- nuda superfusis tinguamus corpora lymphis!'
- Parrhasis erubuit; cunctae velamina ponunt;
- una moras quaerit: dubitanti vestis adempta est,
- qua posita nudo patuit cum corpore crimen.
- attonitae manibusque uterum celare volenti
- 'i procul hinc' dixit 'nec sacros pollue fontis!'
- Cynthia deque suo iussit secedere coetu.
- Senserat hoc olim magni matrona Tonantis
- distuleratque graves in idonea tempora poenas.
- causa morae nulla est, et iam puer Arcas (id ipsum
- indoluit Iuno) fuerat de paelice natus.
- quo simul obvertit saevam cum lumine mentem,
- 'scilicet hoc etiam restabat, adultera' dixit,
- 'ut fecunda fores, fieretque iniuria partu
- nota, Iovisque mei testatum dedecus esset.
- haud inpune feres: adimam tibi namque figuram,
- qua tibi, quaque places nostro, inportuna, marito.'
- dixit et adversam prensis a fronte capillis
- stravit humi pronam. tendebat bracchia supplex:
- bracchia coeperunt nigris horrescere villis
- curvarique manus et aduncos crescere in unguis
- officioque pedum fungi laudataque quondam
- ora Iovi lato fieri deformia rictu.
- neve preces animos et verba precantia flectant,
- posse loqui eripitur: vox iracunda minaxque
- plenaque terroris rauco de gutture fertur;
- mens antiqua tamen facta quoque mansit in ursa,
- adsiduoque suos gemitu testata dolores
- qualescumque manus ad caelum et sidera tollit
- ingratumque Iovem, nequeat cum dicere, sentit.
- a! quotiens, sola non ausa quiescere silva,
- ante domum quondamque suis erravit in agris!
- a! quotiens per saxa canum latratibus acta est
- venatrixque metu venantum territa fugit!
- saepe feris latuit visis, oblita quid esset,
- ursaque conspectos in montibus horruit ursos
- pertimuitque lupos, quamvis pater esset in illis.
- Ecce Lycaoniae proles ignara parentis,
- Arcas adest ter quinque fere natalibus actis;
- dumque feras sequitur, dum saltus eligit aptos
- nexilibusque plagis silvas Erymanthidas ambit,
- incidit in matrem, quae restitit Arcade viso
- et cognoscenti similis fuit: ille refugit
- inmotosque oculos in se sine fine tenentem
- nescius extimuit propiusque accedere aventi
- vulnifico fuerat fixurus pectora telo:
- arcuit omnipotens pariterque ipsosque nefasque
- sustulit et pariter raptos per inania vento
- inposuit caelo vicinaque sidera fecit.
- Intumuit Iuno, postquam inter sidera paelex
- fulsit, et ad canam descendit in aequora Tethyn
- Oceanumque senem, quorum reverentia movit
- saepe deos, causamque viae scitantibus infit:
- 'quaeritis, aetheriis quare regina deorum
- sedibus huc adsim? pro me tenet altera caelum!
- mentior, obscurum nisi nox cum fecerit orbem,
- nuper honoratas summo, mea vulnera, caelo
- videritis stellas illic, ubi circulus axem
- ultimus extremum spatioque brevissimus ambit.
- et vero quisquam Iunonem laedere nolit
- offensamque tremat, quae prosum sola nocendo?
- o ego quantum egi! quam vasta potentia nostra est!
- esse hominem vetui: facta est dea! sic ego poenas
- sontibus inpono, sic est mea magna potestas!
- vindicet antiquam faciem vultusque ferinos
- detrahat, Argolica quod in ante Phoronide fecit
- cur non et pulsa ducit Iunone meoque
- collocat in thalamo socerumque Lycaona sumit?
- at vos si laesae tangit contemptus alumnae,
- gurgite caeruleo septem prohibete triones
- sideraque in caelo stupri mercede recepta
- pellite, ne puro tinguatur in aequore paelex!'
- Di maris adnuerant: habili Saturnia curru,
- ingreditur liquidum pavonibus aethera pictis,
- tam nuper pictis caeso pavonibus Argo,
- quam tu nuper eras, cum candidus ante fuisses,
- corve loquax, subito nigrantis versus in alas.
- nam fuit haec quondam niveis argentea pennis
- ales, ut aequaret totas sine labe columbas,
- nec servaturis vigili Capitolia voce
- cederet anseribus nec amanti flumina cycno.
