P. Ovidi Nasonis Metamorphoses
Liber Qvintvs Decimvs
- Quaeritur interea qui tantae pondera molis
- sustineat tantoque queat succedere regi:
- destinat imperio clarum praenuntia veri
- fama Numam; non ille satis cognosse Sabinae
- gentis habet ritus, animo maiora capaci
- concipit et, quae sit rerum natura, requirit.
- huius amor curae patria Curibusque relictis
- fecit ut Herculei penetraret ad hospitis urbem.
- Graia quis Italicis auctor posuisset in oris
- moenia, quaerenti sic e senioribus unus
- rettulit indigenis, veteris non inscius aevi:
- 'dives ab Oceano bobus Iove natus Hiberis
- litora felici tenuisse Lacinia cursu
- fertur, et armento teneras errante per herbas
- ipse domum magni nec inhospita tecta Crotonis
- intrasse et requie longum relevasse laborem
- atque ita discedens, "aevo" dixisse "nepotum
- hic locus urbis erit," promissaque vera fuerunt.
- nam fuit Argolico generatus Alemone quidam
- Myscelus, illius dis acceptissimus aevi.
- hunc super incumbens pressum gravitate soporis
- claviger adloquitur:
- "patrias, age, desere sedes;
- i, pete diversi
- lapidosas Aesaris undas!"
- et, nisi paruerit, multa ac metuenda minatur;
- post ea discedunt pariter somnusque deusque
- surgit Alemonides tacitaque recentia mente
- visa refert, pugnatque diu sententia secum:
- numen abire iubet, prohibent discedere leges,
- poenaque mors posita est patriam mutare volenti.
- candidus Oceano nitidum caput abdiderat Sol,
- et caput extulerat densissima sidereum Nox:
- visus adesse idem deus est eademque monere
- et, nisi paruerit, plura et graviora minari.
- pertimuit patriumque simul transferre parabat
- in sedes penetrale novas: fit murmur in urbe,
- spretarumque agitur legum reus, utque peracta est
- causa prior, crimenque patet sine teste probatum,
- squalidus ad superos tollens reus ora manusque
- "o cui ius caeli bis sex fecere labores,
- fer, precor" inquit "opem! nam tu mihi criminis auctor."
- mos erat antiquus niveis atrisque lapillis,
- his damnare reos, illis absolvere culpa;
- tunc quoque sic lata est sententia tristis, et omnis
- calculus inmitem demittitur ater in urnam:
- quae simul effudit numerandos versa lapillos,
- omnibus e nigro color est mutatus in album,
- candidaque Herculeo sententia numine facta
- solvit Alemoniden: grates agit ille parenti
- Amphitryoniadae ventisque faventibus aequor
- navigat Ionium Sallentinumque Neretum
- praeterit et Sybarin Lacedaemoniumque Tarentum
- Sirinosque sinus Crimisenque et Iapygis arva,
- vixque pererratis, quae spectant aequora, terris,
- invenit Aesarei fatalia fluminis ora
- nec procul hinc tumulum, sub quo sacrata Crotonis
- ossa tegebat humus, iussaque ibi moenia terra
- condidit et nomen tumulati traxit in urbem.'
- talia constabat certa primordia fama
- esse loci positaeque Italis in finibus urbis.
- Vir fuit hic ortu Samius, sed fugerat una
- et Samon et dominos odioque tyrannidis exul
- sponte erat isque licet caeli regione remotos
- mente deos adiit et, quae natura negabat
- visibus humanis, oculis ea pectoris hausit,
- cumque animo et vigili perspexerat omnia cura,
- in medium discenda dabat coetusque silentum
- dictaque mirantum magni primordia mundi
- et rerum causas et, quid natura, docebat,
- quid deus, unde nives, quae fulminis esset origo,
- Iuppiter an venti discussa nube tonarent,
- quid quateret terras, qua sidera lege mearent,
- et quodcumque latet, primusque animalia mensis
- arguit inponi, primus quoque talibus ora
- docta quidem solvit, sed non et credita, verbis:
- 'Parcite, mortales, dapibus temerare nefandis
- corpora! sunt fruges, sunt deducentia ramos
- pondere poma suo tumidaeque in vitibus uvae,
- sunt herbae dulces, sunt quae mitescere flamma
- mollirique queant; nec vobis lacteus umor
- eripitur, nec mella thymi redolentia florem:
- prodiga divitias alimentaque mitia tellus
- suggerit atque epulas sine caede et sanguine praebet.
- carne ferae sedant ieiunia, nec tamen omnes:
- quippe equus et pecudes armentaque gramine vivunt;
- at quibus ingenium est inmansuetumque ferumque,
- Armeniae tigres iracundique leones
- cumque lupis ursi, dapibus cum sanguine gaudent.
- heu quantum scelus est in viscera viscera condi
- ingestoque avidum pinguescere corpore corpus
- alteriusque animans animantis vivere leto!
- scilicet in tantis opibus, quas, optima matrum,
- terra parit, nil te nisi tristia mandere saevo
- vulnera dente iuvat ritusque referre Cyclopum,
- nec, nisi perdideris alium, placare voracis
- et male morati poteris ieiunia ventris!
- 'At vetus illa aetas, cui fecimus aurea nomen,
- fetibus arboreis et, quas humus educat, herbis
- fortunata fuit nec polluit ora cruore.
- tunc et aves tutae movere per aera pennas,
- et lepus inpavidus mediis erravit in arvis,
- nec sua credulitas piscem suspenderat hamo:
- cuncta sine insidiis nullamque timentia fraudem
- plenaque pacis erant. postquam non utilis auctor
- victibus invidit, quisquis fuit ille, leonum
- corporeasque dapes avidum demersit in alvum,
- fecit iter sceleri, primoque e caede ferarum
- incaluisse potest maculatum sanguine ferrum
- (idque satis fuerat) nostrumque petentia letum
- corpora missa neci salva pietate fatemur:
- sed quam danda neci, tam non epulanda fuerunt.
