P. Ovidi Nasonis Metamorphoses
Liber Qvartvs Decimvs
- Iamque Giganteis iniectam faucibus Aetnen
- arvaque Cyclopum, quid rastra, quid usus aratri,
- nescia nec quicquam iunctis debentia bubus
- liquerat Euboicus tumidarum cultor aquarum,
- liquerat et Zanclen adversaque moenia Regi
- navifragumque fretum, gemino quod litore pressum
- Ausoniae Siculaeque tenet confinia terrae.
- inde manu magna Tyrrhena per aequora vectus
- herbiferos adiit colles atque atria Glaucus
- Sole satae Circes, variarum plena ferarum.
- quam simul adspexit, dicta acceptaque salute,
- 'diva, dei miserere, precor! nam sola levare
- tu potes hunc,' dixit 'videar modo dignus, amorem.
- quanta sit herbarum, Titani, potentia, nulli
- quam mihi cognitius, qui sum mutatus ab illis.
- neve mei non nota tibi sit causa furoris:
- litore in Italico, Messenia moenia contra,
- Scylla mihi visa est. pudor est promissa precesque
- blanditiasque meas contemptaque verba referre;
- at tu, sive aliquid regni est in carmine, carmen
- ore move sacro, sive expugnacior herba est,
- utere temptatis operosae viribus herbae
- nec medeare mihi sanesque haec vulnera mando,
- fine nihil opus est: partem ferat illa caloris.'
- at Circe (neque enim flammis habet aptius ulla
- talibus ingenium, seu causa est huius in ipsa,
- seu Venus indicio facit hoc offensa paterno,)
- talia verba refert: 'melius sequerere volentem
- optantemque eadem parilique cupidine captam.
- dignus eras ultro (poteras certeque) rogari,
- et, si spem dederis, mihi crede, rogaberis ultro.
- neu dubites absitque tuae fiducia formae,
- en ego, cum dea sim, nitidi cum filia Solis,
- carmine cum tantum, tantum quoque gramine possim,
- ut tua sim, voveo. spernentem sperne, sequenti
- redde vices, unoque duas ulciscere facto.'
- talia temptanti 'prius' inquit 'in aequore frondes'
- Glaucus 'et in summis nascentur montibus algae,
- Sospite quam Scylla nostri mutentur amores.'
- indignata dea est et laedere quatenus ipsum
- non poterat (nec vellet amans), irascitur illi,
- quae sibi praelata est; venerisque offensa repulsa,
- protinus horrendis infamia pabula sucis
- conterit et tritis Hecateia carmina miscet
- caerulaque induitur velamina perque ferarum
- agmen adulantum media procedit ab aula
- oppositumque petens contra Zancleia saxa
- Region ingreditur ferventes aestibus undas,
- in quibus ut solida ponit vestigia terra
- summaque decurrit pedibus super aequora siccis.
- parvus erat gurges, curvos sinuatus in arcus,
- grata quies Scyllae: quo se referebat ab aestu
- et maris et caeli, medio cum plurimus orbe
- sol erat et minimas a vertice fecerat umbras.
- hunc dea praevitiat portentificisque venenis
- inquinat; hic pressos latices radice nocenti
- spargit et obscurum verborum ambage novorum
- ter noviens carmen magico demurmurat ore.
- Scylla venit mediaque tenus descenderat alvo,
- cum sua foedari latrantibus inguina monstris
- adspicit ac primo credens non corporis illas
- esse sui partes, refugitque abigitque timetque
- ora proterva canum, sed quos fugit, attrahit una
- et corpus quaerens femorum crurumque pedumque
- Cerbereos rictus pro partibus invenit illis:
- statque canum rabie subiectaque terga ferarum
- inguinibus truncis uteroque exstante coercet.
- Flevit amans Glaucus nimiumque hostiliter usae
- viribus herbarum fugit conubia Circes;
- Scylla loco mansit cumque est data copia, primum
- in Circes odium sociis spoliavit Ulixem;
- mox eadem Teucras fuerat mersura carinas,
- ni prius in scopulum, qui nunc quoque saxeus exstat,
- transformata foret: scopulum quoque navita vitat.
- Hunc ubi Troianae remis avidamque Charybdin
- evicere rates, cum iam prope litus adessent
- Ausonium, Libycas vento referuntur ad oras.
- excipit Aenean illic animoque domoque
- non bene discidium Phrygii latura mariti
- Sidonis; inque pyra sacri sub imagine facta
- incubuit ferro deceptaque decipit omnes.
- rursus harenosae fugiens nova moenia terrae
- ad sedemque Erycis fidumque relatus Acesten
- sacrificat tumulumque sui genitoris honorat.
- quasque rates Iris Iunonia paene cremarat,
- solvit et Hippotadae regnum terrasque calenti
- sulphure fumantis Acheloiadumque relinquit
- Sirenum scopulos, orbataque praeside pinus
- Inarimen Prochytenque legit sterilique locatas
- colle Pithecusas, habitantum nomine dictas.
- quippe deum genitor, fraudem et periuria quondam
- Cercopum exosus gentisque admissa dolosae,
- in deforme viros animal mutavit, ut idem
- dissimiles homini possent similesque videri,
- membraque contraxit naresque a fronte resimas
- contudit et rugis peraravit anilibus ora
- totaque velatos flaventi corpora villo
- misit in has sedes nec non prius abstulit usum
- verborum et natae dira in periuria linguae;
- posse queri tantum rauco stridore reliquit.
- Has ubi praeteriit et Parthenopeia dextra
- moenia deseruit, laeva de parte canori
- Aeolidae tumulum et, loca feta palustribus ulvis,
- litora Cumarum vivacisque antra Sibyllae
- intrat et, ut manes adeat per Averna paternos,
- orat. at illa diu vultum tellure moratum
- erexit tandemque deo furibunda recepto
- 'magna petis,' dixit, 'vir factis maxime, cuius
- dextera per ferrum, pietas spectata per ignes.