- lingua fuit damno: lingua faciente loquaci
- qui color albus erat, nunc est contrarius albo
- Pulchrior in tota quam Larisaea Coronis
- non fuit Haemonia: placuit tibi, Delphice, certe,
- dum vel casta fuit vel inobservata, sed ales
- sensit adulterium Phoebeius, utque latentem
- detegeret culpam, non exorabilis index,
- ad dominum tendebat iter. quem garrula motis
- consequitur pennis, scitetur ut omnia, cornix
- auditaque viae causa 'non utile carpis'
- inquit 'iter: ne sperne meae praesagia linguae!
- quid fuerim quid simque vide meritumque require:
- invenies nocuisse fidem. nam tempore quodam
- Pallas Ericthonium, prolem sine matre creatam,
- clauserat Actaeo texta de vimine cista
- virginibusque tribus gemino de Cecrope natis
- et legem dederat, sua ne secreta viderent.
- abdita fronde levi densa speculabar ab ulmo,
- quid facerent: commissa duae sine fraude tuentur,
- Pandrosos atque Herse; timidas vocat una sorores
- Aglauros nodosque manu diducit, et intus
- infantemque vident adporrectumque draconem.
- acta deae refero. pro quo mihi gratia talis
- redditur, ut dicar tutela pulsa Minervae
- et ponar post noctis avem! mea poena volucres
- admonuisse potest, ne voce pericula quaerant.
- at, puto, non ultro nequiquam tale rogantem
- me petiit!?ipsa licet hoc a Pallade quaeras:
- quamvis irata est, non hoc irata negabit.
- nam me Phocaica clarus tellure Coroneus
- (nota loquor) genuit, fueramque ego regia virgo
- divitibusque procis (ne me contemne) petebar:
- forma mihi nocuit. nam cum per litora lentis
- passibus, ut soleo, summa spatiarer harena,
- vidit et incaluit pelagi deus, utque precando
- tempora cum blandis absumpsit inania verbis,
- vim parat et sequitur. fugio densumque relinquo
- litus et in molli nequiquam lassor harena.
- inde deos hominesque voco; nec contigit ullum
- vox mea mortalem: mota est pro virgine virgo
- auxiliumque tulit. tendebam bracchia caelo:
- bracchia coeperunt levibus nigrescere pennis;
- reicere ex umeris vestem molibar, at illa
- pluma erat inque cutem radices egerat imas;
- plangere nuda meis conabar pectora palmis,
- sed neque iam palmas nec pectora nuda gerebam;
- currebam, nec, ut ante, pedes retinebat harena,
- sed summa tollebar humo; mox alta per auras
- evehor et data sum comes inculpata Minervae.
- quid tamen hoc prodest, si diro facta volucris
- crimine Nyctimene nostro successit honori?
- an quae per totam res est notissima Lesbon,
- non audita tibi est, patrium temerasse cubile
- Nyctimenen? avis illa quidem, sed conscia culpae
- conspectum lucemque fugit tenebrisque pudorem
- celat et a cunctis expellitur aethere toto.'
- Talia dicenti 'tibi' ait 'revocamina' corvus
- 'sint, precor, ista malo: nos vanum spernimus omen.'
- nec coeptum dimittit iter dominoque iacentem
- cum iuvene Haemonio vidisse Coronida narrat.
- laurea delapsa est audito crimine amantis,
- et pariter vultusque deo plectrumque colorque
- excidit, utque animus tumida fervebat ab ira,
- arma adsueta capit flexumque a cornibus arcum
- tendit et illa suo totiens cum pectore iuncta
- indevitato traiecit pectora telo.
- icta dedit gemitum tractoque a corpore ferro
- candida puniceo perfudit membra cruore
- et dixit: 'potui poenas tibi, Phoebe, dedisse,
- sed peperisse prius; duo nunc moriemur in una.'
- hactenus, et pariter vitam cum sanguine fudit;
- corpus inane animae frigus letale secutum est.
- Paenitet heu! sero poenae crudelis amantem,
- seque, quod audierit, quod sic exarserit, odit;
- odit avem, per quam crimen causamque dolendi
- scire coactus erat, nec non arcumque manumque
- odit cumque manu temeraria tela sagittas
- conlapsamque fovet seraque ope vincere fata
- nititur et medicas exercet inaniter artes.
- quae postquam frustra temptata rogumque parari
- vidit et arsuros supremis ignibus artus,
- tum vero gemitus (neque enim caelestia tingui
- ora licet lacrimis) alto de corde petitos
- edidit, haud aliter quam cum spectante iuvenca
- lactentis vituli dextra libratus ab aure
- tempora discussit claro cava malleus ictu.