- 'Longius inde nefas abiit, et prima putatur
- hostia sus meruisse mori, quia semina pando
- eruerit rostro spemque interceperit anni;
- vite caper morsa Bacchi mactandus ad aras
- ducitur ultoris: nocuit sua culpa duobus!
- quid meruistis oves, placidum pecus inque tuendos
- natum homines, pleno quae fertis in ubere nectar,
- mollia quae nobis vestras velamina lanas
- praebetis vitaque magis quam morte iuvatis?
- quid meruere boves, animal sine fraude dolisque,
- innocuum, simplex, natum tolerare labores?
- inmemor est demum nec frugum munere dignus,
- qui potuit curvi dempto modo pondere aratri
- ruricolam mactare suum, qui trita labore
- illa, quibus totiens durum renovaverat arvum,
- quot dederat messes, percussit colla securi.
- nec satis est, quod tale nefas committitur: ipsos
- inscripsere deos sceleri numenque supernum
- caede laboriferi credunt gaudere iuvenci!
- victima labe carens et praestantissima forma
- (nam placuisse nocet) vittis insignis et auro
- sistitur ante aras auditque ignara precantem
- inponique suae videt inter cornua fronti,
- quas coluit, fruges percussaque sanguine cultros
- inficit in liquida praevisos forsitan unda.
- protinus ereptas viventi pectore fibras
- inspiciunt mentesque deum scrutantur in illis;
- inde (fames homini vetitorum tanta ciborum)
- audetis vesci, genus o mortale! quod, oro,
- ne facite, et monitis animos advertite nostris!
- cumque boum dabitis caesorum membra palato,
- mandere vos vestros scite et sentite colonos.
- 'Et quoniam deus ora movet, sequar ora moventem
- rite deum Delphosque meos ipsumque recludam
- aethera et augustae reserabo oracula mentis:
- magna nec ingeniis investigata priorum
- quaeque diu latuere, canam; iuvat ire per alta
- astra, iuvat terris et inerti sede relicta
- nube vehi validique umeris insistere Atlantis
- palantesque homines passim et rationis egentes
- despectare procul trepidosque obitumque timentes
- sic exhortari seriemque evolvere fati!
- 'O genus attonitum gelidae formidine mortis,
- quid Styga, quid tenebras et nomina vana timetis,
- materiem vatum, falsi terricula mundi?
- corpora, sive rogus flamma seu tabe vetustas
- abstulerit, mala posse pati non ulla putetis!
- morte carent animae semperque priore relicta
- sede novis domibus vivunt habitantque receptae:
- ipse ego (nam memini) Troiani tempore belli
- Panthoides Euphorbus eram, cui pectore quondam
- haesit in adverso gravis hasta minoris Atridae;
- cognovi clipeum, laevae gestamina nostrae,
- nuper Abanteis templo Iunonis in Argis!
- omnia mutantur, nihil interit: errat et illinc
- huc venit, hinc illuc, et quoslibet occupat artus
- spiritus eque feris humana in corpora transit
- inque feras noster, nec tempore deperit ullo,
- utque novis facilis signatur cera figuris
- nec manet ut fuerat nec formam servat eandem,
- sed tamen ipsa eadem est, animam sic semper eandem
- esse, sed in varias doceo migrare figuras.
- ergo, ne pietas sit victa cupidine ventris,
- parcite, vaticinor, cognatas caede nefanda
- exturbare animas, nec sanguine sanguis alatur!
- 'Et quoniam magno feror aequore plenaque ventis
- vela dedi: nihil est toto, quod perstet, in orbe.
- cuncta fluunt, omnisque vagans formatur imago;
- ipsa quoque adsiduo labuntur tempora motu,
- non secus ac flumen; neque enim consistere flumen
- nec levis hora potest: sed ut unda inpellitur unda
- urgeturque prior veniente urgetque priorem,
- tempora sic fugiunt pariter pariterque sequuntur
- et nova sunt semper; nam quod fuit ante, relictum est,
- fitque, quod haut fuerat, momentaque cuncta novantur.
- 'Cernis et emensas in lucem tendere noctes,
- et iubar hoc nitidum nigrae succedere nocti;
- nec color est idem caelo, cum lassa quiete
- cuncta iacent media cumque albo Lucifer exit
- clarus equo rursusque alius, cum praevia lucis
- tradendum Phoebo Pallantias inficit orbem.
- ipse dei clipeus, terra cum tollitur ima,
- mane rubet, terraque rubet cum conditur ima,
- candidus in summo est, melior natura quod illic
- aetheris est terraeque procul contagia fugit.
- nec par aut eadem nocturnae forma Dianae
- esse potest umquam semperque hodierna sequente,
- si crescit, minor est, maior, si contrahit orbem.
- 'Quid? non in species succedere quattuor annum
- adspicis, aetatis peragentem imitamina nostrae?
- nam tener et lactens puerique simillimus aevo
- vere novo est: tunc herba recens et roboris expers
- turget et insolida est et spe delectat agrestes;
- omnia tunc florent, florumque coloribus almus
- ludit ager, neque adhuc virtus in frondibus ulla est.
- transit in aestatem post ver robustior annus
- fitque valens iuvenis: neque enim robustior aetas
- ulla nec uberior, nec quae magis ardeat, ulla est.
- excipit autumnus, posito fervore iuventae
- maturus mitisque inter iuvenemque senemque
- temperie medius, sparsus quoque tempora canis.
- inde senilis hiems tremulo venit horrida passu,
- aut spoliata suos, aut, quos habet, alba capillos.
- 'Nostra quoque ipsorum semper requieque sine ulla
- corpora vertuntur, nec quod fuimusve sumusve,
- cras erimus; fuit illa dies, qua semina tantum
- spesque hominum primae matris latitavimus alvo:
- artifices natura manus admovit et angi
- corpora visceribus distentae condita matris
- noluit eque domo vacuas emisit in auras.