- pone tamen, Troiane, metum: potiere petitis
- Elysiasque domos et regna novissima mundi
- me duce cognosces simulacraque cara parentis.
- invia virtuti nulla est via.' dixit et auro
- fulgentem ramum silva Iunonis Avernae
- monstravit iussitque suo divellere trunco.
- paruit Aeneas et formidabilis Orci
- vidit opes atavosque suos umbramque senilem
- magnanimi Anchisae; didicit quoque iura locorum,
- quaeque novis essent adeunda pericula bellis.
- inde ferens lassos averso tramite passus
- cum duce Cumaea mollit sermone laborem.
- dumque iter horrendum per opaca crepuscula carpit,
- 'seu dea tu praesens, seu dis gratissima,' dixit,
- 'numinis instar eris semper mihi, meque fatebor
- muneris esse tui, quae me loca mortis adire,
- quae loca me visae voluisti evadere mortis.
- pro quibus aerias meritis evectus ad auras
- templa tibi statuam, tribuam tibi turis honores.'
- respicit hunc vates et suspiratibus haustis
- 'nec dea sum,' dixit 'nec sacri turis honore
- humanum dignare caput, neu nescius erres,
- lux aeterna mihi carituraque fine dabatur,
- si mea virginitas Phoebo patuisset amanti.
- dum tamen hanc sperat, dum praecorrumpere donis
- me cupit, "elige," ait "virgo Cumaea, quid optes:
- optatis potiere tuis." ego pulveris hausti
- ostendens cumulum, quot haberet corpora pulvis,
- tot mihi natales contingere vana rogavi;
- excidit, ut peterem iuvenes quoque protinus annos.
- hos tamen ille mihi dabat aeternamque iuventam,
- si Venerem paterer: contempto munere Phoebi
- innuba permaneo; sed iam felicior aetas
- terga dedit, tremuloque gradu venit aegra senectus,
- quae patienda diu est. nam iam mihi saecula septem
- acta, tamen superest, numeros ut pulveris aequem,
- ter centum messes, ter centum musta videre.
- tempus erit, cum de tanto me corpore parvam
- longa dies faciet, consumptaque membra senecta
- ad minimum redigentur onus: nec amata videbor
- nec placuisse deo, Phoebus quoque forsitan ipse
- vel non cognoscet, vel dilexisse negabit:
- usque adeo mutata ferar nullique videnda,
- voce tamen noscar; vocem mihi fata relinquent.'
- Talia convexum per iter memorante Sibylla
- sedibus Euboicam Stygiis emergit in urbem
- Troius Aeneas sacrisque ex more litatis
- litora adit nondum nutricis habentia nomen.
- hic quoque substiterat post taedia longa laborum
- Neritius Macareus, comes experientis Ulixis.
- desertum quondam mediis qui rupibus Aetnae
- noscit Achaemeniden inprovisoque repertum
- vivere miratus, 'qui te casusve deusve
- servat, Achaemenide? cur' inquit 'barbara Graium
- prora vehit? petitur vestra quae terra carina?'
- talia quaerenti, iam non hirsutus amictu,
- iam suus et spinis conserto tegmine nullis,
- fatur Achaemenides: 'iterum Polyphemon et illos
- adspiciam fluidos humano sanguine rictus,
- hac mihi si potior domus est Ithaceque carina,
- si minus Aenean veneror genitore, nec umquam
- esse satis potero, praestem licet omnia, gratus.
- quod loquor et spiro caelumque et sidera solis
- respicio, possimne ingratus et inmemor esse?
- ille dedit, quod non anima haec Cyclopis in ora
- venit, et ut iam nunc lumen vitale relinquam,
- aut tumulo aut certe non illa condar in alvo.
- quid mihi tunc animi (nisi si timor abstulit omnem
- sensum animumque) fuit, cum vos petere alta relictus
- aequora conspexi? volui inclamare, sed hosti
- prodere me timui: vestrae quoque clamor Ulixis
- paene rati nocuit. vidi, cum monte revulsum
- inmanem scopulum medias permisit in undas;
- vidi iterum veluti tormenti viribus acta
- vasta Giganteo iaculantem saxa lacerto
- et, ne deprimeret fluctus ventusve carinam,
- pertimui, iam me non esse oblitus in illa.
- ut vero fuga vos a certa morte reduxit,
- ille quidem totam gemebundus obambulat Aetnam
- praetemptatque manu silvas et luminis orbus
- rupibus incursat foedataque bracchia tabo
- in mare protendens gentem exsecratur Achivam
- atque ait: "o si quis referat mihi casus Ulixem,
- aut aliquem e sociis, in quem mea saeviat ira,
- viscera cuius edam, cuius viventia dextra
- membra mea laniem, cuius mihi sanguis inundet
- guttur, et elisi trepident sub dentibus artus:
- quam nullum aut leve sit damnum mihi lucis ademptae!"
- haec et plura ferox, me luridus occupat horror
- spectantem vultus etiamnum caede madentes
- crudelesque manus et inanem luminis orbem
- membraque et humano concretam sanguine barbam.
- mors erat ante oculos, minimum tamen illa malorum,
- et iam prensurum, iam nunc mea viscera rebar
- in sua mersurum, mentique haerebat imago
- temporis illius, quo vidi bina meorum
- ter quater adfligi sociorum corpora terrae,
- cum super ipse iacens hirsuti more leonis
- visceraque et carnes cumque albis ossa medullis
- semianimesque artus avidam condebat in alvum;
- me tremor invasit: stabam sine sanguine maestus,
- mandentemque videns eiectantemque cruentas
- ore dapes et frusta mero glomerata vomentem:
- talia fingebam misero mihi fata parari
- perque dies multos latitans omnemque tremiscens
- ad strepitum mortemque timens cupidusque moriri
- glande famem pellens et mixta frondibus herba
- solus inops exspes leto poenaeque relictus
- hanc procul adspexi longo post tempore navem
- oravique fugam gestu ad litusque cucurri,
- et movi: Graiumque ratis Troiana recepit!