- ut tamen ingratos in pectora fudit odores
- et dedit amplexus iniustaque iusta peregit,
- non tulit in cineres labi sua Phoebus eosdem
- semina, sed natum flammis uteroque parentis
- eripuit geminique tulit Chironis in antrum,
- sperantemque sibi non falsae praemia linguae
- inter aves albas vetuit consistere corvum.
- Semifer interea divinae stirpis alumno
- laetus erat mixtoque oneri gaudebat honore;
- ecce venit rutilis umeros protecta capillis
- filia centauri, quam quondam nympha Chariclo
- fluminis in rapidi ripis enixa vocavit
- Ocyroen: non haec artes contenta paternas
- edidicisse fuit, fatorum arcana canebat.
- ergo ubi vaticinos concepit mente furores
- incaluitque deo, quem clausum pectore habebat,
- adspicit infantem 'toto' que 'salutifer orbi
- cresce, puer!' dixit; 'tibi se mortalia saepe
- corpora debebunt, animas tibi reddere ademptas
- fas erit, idque semel dis indignantibus ausus
- posse dare hoc iterum flamma prohibebere avita,
- eque deo corpus fies exsangue deusque,
- qui modo corpus eras, et bis tua fata novabis.
- tu quoque, care pater, nunc inmortalis et aevis
- omnibus ut maneas nascendi lege creatus,
- posse mori cupies, tum cum cruciabere dirae
- sanguine serpentis per saucia membra recepto;
- teque ex aeterno patientem numina mortis
- efficient, triplicesque deae tua fila resolvent.'
- restabat fatis aliquid: suspirat ab imis
- pectoribus, lacrimaeque genis labuntur obortae,
- atque ita 'praevertunt' inquit 'me fata, vetorque
- plura loqui, vocisque meae praecluditur usus.
- non fuerant artes tanti, quae numinis iram
- contraxere mihi: mallem nescisse futura!
- iam mihi subduci facies humana videtur,
- iam cibus herba placet, iam latis currere campis
- impetus est: in equam cognataque corpora vertor.
- tota tamen quare? pater est mihi nempe biformis.'
- talia dicenti pars est extrema querellae
- intellecta parum confusaque verba fuerunt;
- mox nec verba quidem nec equae sonus ille videtur
- sed simulantis equam, parvoque in tempore certos
- edidit hinnitus et bracchia movit in herbas.
- tum digiti coeunt et quinos alligat ungues
- perpetuo cornu levis ungula, crescit et oris
- et colli spatium, longae pars maxima pallae
- cauda fit, utque vagi crines per colla iacebant,
- in dextras abiere iubas, pariterque novata est
- et vox et facies; nomen quoque monstra dedere.
- Flebat opemque tuam frustra Philyreius heros,
- Delphice, poscebat. nam nec rescindere magni
- iussa Iovis poteras, nec, si rescindere posses,
- tunc aderas: Elin Messeniaque arva colebas.
- illud erat tempus, quo te pastoria pellis
- texit, onusque fuit baculum silvestre sinistrae,
- alterius dispar septenis fistula cannis.
- dumque amor est curae, dum te tua fistula mulcet,
- incustoditae Pylios memorantur in agros
- processisse boves: videt has Atlantide Maia
- natus et arte sua silvis occultat abactas.
- senserat hoc furtum nemo nisi notus in illo
- rure senex; Battum vicinia tota vocabat.
- divitis hic saltus herbosaque pascua Nelei
- nobiliumque greges custos servabat equarum.
- hunc tenuit blandaque manu seduxit et illi
- 'quisquis es, hospes' ait, 'si forte armenta requiret
- haec aliquis, vidisse nega neu gratia facto
- nulla rependatur, nitidam cape praemia vaccam!'
- et dedit. accepta voces has reddidit hospes:
- 'tutus eas! lapis iste prius tua furta loquetur,'
- et lapidem ostendit. simulat Iove natus abire;
- mox redit et versa pariter cum voce figura
- 'rustice, vidisti si quas hoc limite' dixit
- 'ire boves, fer opem furtoque silentia deme!
- iuncta suo pretium dabitur tibi femina tauro.'
- at senior, postquam est merces geminata, 'sub illis
- montibus' inquit 'erunt,' et erant sub montibus illis.
- risit Atlantiades et 'me mihi, perfide, prodis?