- editus in lucem iacuit sine viribus infans;
- mox quadrupes rituque tulit sua membra ferarum,
- paulatimque tremens et nondum poplite firmo
- constitit adiutis aliquo conamine nervis.
- inde valens veloxque fuit spatiumque iuventae
- transit et emeritis medii quoque temporis annis
- labitur occiduae per iter declive senectae.
- subruit haec aevi demoliturque prioris
- robora: fletque Milon senior, cum spectat inanes
- illos, qui fuerant solidorum mole tororum
- Herculeis similes, fluidos pendere lacertos;
- flet quoque, ut in speculo rugas adspexit aniles,
- Tyndaris et secum, cur sit bis rapta, requirit.
- tempus edax rerum, tuque, invidiosa vetustas,
- omnia destruitis vitiataque dentibus aevi
- paulatim lenta consumitis omnia morte!
- 'Haec quoque non perstant, quae nos elementa vocamus,
- quasque vices peragant, animos adhibete: docebo.
- quattuor aeternus genitalia corpora mundus
- continet; ex illis duo sunt onerosa suoque
- pondere in inferius, tellus atque unda, feruntur,
- et totidem gravitate carent nulloque premente
- alta petunt, aer atque aere purior ignis.
- quae quamquam spatio distent, tamen omnia fiunt
- ex ipsis et in ipsa cadunt: resolutaque tellus
- in liquidas rarescit aquas, tenuatus in auras
- aeraque umor abit, dempto quoque pondere rursus
- in superos aer tenuissimus emicat ignes;
- inde retro redeunt, idemque retexitur ordo.
- ignis enim densum spissatus in aera transit,
- hic in aquas, tellus glomerata cogitur unda.
- 'Nec species sua cuique manet, rerumque novatrix
- ex aliis alias reparat natura figuras:
- nec perit in toto quicquam, mihi credite, mundo,
- sed variat faciemque novat, nascique vocatur
- incipere esse aliud, quam quod fuit ante, morique
- desinere illud idem. cum sint huc forsitan illa,
- haec translata illuc, summa tamen omnia constant.
- 'Nil equidem durare diu sub imagine eadem
- crediderim: sic ad ferrum venistis ab auro,
- saecula, sic totiens versa est fortuna locorum.
- vidi ego, quod fuerat quondam solidissima tellus,
- esse fretum, vidi factas ex aequore terras;
- et procul a pelago conchae iacuere marinae,
- et vetus inventa est in montibus ancora summis;
- quodque fuit campus, vallem decursus aquarum
- fecit, et eluvie mons est deductus in aequor,
- eque paludosa siccis humus aret harenis,
- quaeque sitim tulerant, stagnata paludibus ument.
- hic fontes natura novos emisit, at illic
- clausit, et aut imis commota tremoribus orbis
- flumina prosiliunt, aut exsiccata residunt.
- sic ubi terreno Lycus est epotus hiatu,
- existit procul hinc alioque renascitur ore;
- sic modo conbibitur, tecto modo gurgite lapsus
- redditur Argolicis ingens Erasinus in arvis,
- et Mysum capitisque sui ripaeque prioris
- paenituisse ferunt, alia nunc ire Caicum;
- nec non Sicanias volvens Amenanus harenas
- nunc fluit, interdum suppressis fontibus aret.
- ante bibebatur, nunc, quas contingere nolis,
- fundit Anigrus aquas, postquam, nisi vatibus omnis
- eripienda fides, illic lavere bimembres
- vulnera, clavigeri quae fecerat Herculis arcus.
- quid? non et Scythicis Hypanis de montibus ortus,
- qui fuerat dulcis, salibus vitiatur amaris?
- 'Fluctibus ambitae fuerant Antissa Pharosque
- et Phoenissa Tyros: quarum nunc insula nulla est.
- Leucada continuam veteres habuere coloni:
- nunc freta circueunt; Zancle quoque iuncta fuisse
- dicitur Italiae, donec confinia pontus
- abstulit et media tellurem reppulit unda;
- si quaeras Helicen et Burin, Achaidas urbes,
- invenies sub aquis, et adhuc ostendere nautae
- inclinata solent cum moenibus oppida mersis.
- est prope Pittheam tumulus Troezena, sine ullis
- arduus arboribus, quondam planissima campi
- area, nunc tumulus; nam (res horrenda relatu)
- vis fera ventorum, caecis inclusa cavernis,
- exspirare aliqua cupiens luctataque frustra
- liberiore frui caelo, cum carcere rima
- nulla foret toto nec pervia flatibus esset,
- extentam tumefecit humum, ceu spiritus oris
- tendere vesicam solet aut derepta bicorni
- terga capro; tumor ille loci permansit et alti
- collis habet speciem longoque induruit aevo.
- 'Plurima cum subeant audita et cognita nobis,
- pauca super referam. quid? non et lympha figuras
- datque capitque novas? medio tua, corniger Ammon,
- unda die gelida est, ortuque obituque calescit,
- admotis Athamanas aquis accendere lignum
- narratur, minimos cum luna recessit in orbes.
- flumen habent Cicones, quod potum saxea reddit
- viscera, quod tactis inducit marmora rebus;
- Crathis et huic Subaris nostris conterminus oris
- electro similes faciunt auroque capillos;
- quodque magis mirum est, sunt, qui non corpora tantum,
- verum animos etiam valeant mutare liquores:
- cui non audita est obscenae Salmacis undae
- Aethiopesque lacus? quos si quis faucibus hausit,
- aut furit aut patitur mirum gravitate soporem;
- Clitorio quicumque sitim de fonte levavit,
- vina fugit gaudetque meris abstemius undis,
- seu vis est in aqua calido contraria vino,
- sive, quod indigenae memorant, Amythaone natus,
- Proetidas attonitas postquam per carmen et herbas
- eripuit furiis, purgamina mentis in illas
- misit aquas, odiumque meri permansit in undis.