- tu quoque pande tuos, comitum gratissime, casus
- et ducis et turbae, quae tecum est credita ponto.'
- Aeolon ille refert Tusco regnare profundo,
- Aeolon Hippotaden, cohibentem carcere ventos;
- quos bovis inclusos tergo, memorabile munus,
- Dulichium sumpsisse ducem flatuque secundo
- lucibus isse novem et terram aspexisse petitam;
- proxima post nonam cum sese aurora moveret,
- invidia socios praedaeque cupidine victos
- esse; ratos aurum, dempsisse ligamina ventis;
- cum quibus isse retro, per quas modo venerat undas,
- Aeoliique ratem portus repetisse tyranni.
- 'inde Lami veterem Laestrygonis' inquit 'in urbem
- venimus: Antiphates terra regnabat in illa.
- missus ad hunc ego sum, numero comitante duorum,
- vixque fuga quaesita salus comitique mihique,
- tertius e nobis Laestrygonis inpia tinxit
- ora cruore suo. fugientibus instat et agmen
- concitat Antiphates; coeunt et saxa trabesque
- coniciunt merguntque viros merguntque carinas.
- una tamen, quae nos ipsumque vehebat Ulixem,
- effugit. amissa sociorum parte dolentes
- multaque conquesti terris adlabimur illis,
- quas procul hinc cernis (procul est, mihi crede, videnda
- insula visa mihi!) tuque o iustissime Troum,
- nate dea, (neque enim finito Marte vocandus
- hostis es, Aenea) moneo, fuge litora Circes!
- nos quoque Circaeo religata in litore pinu,
- Antiphatae memores inmansuetique Cyclopis,
- ire negabamus; sed tecta ignota subire
- sorte sumus lecti: sors me fidumque Politen
- Eurylochumque simul nimiique Elpenora vini
- bisque novem socios Circaea ad moenia misit.
- quae simul attigimus stetimusque in limine tecti,
- mille lupi mixtaeque lupis ursaeque leaeque
- occursu fecere metum, sed nulla timenda
- nullaque erat nostro factura in corpore vulnus;
- quin etiam blandas movere per aera caudas
- nostraque adulantes comitant vestigia, donec
- excipiunt famulae perque atria marmore tecta
- ad dominam ducunt: pulchro sedet illa recessu
- sollemni solio pallamque induta nitentem
- insuper aurato circumvelatur amictu.
- Nereides nymphaeque simul, quae vellera motis
- nulla trahunt digitis nec fila sequentia ducunt:
- gramina disponunt sparsosque sine ordine flores
- secernunt calathis variasque coloribus herbas;
- ipsa, quod hae faciunt, opus exigit, ipsa, quis usus
- quove sit in folio, quae sit concordia mixtis,
- novit et advertens pensas examinat herbas.
- haec ubi nos vidit, dicta acceptaque salute
- diffudit vultus et reddidit omina votis.
- nec mora, misceri tosti iubet hordea grani
- mellaque vimque meri cum lacte coagula passo,
- quique sub hac lateant furtim dulcedine, sucos
- adicit. accipimus sacra data pocula dextra.
- quae simul arenti sitientes hausimus ore,
- et tetigit summos virga dea dira capillos,
- (et pudet et referam) saetis horrescere coepi,
- nec iam posse loqui, pro verbis edere raucum
- murmur et in terram toto procumbere vultu,
- osque meum sensi pando occallescere rostro,
- colla tumere toris, et qua modo pocula parte
- sumpta mihi fuerant, illa vestigia feci
- cumque eadem passis (tantum medicamina possunt!)
- claudor hara, solumque suis caruisse figura
- vidimus Eurylochum: solus data pocula fugit;
- quae nisi vitasset, pecoris pars una manerem
- nunc quoque saetigeri, nec tantae cladis ab illo
- certior ad Circen ultor venisset Ulixes.
- pacifer huic dederat florem Cyllenius album:
- moly vocant superi, nigra radice tenetur;
- tutus eo monitisque simul caelestibus intrat
- ille domum Circes et ad insidiosa vocatus
- pocula conantem virga mulcere capillos
- reppulit et stricto pavidam deterruit ense.
- inde fides dextraeque datae thalamoque receptus
- coniugii dotem sociorum corpora poscit.
- spargimur ignotae sucis melioribus herbae
- percutimurque caput conversae verbere virgae,
- verbaque dicuntur dictis contraria verbis.
- quo magis illa canit, magis hoc tellure levati
- erigimur, saetaeque cadunt, bifidosque relinquit
- rima pedes, redeunt umeri et subiecta lacertis
- bracchia sunt: flentem flentes amplectimur ipsi
- haeremusque ducis collo nec verba locuti
- ulla priora sumus quam nos testantia gratos.
- annua nos illic tenuit mora, multaque praesens
- tempore tam longo vidi, multa auribus hausi,
- hoc quoque cum multis, quod clam mihi rettulit una
- quattuor e famulis ad talia sacra paratis.
- cum duce namque meo Circe dum sola moratur,
- illa mihi niveo factum de marmore signum
- ostendit iuvenale gerens in vertice picum,
- aede sacra positum multisque insigne coronis.
- quis foret et quare sacra coleretur in aede,
- cur hanc ferret avem, quaerenti et scire volenti
- "accipe" ait, "Macareu, dominaeque potentia quae sit
- hinc quoque disce meae; tu dictis adice mentem!