- me mihi prodis?' ait periuraque pectora vertit
- in durum silicem, qui nunc quoque dicitur index,
- inque nihil merito vetus est infamia saxo.
- Hinc se sustulerat paribus caducifer alis,
- Munychiosque volans agros gratamque Minervae
- despectabat humum cultique arbusta Lycei.
- illa forte die castae de more puellae
- vertice supposito festas in Palladis arces
- pura coronatis portabant sacra canistris.
- inde revertentes deus adspicit ales iterque
- non agit in rectum, sed in orbem curvat eundem:
- ut volucris visis rapidissima miluus extis,
- dum timet et densi circumstant sacra ministri,
- flectitur in gyrum nec longius audet abire
- spemque suam motis avidus circumvolat alis,
- sic super Actaeas agilis Cyllenius arces
- inclinat cursus et easdem circinat auras.
- quanto splendidior quam cetera sidera fulget
- Lucifer, et quanto quam Lucifer aurea Phoebe,
- tanto virginibus praestantior omnibus Herse
- ibat eratque decus pompae comitumque suarum.
- obstipuit forma Iove natus et aethere pendens
- non secus exarsit, quam cum Balearica plumbum
- funda iacit: volat illud et incandescit eundo
- et, quos non habuit, sub nubibus invenit ignes.
- vertit iter caeloque petit terrena relicto
- nec se dissimulat: tanta est fiducia formae.
- quae quamquam iusta est, cura tamen adiuvat illam
- permulcetque comas chlamydemque, ut pendeat apte,
- collocat, ut limbus totumque adpareat aurum,
- ut teres in dextra, qua somnos ducit et arcet,
- virga sit, ut tersis niteant talaria plantis.
- Pars secreta domus ebore et testudine cultos
- tres habuit thalamos, quorum tu, Pandrose, dextrum,
- Aglauros laevum, medium possederat Herse.
- quae tenuit laevum, venientem prima notavit
- Mercurium nomenque dei scitarier ausa est
- et causam adventus; cui sic respondit Atlantis
- Pleionesque nepos 'ego sum, qui iussa per auras
- verba patris porto; pater est mihi Iuppiter ipse.
- nec fingam causas, tu tantum fida sorori
- esse velis prolisque meae matertera dici:
- Herse causa viae; faveas oramus amanti.'
- adspicit hunc oculis isdem, quibus abdita nuper
- viderat Aglauros flavae secreta Minervae,
- proque ministerio magni sibi ponderis aurum
- postulat: interea tectis excedere cogit.
- Vertit ad hanc torvi dea bellica luminis orbem
- et tanto penitus traxit suspiria motu,
- ut pariter pectus positamque in pectore forti
- aegida concuteret: subit, hanc arcana profana
- detexisse manu, tum cum sine matre creatam
- Lemnicolae stirpem contra data foedera vidit,
- et gratamque deo fore iam gratamque sorori
- et ditem sumpto, quod avara poposcerat, auro.
- protinus Invidiae nigro squalentia tabo
- tecta petit: domus est imis in vallibus huius
- abdita, sole carens, non ulli pervia vento,
- tristis et ignavi plenissima frigoris et quae
- igne vacet semper, caligine semper abundet.
- huc ubi pervenit belli metuenda virago,
- constitit ante domum (neque enim succedere tectis
- fas habet) et postes extrema cuspide pulsat.
- concussae patuere fores. videt intus edentem
- vipereas carnes, vitiorum alimenta suorum,
- Invidiam visaque oculos avertit; at illa
- surgit humo pigre semesarumque relinquit
- corpora serpentum passuque incedit inerti.
- utque deam vidit formaque armisque decoram,
- ingemuit vultumque una ac suspiria duxit.
- pallor in ore sedet, macies in corpore toto.
- nusquam recta acies, livent robigine dentes,
- pectora felle virent, lingua est suffusa veneno;
- risus abest, nisi quem visi movere dolores;
- nec fruitur somno, vigilantibus excita curis,
- sed videt ingratos intabescitque videndo
- successus hominum carpitque et carpitur una
- suppliciumque suum est. quamvis tamen oderat illam,
- talibus adfata est breviter Tritonia dictis:
- 'infice tabe tua natarum Cecropis unam:
- sic opus est. Aglauros ea est.' haud plura locuta
- fugit et inpressa tellurem reppulit hasta.