- huic fluit effectu dispar Lyncestius amnis,
- quem quicumque parum moderato gutture traxit,
- haut aliter titubat, quam si mera vina bibisset.
- est locus Arcadiae, Pheneon dixere priores,
- ambiguis suspectus aquis, quas nocte timeto:
- nocte nocent potae, sine noxa luce bibuntur;
- sic alias aliasque lacus et flumina vires
- concipiunt.++tempusque fuit, quo navit in undis,
- nunc sedet Ortygie; timuit concursibus Argo
- undarum sparsas Symplegadas elisarum,
- quae nunc inmotae perstant ventisque resistunt.
- nec quae sulphureis ardet fornacibus Aetne,
- ignea semper erit, neque enim fuit ignea semper.
- nam sive est animal tellus et vivit habetque
- spiramenta locis flammam exhalantia multis,
- spirandi mutare vias, quotiensque movetur,
- has finire potest, illas aperire cavernas;
- sive leves imis venti cohibentur in antris
- saxaque cum saxis et habentem semina flammae
- materiam iactant, ea concipit ictibus ignem,
- antra relinquentur sedatis frigida ventis;
- sive bitumineae rapiunt incendia vires,
- luteave exiguis ardescunt sulphura fumis,
- nempe, ubi terra cibos alimentaque pinguia flammae
- non dabit absumptis per longum viribus aevum,
- naturaeque suum nutrimen deerit edaci,
- non feret illa famem desertaque deseret ignis.
- 'Esse viros fama est in Hyperborea Pallene,
- qui soleant levibus velari corpora plumis,
- cum Tritoniacam noviens subiere paludem;
- haut equidem credo: sparsae quoque membra venenis
- exercere artes Scythides memorantur easdem.
- 'Siqua fides rebus tamen est addenda probatis,
- nonne vides, quaecumque mora fluidove calore
- corpora tabuerint, in parva animalia verti?
- in scrobe deiecto mactatos obrue tauros
- (cognita res usu): de putri viscere passim
- florilegae nascuntur apes, quae more parentum
- rura colunt operique favent in spemque laborant.
- pressus humo bellator equus crabronis origo est;
- concava litoreo si demas bracchia cancro,
- cetera supponas terrae, de parte sepulta
- scorpius exibit caudaque minabitur unca;
- quaeque solent canis frondes intexere filis
- agrestes tineae (res observata colonis)
- ferali mutant cum papilione figuram.
- 'Semina limus habet virides generantia ranas,
- et generat truncas pedibus, mox apta natando
- crura dat, utque eadem sint longis saltibus apta,
- posterior partes superat mensura priores.
- nec catulus, partu quem reddidit ursa recenti,
- sed male viva caro est; lambendo mater in artus
- fingit et in formam, quantam capit ipse, reducit.
- nonne vides, quos cera tegit sexangula fetus
- melliferarum apium sine membris corpora nasci
- et serosque pedes serasque adsumere pennas?
- Iunonis volucrem, quae cauda sidera portat,
- armigerumque Iovis Cythereiadasque columbas
- et genus omne avium mediis e partibus ovi,
- ni sciret fieri, fieri quis posse putaret?
- sunt qui, cum clauso putrefacta est spina sepulcro,
- mutari credant humanas angue medullas.
- 'Haec tamen ex aliis generis primordia ducunt,
- una est, quae reparet seque ipsa reseminet, ales:
- Assyrii phoenica vocant; non fruge neque herbis,
- sed turis lacrimis et suco vivit amomi.
- haec ubi quinque suae conplevit saecula vitae,
- ilicet in ramis tremulaeque cacumine palmae
- unguibus et puro nidum sibi construit ore,
- quo simul ac casias et nardi lenis aristas
- quassaque cum fulva substravit cinnama murra,
- se super inponit finitque in odoribus aevum.
- inde ferunt, totidem qui vivere debeat annos,
- corpore de patrio parvum phoenica renasci;
- cum dedit huic aetas vires, onerique ferendo est,
- ponderibus nidi ramos levat arboris altae
- fertque pius cunasque suas patriumque sepulcrum
- perque leves auras Hyperionis urbe potitus
- ante fores sacras Hyperionis aede reponit.
- 'Si tamen est aliquid mirae novitatis in istis,
- alternare vices et, quae modo femina tergo
- passa marem est, nunc esse marem miremur hyaenam;
- id quoque, quod ventis animal nutritur et aura,
- protinus adsimulat, tetigit quoscumque colores.
- victa racemifero lyncas dedit India Baccho:
- e quibus, ut memorant, quicquid vesica remisit,
- vertitur in lapides et congelat aere tacto.
- sic et curalium quo primum contigit auras
- tempore, durescit: mollis fuit herba sub undis.
- 'Desinet ante dies et in alto Phoebus anhelos
- aequore tinguet equos, quam consequar omnia verbis
- in species translata novas: sic tempora verti
- cernimus atque illas adsumere robora gentes,
- concidere has; sic magna fuit censuque virisque
- perque decem potuit tantum dare sanguinis annos,
- nunc humilis veteres tantummodo Troia ruinas
- et pro divitiis tumulos ostendit avorum.
- clara fuit Sparte, magnae viguere Mycenae,
- nec non et Cecropis, nec non Amphionis arces.
- vile solum Sparte est, altae cecidere Mycenae,
- Oedipodioniae quid sunt, nisi nomina, Thebae?
- quid Pandioniae restant, nisi nomen, Athenae?
- nunc quoque Dardaniam fama est consurgere Romam,
- Appenninigenae quae proxima Thybridis undis
- mole sub ingenti rerum fundamina ponit:
- haec igitur formam crescendo mutat et olim
- inmensi caput orbis erit! sic dicere vates
- faticinasque ferunt sortes, quantumque recordor,
- Priamides Helenus flenti dubioque salutis
- dixerat Aeneae, cum res Troiana labaret:
- "nate dea, si nota satis praesagia nostrae
- mentis habes, non tota cadet te sospite Troia!