- '"Picus in Ausoniis, proles Saturnia, terris
- rex fuit, utilium bello studiosus equorum;
- forma viro, quam cernis, erat: licet ipse decorem
- adspicias fictaque probes ab imagine verum;
- par animus formae; nec adhuc spectasse per annos
- quinquennem poterat Graia quater Elide pugnam.
- ille suos dryadas Latiis in montibus ortas
- verterat in vultus, illum fontana petebant
- numina, naiades, quas Albula, quasque Numici,
- quas Anienis aquae cursuque brevissimus Almo
- Narve tulit praeceps et opacae Farfarus umbrae,
- quaeque colunt Scythicae stagnum nemorale Dianae
- finitimosque lacus; spretis tamen omnibus unam
- ille colit nymphen, quam quondam in colle Palati
- dicitur ancipiti peperisse Venilia Iano.
- haec ubi nubilibus primum maturuit annis,
- praeposito cunctis Laurenti tradita Pico est,
- rara quidem facie, sed rarior arte canendi,
- unde Canens dicta est: silvas et saxa movere
- et mulcere feras et flumina longa morari
- ore suo volucresque vagas retinere solebat.
- quae dum feminea modulatur carmina voce,
- exierat tecto Laurentes Picus in agros
- indigenas fixurus apros tergumque premebat
- acris equi laevaque hastilia bina ferebat
- poeniceam fulvo chlamydem contractus ab auro.
- venerat in silvas et filia Solis easdem,
- utque novas legeret fecundis collibus herbas,
- nomine dicta suo Circaea reliquerat arva.
- quae simul ac iuvenem virgultis abdita vidit,
- obstipuit: cecidere manu, quas legerat, herbae,
- flammaque per totas visa est errare medullas.
- ut primum valido mentem conlegit ab aestu,
- quid cuperet, fassura fuit: ne posset adire,
- cursus equi fecit circumfususque satelles.
- 'non' ait 'effugies, vento rapiare licebit,
- si modo me novi, si non evanuit omnis
- herbarum virtus, nec me mea carmina fallunt.'
- dixit et effigiem nullo cum corpore falsi
- fingit apri praeterque oculos transcurrere regis
- iussit et in densum trabibus nemus ire videri,
- plurima qua silva est et equo loca pervia non sunt.
- haut mora, continuo praedae petit inscius umbram
- Picus equique celer spumantia terga relinquit
- spemque sequens vanam silva pedes errat in alta.
- concipit illa preces et verba venefica dicit
- ignotosque deos ignoto carmine adorat,
- quo solet et niveae vultum confundere Lunae
- et patrio capiti bibulas subtexere nubes.
- tum quoque cantato densetur carmine caelum
- et nebulas exhalat humus, caecisque vagantur
- limitibus comites, et abest custodia regis.
- nacta locum tempusque 'per o, tua lumina,' dixit
- 'quae mea ceperunt, perque hanc, pulcherrime, formam,
- quae facit, ut supplex tibi sim dea, consule nostris
- ignibus et socerum, qui pervidet omnia, Solem
- accipe nec durus Titanida despice Circen.'
- dixerat; ille ferox ipsamque precesque repellit
- et 'quaecumque es,' ait 'non sum tuus; altera captum
- me tenet et teneat per longum, conprecor, aevum,
- nec Venere externa socialia foedera laedam,
- dum mihi Ianigenam servabunt fata Canentem.'
- saepe retemptatis precibus Titania frustra
- 'non inpune feres, neque' ait 'reddere Canenti,
- laesaque quid faciat, quid amans, quid femina, disces
- rebus; at est et amans et laesa et femina Circe!'
- tum bis ad occasus, bis se convertit ad ortus,
- ter iuvenem baculo tetigit, tria carmina dixit.
- ille fugit, sed se solito velocius ipse
- currere miratur: pennas in corpore vidit,
- seque novam subito Latiis accedere silvis
- indignatus avem duro fera robora rostro
- figit et iratus longis dat vulnera ramis;
- purpureum chlamydis pennae traxere colorem;
- fibula quod fuerat vestemque momorderat aurum,
- pluma fit, et fulvo cervix praecingitur auro,
- nec quicquam antiquum Pico nisi nomina restat.
- '"Interea comites, clamato saepe per agros
- nequiquam Pico nullaque in parte reperto,
- inveniunt Circen (nam iam tenuaverat auras
- passaque erat nebulas ventis ac sole recludi)
- criminibusque premunt veris regemque reposcunt
- vimque ferunt saevisque parant incessere telis:
- illa nocens spargit virus sucosque veneni
- et Noctem Noctisque deos Ereboque Chaoque
- convocat et longis Hecaten ululatibus orat.
- exsiluere loco (dictu mirabile) silvae,
- ingemuitque solum, vincinaque palluit arbor,
- sparsaque sanguineis maduerunt pabula guttis,
- et lapides visi mugitus edere raucos
- et latrare canes et humus serpentibus atris
- squalere et tenues animae volitare silentum:
- attonitum monstris vulgus pavet; illa paventis
- ora venenata tetigit mirantia virga,
- cuius ab attactu variarum monstra ferarum
- in iuvenes veniunt: nulli sua mansit imago.
- '"Sparserat occiduus Tartessia litora Phoebus,
- et frustra coniunx oculis animoque Canentis
- exspectatus erat: famuli populusque per omnes
- discurrunt silvas atque obvia lumina portant;
- nec satis est nymphae flere et lacerare capillos
- et dare plangorem (facit haec tamen omnia) seque
- proripit ac Latios errat vesana per agros.
- sex illam noctes, totidem redeuntia solis
- lumina viderunt inopem somnique cibique
- per iuga, per valles, qua fors ducebat, euntem;
- ultimus adspexit Thybris luctuque viaque
- fessam et iam longa ponentem corpora ripa.