- Illa deam obliquo fugientem lumine cernens
- murmura parva dedit successurumque Minervae
- indoluit baculumque capit, quod spinea totum
- vincula cingebant, adopertaque nubibus atris,
- quacumque ingreditur, florentia proterit arva
- exuritque herbas et summa cacumina carpit
- adflatuque suo populos urbesque domosque
- polluit et tandem Tritonida conspicit arcem
- ingeniis opibusque et festa pace virentem
- vixque tenet lacrimas, quia nil lacrimabile cernit.
- sed postquam thalamos intravit Cecrope natae,
- iussa facit pectusque manu ferrugine tincta
- tangit et hamatis praecordia sentibus inplet
- inspiratque nocens virus piceumque per ossa
- dissipat et medio spargit pulmone venenum,
- neve mali causae spatium per latius errent,
- germanam ante oculos fortunatumque sororis
- coniugium pulchraque deum sub imagine ponit
- cunctaque magna facit; quibus inritata dolore
- Cecropis occulto mordetur et anxia nocte
- anxia luce gemit lentaque miserrima tabe
- liquitur, et glacies incerto saucia sole,
- felicisque bonis non lenius uritur Herses,
- quam cum spinosis ignis supponitur herbis,
- quae neque dant flammas lentoque vapore cremantur.
- saepe mori voluit, ne quicquam tale videret,
- saepe velut crimen rigido narrare parenti;
- denique in adverso venientem limine sedit
- exclusura deum. cui blandimenta precesque
- verbaque iactanti mitissima 'desine!' dixit,
- 'hinc ego me non sum nisi te motura repulso.'
- 'stemus' ait 'pacto' velox Cyllenius 'isto!'
- caelestique fores virga patefecit: at illi
- surgere conanti partes, quascumque sedendo
- flectimur, ignava nequeunt gravitate moveri:
- illa quidem pugnat recto se attollere trunco,
- sed genuum iunctura riget, frigusque per ungues
- labitur, et pallent amisso sanguine venae;
- utque malum late solet inmedicabile cancer
- serpere et inlaesas vitiatis addere partes,
- sic letalis hiems paulatim in pectora venit
- vitalesque vias et respiramina clausit,
- nec conata loqui est nec, si conata fuisset,
- vocis habebat iter: saxum iam colla tenebat,
- oraque duruerant, signumque exsangue sedebat;
- nec lapis albus erat: sua mens infecerat illam.
- Has ubi verborum poenas mentisque profanae
- cepit Atlantiades, dictas a Pallade terras
- linquit et ingreditur iactatis aethera pennis.
- sevocat hunc genitor nec causam fassus amoris
- 'fide minister' ait 'iussorum, nate, meorum,
- pelle moram solitoque celer delabere cursu,
- quaeque tuam matrem tellus a parte sinistra
- suspicit (indigenae Sidonida nomine dicunt),
- hanc pete, quodque procul montano gramine pasci
- armentum regale vides, ad litora verte!'
- dixit, et expulsi iamdudum monte iuvenci
- litora iussa petunt, ubi magni filia regis
- ludere virginibus Tyriis comitata solebat.
- non bene conveniunt nec in una sede morantur
- maiestas et amor; sceptri gravitate relicta
- ille pater rectorque deum, cui dextra trisulcis
- ignibus armata est, qui nutu concutit orbem,
- induitur faciem tauri mixtusque iuvencis
- mugit et in teneris formosus obambulat herbis.
- quippe color nivis est, quam nec vestigia duri
- calcavere pedis nec solvit aquaticus auster.
- colla toris exstant, armis palearia pendent,
- cornua vara quidem, sed quae contendere possis
- facta manu, puraque magis perlucida gemma.
- nullae in fronte minae, nec formidabile lumen:
- pacem vultus habet. miratur Agenore nata,
- quod tam formosus, quod proelia nulla minetur;
- sed quamvis mitem metuit contingere primo,
- mox adit et flores ad candida porrigit ora.
- gaudet amans et, dum veniat sperata voluptas,
- oscula dat manibus; vix iam, vix cetera differt;
- et nunc adludit viridique exsultat in herba,
- nunc latus in fulvis niveum deponit harenis;
- paulatimque metu dempto modo pectora praebet
- virginea plaudenda manu, modo cornua sertis
- inpedienda novis; ausa est quoque regia virgo
- nescia, quem premeret, tergo considere tauri,
- cum deus a terra siccoque a litore sensim
- falsa pedum primis vestigia ponit in undis;
- inde abit ulterius mediique per aequora ponti
- fert praedam: pavet haec litusque ablata relictum
- respicit et dextra cornum tenet, altera dorso
- inposita est; tremulae sinuantur flamine vestes.
- --oOo-- -