- flamma tibi ferrumque dabunt iter: ibis et una
- Pergama rapta feres, donec Troiaeque tibique
- externum patria contingat amicius arvum,
- urbem et iam cerno Phrygios debere nepotes,
- quanta nec est nec erit nec visa prioribus annis.
- hanc alii proceres per saecula longa potentem,
- sed dominam rerum de sanguine natus Iuli
- efficiet, quo cum tellus erit usa, fruentur
- aetheriae sedes, caelumque erit exitus illi."
- haec Helenum cecinisse penatigero Aeneae
- mente memor refero cognataque moenia laetor
- crescere et utiliter Phrygibus vicisse Pelasgos.
- 'Ne tamen oblitis ad metam tendere longe
- exspatiemur equis, caelum et quodcumque sub illo est,
- inmutat formas, tellusque et quicquid in illa est.
- nos quoque, pars mundi, quoniam non corpora solum,
- verum etiam volucres animae sumus, inque ferinas
- possumus ire domos pecudumque in pectora condi,
- corpora, quae possint animas habuisse parentum
- aut fratrum aut aliquo iunctorum foedere nobis
- aut hominum certe, tuta esse et honesta sinamus
- neve Thyesteis cumulemus viscera mensis!
- quam male consuescit, quem se parat ille cruori
- inpius humano, vituli qui guttura ferro
- rumpit et inmotas praebet mugitibus aures,
- aut qui vagitus similes puerilibus haedum
- edentem iugulare potest aut alite vesci,
- cui dedit ipse cibos! quantum est, quod desit in istis
- ad plenum facinus? quo transitus inde paratur?
- bos aret aut mortem senioribus inputet annis,
- horriferum contra borean ovis arma ministret,
- ubera dent saturae manibus pressanda capellae!
- retia cum pedicis laqueosque artesque dolosas
- tollite! nec volucrem viscata fallite virga
- nec formidatis cervos includite pinnis
- nec celate cibis uncos fallacibus hamos;
- perdite siqua nocent, verum haec quoque perdite tantum:
- ora cruore vacent alimentaque mitia carpant!'
- Talibus atque aliis instructo pectore dictis
- in patriam remeasse ferunt ultroque petitum
- accepisse Numam populi Latialis habenas.
- coniuge qui felix nympha ducibusque Camenis
- sacrificos docuit ritus gentemque feroci
- adsuetam bello pacis traduxit ad artes.
- qui postquam senior regnumque aevumque peregit,
- exstinctum Latiaeque nurus populusque patresque
- deflevere Numam; nam coniunx urbe relicta
- vallis Aricinae densis latet abdita silvis
- sacraque Oresteae gemitu questuque Dianae
- inpedit. a! quotiens nymphae nemorisque lacusque,
- ne faceret, monuere et consolantia verba
- dixerunt! quotiens flenti Theseius heros
- 'siste modum,' dixit 'neque enim fortuna querenda
- sola tua est; similes aliorum respice casus:
- mitius ista feres, utinamque exempla dolentem
- non mea te possent relevare! sed et mea possunt.
- 'Fando aliquem Hippolytum vestras si contigit aures
- credulitate patris, sceleratae fraude novercae
- occubuisse neci, mirabere, vixque probabo,
- sed tamen ille ego sum. me Pasiphaeia quondam
- temptatum frustra patrium temerare cubile,
- quod voluit, finxit voluisse et, crimine verso
- (indiciine metu magis offensane repulsae?)
- damnavit, meritumque nihil pater eicit urbe
- hostilique caput prece detestatur euntis.
- Pittheam profugo curru Troezena petebam
- iamque Corinthiaci carpebam litora ponti,
- cum mare surrexit, cumulusque inmanis aquarum
- in montis speciem curvari et crescere visus
- et dare mugitus summoque cacumine findi;
- corniger hinc taurus ruptis expellitur undis
- pectoribusque tenus molles erectus in auras
- naribus et patulo partem maris evomit ore.
- corda pavent comitum, mihi mens interrita mansit
- exiliis contenta suis, cum colla feroces
- ad freta convertunt adrectisque auribus horrent
- quadrupedes monstrique metu turbantur et altis
- praecipitant currum scopulis; ego ducere vana
- frena manu spumis albentibus oblita luctor
- et retro lentas tendo resupinus habenas.
- nec tamen has vires rabies superasset equorum,
- ni rota, perpetuum qua circumvertitur axem,
- stipitis occursu fracta ac disiecta fuisset.
- excutior curru, lorisque tenentibus artus
- viscera viva trahi, nervos in stipe teneri,
- membra rapi partim partimque reprensa relinqui,
- ossa gravem dare fracta sonum fessamque videres
- exhalari animam nullasque in corpore partes,
- noscere quas posses: unumque erat omnia vulnus.
- num potes aut audes cladi conponere nostrae,
- nympha, tuam? vidi quoque luce carentia regna
- et lacerum fovi Phlegethontide corpus in unda,
- nec nisi Apollineae valido medicamine prolis
- reddita vita foret; quam postquam fortibus herbis
- atque ope Paeonia Dite indignante recepi,
- tum mihi, ne praesens augerem muneris huius
- invidiam, densas obiecit Cynthia nubes,
- utque forem tutus possemque inpune videri,
- addidit aetatem nec cognoscenda reliquit
- ora mihi Cretenque diu dubitavit habendam
- traderet an Delon: Delo Creteque relictis
- hic posuit nomenque simul, quod possit equorum
- admonuisse, iubet deponere "qui" que "fuisti
- Hippolytus," dixit "nunc idem Virbius esto!"
- hoc nemus inde colo de disque minoribus unus
- numine sub dominae lateo atque accenseor illi.'