- illic cum lacrimis ipso modulata dolore
- verba sono tenui maerens fundebat, ut olim
- carmina iam moriens canit exequialia cycnus;
- luctibus extremum tenues liquefacta medullas
- tabuit inque leves paulatim evanuit auras,
- fama tamen signata loco est, quem rite Canentem
- nomine de nymphae veteres dixere Camenae."
- 'Talia multa mihi longum narrata per annum
- visaque sunt. resides et desuetudine tardi
- rursus inire fretum, rursus dare vela iubemur,
- ancipitesque vias et iter Titania vastum
- dixerat et saevi restare pericula ponti:
- pertimui, fateor, nactusque hoc litus adhaesi.'
- Finierat Macareus, urnaque Aeneia nutrix
- condita marmorea tumulo breve carmen habebat
- hic : me : caietam : notae : pietatis : alumnus
- ereptam : argolico : quo : debuit : igne : cremavit
- solvitur herboso religatus ab aggere funis,
- et procul insidias infamataeque relinquunt
- tecta deae lucosque petunt, ubi nubilus umbra
- in mare cum flava prorumpit Thybris harena;
- Faunigenaeque domo potitur nataque Latini,
- non sine Marte tamen. bellum cum gente feroci
- suscipitur, pactaque furit pro coniuge Turnus.
- concurrit Latio Tyrrhenia tota, diuque
- ardua sollicitis victoria quaeritur armis.
- auget uterque suas externo robore vires,
- et multi Rutulos, multi Troiana tuentur
- castra, neque Aeneas Euandri ad moenia frustra,
- at Venulus frustra profugi Diomedis ad urbem
- venerat: ille quidem sub Iapyge maxima Dauno
- moenia condiderat dotaliaque arva tenebat;
- sed Venulus Turni postquam mandata peregit
- auxiliumque petit, vires Aetolius heros
- excusat: nec se aut soceri committere pugnae
- velle sui populos, aut quos e gente suorum
- armet habere ullos, 'neve haec commenta putetis,
- admonitu quamquam luctus renoventur amari,
- perpetiar memorare tamen. postquam alta cremata est
- Ilios, et Danaas paverunt Pergama flammas,
- Naryciusque heros, a virgine virgine rapta,
- quam meruit poenam solus, digessit in omnes,
- spargimur et ventis inimica per aequora rapti
- fulmina, noctem, imbres, iram caelique marisque
- perpetimur Danai cumulumque Capherea cladis,
- neve morer referens tristes ex ordine casus,
- Graecia tum potuit Priamo quoque flenda videri.
- me tamen armiferae servatum cura Minervae
- fluctibus eripuit, patriis sed rursus ab agris
- pellor, et antiquo memores de vulnere poenas
- exigit alma Venus, tantosque per alta labores
- aequora sustinui, tantos terrestribus armis,
- ut mihi felices sint illi saepe vocati,
- quos communis hiems inportunusque Caphereus
- mersit aquis, vellemque horum pars una fuissem.
- 'Ultima iam passi comites belloque fretoque
- deficiunt finemque rogant erroris, at Acmon
- fervidus ingenio, tum vero et cladibus asper,
- "quid superest, quod iam patientia vestra recuset
- ferre, viri?" dixit "quid habet Cytherea, quod ultra,
- velle puta, faciat? nam dum peiora timentur,
- est in vota locus: sors autem ubi pessima rerum,
- sub pedibus timor est securaque summa malorum.
- audiat ipsa licet, licet, ut facit, oderit omnes
- sub Diomede viros, odium tamen illius omnes
- spernimus: haud magno stat magna potentia nobis."
- talibus inritans Venerem Pleuronius Acmon
- instimulat verbis veteremque resuscitat iram.
- dicta placent paucis, numeri maioris amici
- Acmona conripimus; cui respondere volenti
- vox pariter vocisque via est tenuata, comaeque
- in plumas abeunt, plumis nova colla teguntur
- pectoraque et tergum, maiores bracchia pennas
- accipiunt, cubitique leves sinuantur in alas;
- magna pedis digitos pars occupat, oraque cornu
- indurata rigent finemque in acumine ponunt.
- hunc Lycus, hunc Idas et cum Rhexenore Nycteus,
- hunc miratur Abas, et dum mirantur, eandem
- accipiunt faciem, numerusque ex agmine maior
- subvolat et remos plausis circumvolat alis:
- si volucrum quae sit subitarum forma requiris,
- ut non cycnorum, sic albis proxima cygnis.
- vix equidem has sedes et Iapygis arida Dauni
- arva gener teneo minima cum parte meorum.'
- Hactenus Oenides, Venulus Calydonia regna
- Peucetiosque sinus Messapiaque arva relinquit.
- in quibus antra videt, quae, multa nubila silva
- et levibus cannis latitantia semicaper Pan
- nunc tenet, at quodam tenuerunt tempore nymphae.
- Apulus has illa pastor regione fugatas
- terruit et primo subita formidine movit,
- mox, ubi mens rediit et contempsere sequentem,
- ad numerum motis pedibus duxere choreas;
- inprobat has pastor saltuque imitatus agresti
- addidit obscenis convicia rustica dictis,
- nec prius os tacuit, quam guttura condidit arbor:
- arbor enim est, sucoque licet cognoscere mores.
- quippe notam linguae bacis oleaster amaris
- exhibet: asperitas verborum cessit in illa.
- Hinc ubi legati rediere, negata ferentes
- arma Aetola sibi, Rutuli sine viribus illis
- bella instructa gerunt, multumque ab utraque cruoris
- parte datur; fert ecce avidas in pinea Turnus
- texta faces, ignesque timent, quibus unda pepercit.
- iamque picem et ceras alimentaque cetera flammae
- Mulciber urebat perque altum ad carbasa malum
- ibat, et incurvae fumabant transtra carinae,
- cum memor has pinus Idaeo vertice caesas
- sancta deum genetrix tinnitibus aera pulsi
- aeris et inflati conplevit murmure buxi
- perque leves domitis invecta leonibus auras
- 'inrita sacrilega iactas incendia dextra,
- Turne!' ait. 'eripiam: nec me patiente cremabit
- ignis edax nemorum partes et membra meorum.'
- intonuit dicente dea, tonitrumque secuti
- cum saliente graves ceciderunt grandine nimbi,
- aeraque et tumidum subitis concursibus aequor
- Astraei turbant et eunt in proelia fratres.
- e quibus alma parens unius viribus usa
- stuppea praerupit Phrygiae retinacula classis,
- fertque rates pronas medioque sub aequore mergit;
- robore mollito lignoque in corpora verso
- in capitum faciem puppes mutantur aduncae,
- in digitos abeunt et crura natantia remi,
- quodque prius fuerat, latus est, mediisque carina
- subdita navigiis spinae mutatur in usum,
- lina comae molles, antemnae bracchia fiunt,
- caerulus, ut fuerat, color est; quasque ante timebant,
- illas virgineis exercent lusibus undas
- Naides aequoreae durisque in montibus ortae
- molle fretum celebrant nec eas sua tangit origo;
- non tamen oblitae, quam multa pericula saepe
- pertulerint pelago, iactatis saepe carinis
- subposuere manus, nisi siqua vehebat Achivos:
- cladis adhuc Phrygiae memores odere Pelasgos
- Neritiaeque ratis viderunt fragmina laetis
- vultibus et laetis videre rigescere puppim
- vultibus Alcinoi saxumque increscere ligno.
- Spes erat, in nymphas animata classe marinas
- posse metu monstri Rutulum desistere bello:
- perstat, habetque deos pars utraque, quodque deorum est
- instar, habent animos; nec iam dotalia regna,
- nec sceptrum soceri, nec te, Lavinia virgo,
- sed vicisse petunt deponendique pudore
- bella gerunt, tandemque Venus victricia nati
- arma videt, Turnusque cadit: cadit Ardea, Turno
- sospite dicta potens; quam postquam barbarus ignis
- abstulit et tepida latuerunt tecta favilla,
- congerie e media tum primum cognita praepes
- subvolat et cineres plausis everberat alis.
- et sonus et macies et pallor et omnia, captam
- quae deceant urbem, nomen quoque mansit in illa
- urbis, et ipsa suis deplangitur Ardea pennis.
- Iamque deos omnes ipsamque Aeneia virtus
- Iunonem veteres finire coegerat iras,
- cum, bene fundatis opibus crescentis Iuli,
- tempestivus erat caelo Cythereius heros.
- ambieratque Venus superos colloque parentis
- circumfusa sui 'numquam mihi' dixerat 'ullo
- tempore dure pater, nunc sis mitissimus, opto,
- Aeneaeque meo, qui te de sanguine nostro
- fecit avum, quamvis parvum des, optime, numen,
- dummodo des aliquod! satis est inamabile regnum
- adspexisse semel, Stygios semel isse per amnes.'
- adsensere dei, nec coniunx regia vultus
- inmotos tenuit placatoque adnuit ore;
- tum pater 'estis' ait 'caelesti munere digni,
- quaeque petis pro quoque petis: cape, nata, quod optas!'
- fatus erat: gaudet gratesque agit illa parenti
- perque leves auras iunctis invecta columbis
- litus adit Laurens, ubi tectus harundine serpit
- in freta flumineis vicina Numicius undis.
- hunc iubet Aeneae, quaecumque obnoxia morti,
- abluere et tacito deferre sub aequora cursu;
- corniger exsequitur Veneris mandata suisque,
- quicquid in Aenea fuerat mortale, repurgat
- et respersit aquis; pars optima restitit illi.
- lustratum genetrix divino corpus odore
- unxit et ambrosia cum dulci nectare mixta
- contigit os fecitque deum, quem turba Quirini
- nuncupat Indigetem temploque arisque recepit.
- Inde sub Ascanii dicione binominis Alba
- resque Latina fuit. succedit Silvius illi.
- quo satus antiquo tenuit repetita Latinus
- nomina cum sceptro, clarus subit Alba Latinum.
- Epytus ex illo est; post hunc Capetusque Capysque,
- sed Capys ante fuit; regnum Tiberinus ab illis
- cepit et in Tusci demersus fluminis undis
- nomina fecit aquae; de quo Remulusque feroxque
- Acrota sunt geniti. Remulus maturior annis
- fulmineo periit, imitator fulminis, ictu.
- fratre suo sceptrum moderatior Acrota forti
- tradit Aventino, qui, quo regnarat, eodem
- monte iacet positus tribuitque vocabula monti;
- iamque Palatinae summam Proca gentis habebat.
- Rege sub hoc Pomona fuit, qua nulla Latinas
- inter hamadryadas coluit sollertius hortos
- nec fuit arborei studiosior altera fetus;
- unde tenet nomen: non silvas illa nec amnes,
- rus amat et ramos felicia poma ferentes;
- nec iaculo gravis est, sed adunca dextera falce,
- qua modo luxuriem premit et spatiantia passim
- bracchia conpescit, fisso modo cortice virgam
- inserit et sucos alieno praestat alumno;
- nec sentire sitim patitur bibulaeque recurvas
- radicis fibras labentibus inrigat undis.
- hic amor, hoc studium, Veneris quoque nulla cupido est;
- vim tamen agrestum metuens pomaria claudit
- intus et accessus prohibet refugitque viriles.