- Non tamen Egeriae luctus aliena levare
- damna valent; montisque iacens radicibus imis
- liquitur in lacrimas, donec pietate dolentis
- mota soror Phoebi gelidum de corpore fontem
- fecit et aeternas artus tenuavit in undas.
- Et nymphas tetigit nova res, et Amazone natus
- haut aliter stupuit, quam cum Tyrrhenus arator
- fatalem glaebam mediis adspexit in arvis
- sponte sua primum nulloque agitante moveri,
- sumere mox hominis terraeque amittere formam
- oraque venturis aperire recentia fatis:
- indigenae dixere Tagen, qui primus Etruscam
- edocuit gentem casus aperire futuros;
- utve Palatinis haerentem collibus olim
- cum subito vidit frondescere Romulus hastam,
- quae radice nova, non ferro stabat adacto
- et iam non telum, sed lenti viminis arbor
- non exspectatas dabat admirantibus umbras;
- aut sua fluminea cum vidit Cipus in unda
- cornua (vidit enim) falsamque in imagine credens
- esse fidem, digitis ad frontem saepe relatis,
- quae vidit, tetigit, nec iam sua lumina damnans
- restitit, ut victor domito remeabat ab hoste,
- ad caelumque oculos et eodem bracchia tollens
- 'quicquid,' ait 'superi, monstro portenditur isto,
- seu laetum est, patriae laetum populoque Quirini,
- sive minax, mihi sit.' viridique e caespite factas
- placat odoratis herbosas ignibus aras
- vinaque dat pateris mactatarumque bidentum,
- quid sibi significent, trepidantia consulit exta;
- quae simul adspexit Tyrrhenae gentis haruspex,
- magna quidem rerum molimina vidit in illis,
- non manifesta tamen; cum vero sustulit acre
- a pecudis fibris ad Cipi cornua lumen,
- 'rex,' ait 'o! salve! tibi enim, tibi, Cipe, tuisque
- hic locus et Latiae parebunt cornibus arces.
- tu modo rumpe moras portasque intrare patentes
- adpropera! sic fata iubent; namque urbe receptus
- rex eris et sceptro tutus potiere perenni.'
- rettulit ille pedem torvamque a moenibus urbis
- avertens faciem 'procul, a! procul omnia' dixit
- 'talia di pellant! multoque ego iustius aevum
- exul agam, quam me videant Capitolia regem.'
- dixit et extemplo populumque gravemque senatum
- convocat, ante tamen pacali cornua lauro
- velat et aggeribus factis a milite forti
- insistit priscosque deos e more precatus
- 'est' ait 'hic unus, quem vos nisi pellitis urbe,
- rex erit: is qui sit, signo, non nomine dicam:
- cornua fronte gerit! quem vobis indicat augur,
- si Romam intrarit, famularia iura daturum.
- ille quidem potuit portas inrumpere apertas,
- sed nos obstitimus, quamvis coniunctior illo
- nemo mihi est: vos urbe virum prohibete, Quirites,
- vel, si dignus erit, gravibus vincite catenis
- aut finite metum fatalis morte tyranni!'
- qualia succinctis, ubi trux insibilat eurus,
- murmura pinetis fiunt, aut qualia fluctus
- aequorei faciunt, siquis procul audiat illos,
- tale sonat populus; sed per confusa frementis
- verba tamen vulgi vox eminet una 'quis ille est?'
- et spectant frontes praedictaque cornua quaerunt.
- rursus ad hos Cipus 'quem poscitis,' inquit 'habetis'
- et dempta capiti populo prohibente corona
- exhibuit gemino praesignia tempora cornu.
- demisere oculos omnes gemitumque dedere
- atque illud meritis clarum (quis credere possit?)
- inviti videre caput: nec honore carere
- ulterius passi festam inposuere coronam;
- at proceres, quoniam muros intrare vetaris,
- ruris honorati tantum tibi, Cipe, dedere,
- quantum depresso subiectis bobus aratro
- conplecti posses ad finem lucis ab ortu.
- cornuaque aeratis miram referentia formam
- postibus insculpunt, longum mansura per aevum.
- Pandite nunc, Musae, praesentia numina vatum,
- (scitis enim, nec vos fallit spatiosa vetustas,)
- unde Coroniden circumflua Thybridis alti
- insula Romuleae sacris adiecerit urbis.
- Dira lues quondam Latias vitiaverat auras,
- pallidaque exsangui squalebant corpora morbo.
- funeribus fessi postquam mortalia cernunt
- temptamenta nihil, nihil artes posse medentum,
- auxilium caeleste petunt mediamque tenentes
- orbis humum Delphos adeunt, oracula Phoebi,
- utque salutifera miseris succurrere rebus
- sorte velit tantaeque urbis mala finiat, orant:
- et locus et laurus et, quas habet ipse, pharetrae
- intremuere simul, cortinaque reddidit imo
- hanc adyto vocem pavefactaque pectora movit
- 'quod petis hinc, propiore loco, Romane, petisses,
- et pete nunc propiore loco: nec Apolline vobis,
- qui minuat luctus, opus est, sed Apolline nato.
- ite bonis avibus prolemque accersite nostram.'
- iussa dei prudens postquam accepere senatus,
- quam colat, explorant, iuvenis Phoebeius urbem,
- quique petant ventis Epidauria litora, mittunt;
- quae simul incurva missi tetigere carina,
- concilium Graiosque patres adiere, darentque,
- oravere, deum, qui praesens funera gentis
- finiat Ausoniae: certas ita dicere sortes.
- dissidet et variat sententia, parsque negandum
- non putat auxilium, multi retinere suamque
- non emittere opem nec numina tradere suadent:
- dum dubitant, seram pepulere crepuscula lucem;
- umbraque telluris tenebras induxerat orbi,
- cum deus in somnis opifer consistere visus
- ante tuum, Romane, torum, sed qualis in aede
- esse solet, baculumque tenens agreste sinistra
- caesariem longae dextra deducere barbae
- et placido tales emittere pectore voces:
- 'pone metus! veniam simulacraque nostra relinquam.