- quid non et Satyri, saltatibus apta iuventus,
- fecere et pinu praecincti cornua Panes
- Silvanusque, suis semper iuvenilior annis,
- quique deus fures vel falce vel inguine terret,
- ut poterentur ea? sed enim superabat amando
- hos quoque Vertumnus neque erat felicior illis.
- o quotiens habitu duri messoris aristas
- corbe tulit verique fuit messoris imago!
- tempora saepe gerens faeno religata recenti
- desectum poterat gramen versasse videri;
- saepe manu stimulos rigida portabat, ut illum
- iurares fessos modo disiunxisse iuvencos.
- falce data frondator erat vitisque putator;
- induerat scalas: lecturum poma putares;
- miles erat gladio, piscator harundine sumpta;
- denique per multas aditum sibi saepe figuras
- repperit, ut caperet spectatae gaudia formae.
- ille etiam picta redimitus tempora mitra,
- innitens baculo, positis per tempora canis,
- adsimulavit anum: cultosque intravit in hortos
- pomaque mirata est 'tanto' que 'potentior!' inquit
- paucaque laudatae dedit oscula, qualia numquam
- vera dedisset anus, glaebaque incurva resedit
- suspiciens pandos autumni pondere ramos.
- ulmus erat contra speciosa nitentibus uvis:
- quam socia postquam pariter cum vite probavit,
- 'at si staret' ait 'caelebs sine palmite truncus,
- nil praeter frondes, quare peteretur, haberet;
- haec quoque, quae iuncta est, vitis requiescit in ulmo:
- si non nupta foret, terrae acclinata iaceret;
- tu tamen exemplo non tangeris arboris huius
- concubitusque fugis nec te coniungere curas.
- atque utinam velles! Helene non pluribus esset
- sollicitata procis nec quae Lapitheia movit
- proelia nec coniunx nimium tardantis Ulixis.
- nunc quoque, cum fugias averserisque petentes,
- mille viri cupiunt et semideique deique
- et quaecumque tenent Albanos numina montes.
- sed tu si sapies, si te bene iungere anumque
- hanc audire voles, quae te plus omnibus illis,
- plus, quam credis, amo: vulgares reice taedas
- Vertumnumque tori socium tibi selige! pro quo
- me quoque pignus habe: neque enim sibi notior ille est,
- quam mihi; nec passim toto vagus errat in orbe,
- haec loca sola colit; nec, uti pars magna procorum,
- quam modo vidit, amat: tu primus et ultimus illi
- ardor eris, solique suos tibi devovet annos.
- adde, quod est iuvenis, quod naturale decoris
- munus habet formasque apte fingetur in omnes,
- et quod erit iussus, iubeas licet omnia, fiet.
- quid, quod amatis idem, quod, quae tibi poma coluntur,
- primus habet laetaque tenet tua munera dextra!
- sed neque iam fetus desiderat arbore demptos
- nec, quas hortus alit, cum sucis mitibus herbas
- nec quicquam nisi te: miserere ardentis et ipsum,
- qui petit, ore meo praesentem crede precari.
- ultoresque deos et pectora dura perosam
- Idalien memoremque time Rhamnusidis iram!
- quoque magis timeas, (etenim mihi multa vetustas
- scire dedit) referam tota notissima Cypro
- facta, quibus flecti facile et mitescere possis.
- 'Viderat a veteris generosam sanguine Teucri
- Iphis Anaxareten, humili de stirpe creatus,
- viderat et totis perceperat ossibus aestum
- luctatusque diu, postquam ratione furorem
- vincere non potuit, supplex ad limina venit
- et modo nutrici miserum confessus amorem,
- ne sibi dura foret, per spes oravit alumnae,
- et modo de multis blanditus cuique ministris
- sollicita petiit propensum voce favorem;
- saepe ferenda dedit blandis sua verba tabellis,
- interdum madidas lacrimarum rore coronas
- postibus intendit posuitque in limine duro
- molle latus tristisque serae convicia fecit.
- saevior illa freto surgente cadentibus Haedis,
- durior et ferro, quod Noricus excoquit ignis,
- et saxo, quod adhuc vivum radice tenetur,
- spernit et inridet, factisque inmitibus addit
- verba superba ferox et spe quoque fraudat amantem.
- non tulit impatiens longi tormenta doloris
- Iphis et ante fores haec verba novissima dixit:
- "vincis, Anaxarete, neque erunt tibi taedia tandem
- ulla ferenda mei: laetos molire triumphos
- et Paeana voca nitidaque incingere lauru!
- vincis enim, moriorque libens: age, ferrea, gaude!
- certe aliquid laudare mei cogeris amoris,
- quo tibi sim gratus, meritumque fatebere nostrum.
- non tamen ante tui curam excessisse memento
- quam vitam geminaque simul mihi luce carendum.
- nec tibi fama mei ventura est nuntia leti:
- ipse ego, ne dubites, adero praesensque videbor,
- corpore ut exanimi crudelia lumina pascas.
- si tamen, o superi, mortalia facta videtis,
- este mei memores (nihil ultra lingua precari
- sustinet) et longo facite ut narremur in aevo,
- et, quae dempsistis vitae, date tempora famae!"
- dixit, et ad postes ornatos saepe coronis
- umentes oculos et pallida bracchia tollens,
- cum foribus laquei religaret vincula summis,
- "haec tibi serta placent, crudelis et inpia!" dixit
- inseruitque caput, sed tum quoque versus ad illam,
- atque onus infelix elisa fauce pependit.
- icta pedum motu trepidantum aperire iubentem
- visa dedisse sonum est adapertaque ianua factum
- prodidit, exclamant famuli frustraque levatum
- (nam pater occiderat) referunt ad limina matris;
- accipit illa sinu conplexaque frigida nati
- membra sui postquam miserorum verba parentum
- edidit et matrum miserarum facta peregit,
- funera ducebat mediam lacrimosa per urbem
- luridaque arsuro portabat membra feretro.