- hunc modo serpentem, baculum qui nexibus ambit,
- perspice et usque nota visu, ut cognoscere possis!
- vertar in hunc: sed maior ero tantusque videbor,
- in quantum verti caelestia corpora debent.'
- extemplo cum voce deus, cum voce deoque
- somnus abit, somnique fugam lux alma secuta est.
- postera sidereos aurora fugaverat ignes:
- incerti, quid agant, proceres ad templa petiti
- conveniunt operosa dei, quaque ipse morari
- sede velit, signis caelestibus indicet, orant.
- vix bene desierant, cum cristis aureus altis
- in serpente deus praenuntia sibila misit
- adventuque suo signumque arasque foresque
- marmoreumque solum fastigiaque aurea movit
- pectoribusque tenus media sublimis in aede
- constitit atque oculos circumtulit igne micantes:
- territa turba pavet, cognovit numina castos
- evinctus vitta crines albente sacerdos
- et 'deus en, deus est! animis linguisque favete,
- quisquis ades!' dixit 'sis, o pulcherrime, visus
- utiliter populosque iuves tua sacra colentes!'
- quisquis adest, iussum veneratur numen, et omnes
- verba sacerdotis referunt geminata piumque
- Aeneadae praestant et mente et voce favorem.
- adnuit his motisque deus rata pignora cristis
- ter repetita dedit vibrata sibila lingua;
- tum gradibus nitidis delabitur oraque retro
- flectit et antiquas abiturus respicit aras
- adsuetasque domos habitataque templa salutat.
- inde per iniectis adopertam floribus ingens
- serpit humum flectitque sinus mediamque per urbem
- tendit ad incurvo munitos aggere portus.
- restitit hic agmenque suum turbaeque sequentis
- officium placido visus dimittere vultu
- corpus in Ausonia posuit rate: numinis illa
- sensit onus, pressa estque dei gravitate carina;
- Aeneadae gaudent caesoque in litore tauro
- torta coronatae solvunt retinacula navis.
- inpulerat levis aura ratem: deus eminet alte
- inpositaque premens puppim cervice recurvam
- caeruleas despectat aquas modicisque per aequor
- Ionium zephyris sextae Pallantidos ortu
- Italiam tenuit praeterque Lacinia templo
- nobilitate deae Scylaceaque litora fertur;
- linquit Iapygiam laevisque Amphrisia remis
- saxa fugit, dextra praerupta Cocinthia parte,
- Romethiumque legit Caulonaque Naryciamque
- evincitque fretum Siculique angusta Pelori
- Hippotadaeque domos regis Temesesque metalla
- Leucosiamque petit tepidique rosaria Paesti.
- inde legit Capreas promunturiumque Minervae
- et Surrentino generosos palmite colles
- Herculeamque urbem Stabiasque et in otia natam
- Parthenopen et ab hac Cumaeae templa Sibyllae.
- hinc calidi fontes lentisciferumque tenetur
- Liternum multamque trahens sub gurgite harenam
- Volturnus niveisque frequens Sinuessa columbis
- Minturnaeque graves et quam tumulavit alumnus
- Antiphataeque domus Trachasque obsessa palude
- et tellus Circaea et spissi litoris Antium.
- huc ubi veliferam nautae advertere carinam,
- (asper enim iam pontus erat), deus explicat orbes
- perque sinus crebros et magna volumina labens
- templa parentis init flavum tangentia litus.
- aequore placato patrias Epidaurius aras
- linquit et hospitio iuncti sibi numinis usus
- litoream tractu squamae crepitantis harenam
- sulcat et innixus moderamine navis in alta
- puppe caput posuit, donec Castrumque sacrasque
- Lavini sedes Tiberinaque ad ostia venit.
- huc omnis populi passim matrumque patrumque
- obvia turba ruit, quaeque ignes, Troica, servant,
- Vesta, tuos, laetoque deum clamore salutant.
- quaque per adversas navis cita ducitur undas,
- tura super ripas aris ex ordine factis
- parte ab utraque sonant et odorant aera fumis,
- ictaque coniectos incalfacit hostia cultros.
- iamque caput rerum, Romanam intraverat urbem:
- erigitur serpens summoque acclinia malo
- colla movet sedesque sibi circumspicit aptas.
- scinditur in geminas partes circumfluus amnis
- (Insula nomen habet) laterumque a parte duorum
- porrigit aequales media tellure lacertos:
- huc se de Latia pinu Phoebeius anguis
- contulit et finem specie caeleste resumpta
- luctibus inposuit venitque salutifer urbi.
- Hic tamen accessit delubris advena nostris:
- Caesar in urbe sua deus est; quem Marte togaque
- praecipuum non bella magis finita triumphis
- resque domi gestae properataque gloria rerum
- in sidus vertere novum stellamque comantem,
- quam sua progenies; neque enim de Caesaris actis
- ullum maius opus, quam quod pater exstitit huius:
- scilicet aequoreos plus est domuisse Britannos
- perque papyriferi septemflua flumina Nili
- victrices egisse rates Numidasque rebelles
- Cinyphiumque Iubam Mithridateisque tumentem
- nominibus Pontum populo adiecisse Quirini
- et multos meruisse, aliquos egisse triumphos,
- quam tantum genuisse virum, quo praeside rerum
- humano generi, superi, favistis abunde!
- ne foret hic igitur mortali semine cretus,
- ille deus faciendus erat; quod ut aurea vidit
- Aeneae genetrix, vidit quoque triste parari
- pontifici letum et coniurata arma moveri,
- palluit et cunctis, ut cuique erat obvia, divis
- 'adspice,' dicebat 'quanta mihi mole parentur
- insidiae, quantaque caput cum fraude petatur,
- quod de Dardanio solum mihi restat Iulo.