- forte viae vicina domus, qua flebilis ibat
- pompa, fuit, duraeque sonus plangoris ad aures
- venit Anaxaretes, quam iam deus ultor agebat.
- mota tamen "videamus" ait "miserabile funus"
- et patulis iniit tectum sublime fenestris
- vixque bene inpositum lecto prospexerat Iphin:
- deriguere oculi, calidusque e corpore sanguis
- inducto pallore fugit, conataque retro
- ferre pedes haesit, conata avertere vultus
- hoc quoque non potuit, paulatimque occupat artus,
- quod fuit in duro iam pridem pectore, saxum.
- neve ea ficta putes, dominae sub imagine signum
- servat adhuc Salamis, Veneris quoque nomine templum
- Prospicientis habet.?quorum memor, o mea, lentos
- pone, precor, fastus et amanti iungere, nymphe:
- sic tibi nec vernum nascentia frigus adurat
- poma, nec excutiant rapidi florentia venti!'
- Haec ubi nequiquam formae deus aptus anili
- edidit, in iuvenem rediit et anilia demit
- instrumenta sibi talisque apparuit illi,
- qualis ubi oppositas nitidissima solis imago
- evicit nubes nullaque obstante reluxit,
- vimque parat: sed vi non est opus, inque figura
- capta dei nympha est et mutua vulnera sensit.
- Proximus Ausonias iniusti miles Amuli
- rexit opes, Numitorque senex amissa nepotis
- munere regna capit, festisque Palilibus urbis
- moenia conduntur; Tatiusque patresque Sabini
- bella gerunt, arcisque via Tarpeia reclusa
- dignam animam poena congestis exuit armis;
- inde sati Curibus tacitorum more luporum
- ore premunt voces et corpora victa sopore
- invadunt portasque petunt, quas obice firmo
- clauserat Iliades: unam tamen ipse reclusit
- nec strepitum verso Saturnia cardine fecit;
- sola Venus portae cecidisse repagula sensit
- et clausura fuit, nisi quod rescindere numquam
- dis licet acta deum. Iano loca iuncta tenebant
- naides Ausoniae gelido rorantia fonte:
- has rogat auxilium, nec nymphae iusta petentem
- sustinuere deam venasque et flumina fontis
- elicuere sui; nondum tamen invia Iani
- ora patentis erant, neque iter praecluserat unda:
- lurida subponunt fecundo sulphura fonti
- incenduntque cavas fumante bitumine venas.
- viribus his aliisque vapor penetravit ad ima
- fontis, et Alpino modo quae certare rigori
- audebatis aquae, non ceditis ignibus ipsis!
- flammifera gemini fumant aspergine postes,
- portaque nequiquam rigidis promissa Sabinis
- fonte fuit praestructa novo, dum Martius arma
- indueret miles; quae postquam Romulus ultro
- obtulit, et strata est tellus Romana Sabinis
- corporibus strata estque suis, generique cruorem
- sanguine cum soceri permiscuit inpius ensis.
- pace tamen sisti bellum nec in ultima ferro
- decertare placet Tatiumque accedere regno.
- Occiderat Tatius, populisque aequata duobus,
- Romule, iura dabas: posita cum casside Mavors
- talibus adfatur divumque hominumque parentem:
- 'tempus adest, genitor, quoniam fundamine magno
- res Romana valet nec praeside pendet ab uno,
- praemia, (sunt promissa mihi dignoque nepoti)
- solvere et ablatum terris inponere caelo.
- tu mihi concilio quondam praesente deorum
- (nam memoro memorique animo pia verba notavi)
- "unus erit, quem tu tolles in caerula caeli"
- dixisti: rata sit verborum summa tuorum!'
- adnuit omnipotens et nubibus aera caecis
- occuluit tonitruque et fulgure terruit orbem.
- quae sibi promissae sensit rata signa rapinae,
- innixusque hastae pressos temone cruento
- inpavidus conscendit equos Gradivus et ictu
- verberis increpuit pronusque per aera lapsus
- constitit in summo nemorosi colle Palati
- reddentemque suo iam regia iura Quiriti
- abstulit Iliaden: corpus mortale per auras
- dilapsum tenues, ceu lata plumbea funda
- missa solet medio glans intabescere caelo;
- pulchra subit facies et pulvinaribus altis
- dignior, est qualis trabeati forma Quirini.
- Flebat ut amissum coniunx, cum regia Iuno
- Irin ad Hersilien descendere limite curvo
- imperat et vacuae sua sic mandata referre:
- 'o et de Latia, o et de gente Sabina
- praecipuum, matrona, decus, dignissima tanti
- ante fuisse viri coniunx, nunc esse Quirini,
- siste tuos fletus, et, si tibi cura videndi
- coniugis est, duce me lucum pete, colle Quirini
- qui viret et templum Romani regis obumbrat';
- paret et in terram pictos delapsa per arcus,
- Hersilien iussis conpellat vocibus Iris;
- illa verecundo vix tollens lumina vultu
- 'o dea (namque mihi nec, quae sis, dicere promptum est,
- et liquet esse deam) duc, o duc' inquit 'et offer
- coniugis ora mihi, quae si modo posse videre
- fata semel dederint, caelum accepisse fatebor!'
- nec mora, Romuleos cum virgine Thaumantea
- ingreditur colles: ibi sidus ab aethere lapsum
- decidit in terras; a cuius lumine flagrans
- Hersilie crinis cum sidere cessit in auras:
- hanc manibus notis Romanae conditor urbis
- excipit et priscum pariter cum corpore nomen
- mutat Horamque vocat, quae nunc dea iuncta Quirino est.
- --oOo-- -