- solane semper ero iustis exercita curis,
- quam modo Tydidae Calydonia vulneret hasta,
- nunc male defensae confundant moenia Troiae,
- quae videam natum longis erroribus actum
- iactarique freto sedesque intrare silentum
- bellaque cum Turno gerere, aut, si vera fatemur,
- cum Iunone magis? quid nunc antiqua recordor
- damna mei generis? timor hic meminisse priorum
- non sinit; en acui sceleratos cernitis enses.
- quos prohibete, precor, facinusque repellite neve
- caede sacerdotis flammas exstinguite Vestae!'
- Talia nequiquam toto Venus anxia caelo
- verba iacit superosque movet, qui rumpere quamquam
- ferrea non possunt veterum decreta sororum,
- signa tamen luctus dant haut incerta futuri;
- arma ferunt inter nigras crepitantia nubes
- terribilesque tubas auditaque cornua caelo
- praemonuisse nefas; solis quoque tristis imago
- lurida sollicitis praebebat lumina terris;
- saepe faces visae mediis ardere sub astris,
- saepe inter nimbos guttae cecidere cruentae;
- caerulus et vultum ferrugine Lucifer atra
- sparsus erat, sparsi lunares sanguine currus;
- tristia mille locis Stygius dedit omina bubo,
- mille locis lacrimavit ebur, cantusque feruntur
- auditi sanctis et verba minantia lucis.
- victima nulla litat, magnosque instare tumultus
- fibra monet, caesumque caput reperitur in extis,
- inque foro circumque domos et templa deorum
- nocturnos ululasse canes umbrasque silentum
- erravisse ferunt motamque tremoribus urbem.
- non tamen insidias venturaque vincere fata
- praemonitus potuere deum, strictique feruntur
- in templum gladii: neque enim locus ullus in urbe
- ad facinus diramque placet nisi curia caedem.
- tum vero Cytherea manu percussit utraque
- pectus et Aeneaden molitur condere nube,
- qua prius infesto Paris est ereptus Atridae,
- et Diomedeos Aeneas fugerat enses.
- talibus hanc genitor: 'sola insuperabile fatum,
- nata, movere paras? intres licet ipsa sororum
- tecta trium: cernes illic molimine vasto
- ex aere et solido rerum tabularia ferro,
- quae neque concursum caeli neque fulminis iram
- nec metuunt ullas tuta atque aeterna ruinas;
- invenies illic incisa adamante perenni
- fata tui generis: legi ipse animoque notavi
- et referam, ne sis etiamnum ignara futuri.
- hic sua conplevit, pro quo, Cytherea, laboras,
- tempora, perfectis, quos terrae debuit, annis.
- ut deus accedat caelo templisque colatur,
- tu facies natusque suus, qui nominis heres
- inpositum feret unus onus caesique parentis
- nos in bella suos fortissimus ultor habebit.
- illius auspiciis obsessae moenia pacem
- victa petent Mutinae, Pharsalia sentiet illum,
- Emathiique iterum madefient caede Philippi,
- et magnum Siculis nomen superabitur undis,
- Romanique ducis coniunx Aegyptia taedae
- non bene fisa cadet, frustraque erit illa minata,
- servitura suo Capitolia nostra Canopo.
- quid tibi barbariam gentesque ab utroque iacentes
- oceano numerem? quodcunque habitabile tellus
- sustinet, huius erit: pontus quoque serviet illi!
- 'Pace data terris animum ad civilia vertet
- iura suum legesque feret iustissimus auctor
- exemploque suo mores reget inque futuri
- temporis aetatem venturorumque nepotum
- prospiciens prolem sancta de coniuge natam
- ferre simul nomenque suum curasque iubebit,
- nec nisi cum senior meritis aequaverit annos,
- aetherias sedes cognataque sidera tanget.
- hanc animam interea caeso de corpore raptam
- fac iubar, ut semper Capitolia nostra forumque
- divus ab excelsa prospectet Iulius aede!'
- Vix ea fatus erat, medi cum sede senatus
- constitit alma Venus nulli cernenda suique
- Caesaris eripuit membris nec in aera solvi
- passa recentem animam caelestibus intulit astris
- dumque tulit, lumen capere atque ignescere sensit
- emisitque sinu: luna volat altius illa
- flammiferumque trahens spatioso limite crinem
- stella micat natique videns bene facta fatetur
- esse suis maiora et vinci gaudet ab illo.
- hic sua praeferri quamquam vetat acta paternis,
- libera fama tamen nullisque obnoxia iussis
- invitum praefert unaque in parte repugnat:
- sic magnus cedit titulis Agamemnonis Atreus,
- Aegea sic Theseus, sic Pelea vicit Achilles;
- denique, ut exemplis ipsos aequantibus utar,
- sic et Saturnus minor est Iove: Iuppiter arces
- temperat aetherias et mundi regna triformis,
- terra sub Augusto est; pater est et rector uterque.
- di, precor, Aeneae comites, quibus ensis et ignis
- cesserunt, dique Indigetes genitorque Quirine
- urbis et invicti genitor Gradive Quirini
- Vestaque Caesareos inter sacrata penates,
- et cum Caesarea tu, Phoebe domestice, Vesta,
- quique tenes altus Tarpeias Iuppiter arces,
- quosque alios vati fas appellare piumque est:
- tarda sit illa dies et nostro serior aevo,
- qua caput Augustum, quem temperat, orbe relicto
- accedat caelo faveatque precantibus absens!
- Iamque opus exegi, quod nec Iovis ira nec ignis
- nec poterit ferrum nec edax abolere vetustas.
- cum volet, illa dies, quae nil nisi corporis huius
- ius habet, incerti spatium mihi finiat aevi:
- parte tamen meliore mei super alta perennis
- astra ferar, nomenque erit indelebile nostrum,
- quaque patet domitis Romana potentia terris,
- ore legar populi, perque omnia saecula fama,
- siquid habent veri vatum praesagia, vivam.
- --oOo-- -