P. Ovidi Nasonis Metamorphoses
Liber Tertivs Decimvs
- Consedere duces et vulgi stante corona
- surgit ad hos clipei dominus septemplicis Aiax,
- utque erat inpatiens irae, Sigeia torvo
- litora respexit classemque in litore vultu
- intendensque manus 'agimus, pro Iuppiter!' inquit
- 'ante rates causam, et mecum confertur Ulixes!
- at non Hectoreis dubitavit cedere flammis,
- quas ego sustinui, quas hac a classe fugavi.
- tutius est igitur fictis contendere verbis,
- quam pugnare manu, sed nec mihi dicere promptum,
- nec facere est isti: quantumque ego Marte feroci
- inque acie valeo, tantum valet iste loquendo.
- nec memoranda tamen vobis mea facta, Pelasgi,
- esse reor: vidistis enim; sua narret Ulixes,
- quae sine teste gerit, quorum nox conscia sola est!
- praemia magna peti fateor; sed demit honorem
- aemulus: Aiaci non est tenuisse superbum,
- sit licet hoc ingens, quicquid speravit Ulixes;
- iste tulit pretium iam nunc temptaminis huius,
- quod, cum victus erit, mecum certasse feretur.
- 'Atque ego, si virtus in me dubitabilis esset,
- nobilitate potens essem, Telamone creatus,
- moenia qui forti Troiana sub Hercule cepit
- litoraque intravit Pagasaea Colcha carina;
- Aeacus huic pater est, qui iura silentibus illic
- reddit, ubi Aeoliden saxum grave Sisyphon urget;
- Aeacon agnoscit summus prolemque fatetur
- Iuppiter esse suam: sic a Iove tertius Aiax.
- nec tamen haec series in causam prosit, Achivi,
- si mihi cum magno non est communis Achille:
- frater erat, fraterna peto! quid sanguine cretus
- Sisyphio furtisque et fraude simillimus illi
- inseris Aeacidis alienae nomina gentis?
- 'An quod in arma prior nulloque sub indice veni,
- arma neganda mihi, potiorque videbitur ille,
- ultima qui cepit detractavitque furore
- militiam ficto, donec sollertior isto
- sed sibi inutilior timidi commenta retexit
- Naupliades animi vitataque traxit ad arma?
- optima num sumat, quia sumere noluit ulla:
- nos inhonorati et donis patruelibus orbi,
- obtulimus quia nos ad prima pericula, simus?
- 'Atque utinam aut verus furor ille, aut creditus esset,
- nec comes hic Phrygias umquam venisset ad arces
- hortator scelerum! non te, Poeantia proles,
- expositum Lemnos nostro cum crimine haberet!
- qui nunc, ut memorant, silvestribus abditus antris
- saxa moves gemitu Laertiadaeque precaris,
- quae meruit, quae, si di sunt, non vana precaris.
- et nunc ille eadem nobis iuratus in arma,
- heu! pars una ducum, quo successore sagittae
- Herculis utuntur, fractus morboque fameque
- velaturque aliturque avibus, volucresque petendo
- debita Troianis exercet spicula fatis.
- ille tamen vivit, quia non comitavit Ulixem;
- mallet et infelix Palamedes esse relictus,
- [viveret aut certe letum sine crimine haberet]
- quem male convicti nimium memor iste furoris
- prodere rem Danaam finxit fictumque probavit
- crimen et ostendit, quod iam praefoderat, aurum.
- ergo aut exilio vires subduxit Achivis,
- aut nece: sic pugnat, sic est metuendus Ulixes!
- 'Qui licet eloquio fidum quoque Nestora vincat,
- haut tamen efficiet, desertum ut Nestora crimen
- esse rear nullum; qui cum inploraret Ulixem
- vulnere tardus equi fessusque senilibus annis,
- proditus a socio est; non haec mihi crimina fingi
- scit bene Tydides, qui nomine saepe vocatum
- corripuit trepidoque fugam exprobravit amico.
- aspiciunt oculis superi mortalia iustis!
- en eget auxilio, qui non tulit, utque reliquit,
- sic linquendus erat: legem sibi dixerat ipse.
- conclamat socios: adsum videoque trementem
- pallentemque metu et trepidantem morte futura;
- opposui molem clipei texique iacentem
- servavique animam (minimum est hoc laudis) inertem.
- si perstas certare, locum redeamus in illum:
- redde hostem vulnusque tuum solitumque timorem
- post clipeumque late et mecum contende sub illo!
- at postquam eripui, cui standi vulnera vires
- non dederant, nullo tardatus vulnere fugit.
- 'Hector adest secumque deos in proelia ducit,
- quaque ruit, non tu tantum terreris, Ulixe,
- sed fortes etiam: tantum trahit ille timoris.
- hunc ego sanguineae successu caedis ovantem
- eminus ingenti resupinum pondere fudi,
- hunc ego poscentem, cum quo concurreret, unus
- sustinui: sortemque meam vovistis, Achivi,
- et vestrae valuere preces. si quaeritis huius
- fortunam pugnae, non sum superatus ab illo.
- ecce ferunt Troes ferrumque ignesque Iovemque
- in Danaas classes: ubi nunc facundus Ulixes?
- nempe ego mille meo protexi pectore puppes,
- spem vestri reditus: date pro tot navibus arma.
- 'Quodsi vera licet mihi dicere, quaeritur istis
- quam mihi maior honos, coniunctaque gloria nostra est,
- atque Aiax armis, non Aiaci arma petuntur.
- conferat his Ithacus Rhesum inbellemque Dolona
- Priamidenque Helenum rapta cum Pallade captum:
- luce nihil gestum, nihil est Diomede remoto;
- si semel ista datis meritis tam vilibus arma,
- dividite, et pars sit maior Diomedis in illis.
- 'Quo tamen haec Ithaco, qui clam, qui semper inermis
- rem gerit et furtis incautum decipit hostem?
- ipse nitor galeae claro radiantis ab auro
- insidias prodet manifestabitque latentem;
- sed neque Dulichius sub Achillis casside vertex
- pondera tanta feret, nec non onerosa gravisque
- Pelias hasta potest inbellibus esse lacertis,
- nec clipeus vasti caelatus imagine mundi
- conveniet timidae nataeque ad furta sinistrae:
- debilitaturum quid te petis, inprobe, munus,
- quod tibi si populi donaverit error Achivi,
- cur spolieris, erit, non, cur metuaris ab hoste,
- et fuga, qua sola cunctos, timidissime, vincis,
- tarda futura tibi est gestamina tanta trahenti?
- adde quod iste tuus, tam raro proelia passus,
- integer est clipeus; nostro, qui tela ferendo
- mille patet plagis, novus est successor habendus.
- 'Denique (quid verbis opus est?) spectemur agendo!
- arma viri fortis medios mittantur in hostes:
- inde iubete peti et referentem ornate relatis.'
- Finierat Telamone satus, vulgique secutum
- ultima murmur erat, donec Laertius heros
- adstitit atque oculos paulum tellure moratos
- sustulit ad proceres exspectatoque resolvit
- ora sono, neque abest facundis gratia dictis.
- 'Si mea cum vestris valuissent vota, Pelasgi,
- non foret ambiguus tanti certaminis heres,
- tuque tuis armis, nos te poteremur, Achille,
- quem quoniam non aequa mihi vobisque negarunt
- fata,' (manuque simul veluti lacrimantia tersit
- lumina) 'quis magno melius succedat Achilli,
- quam per quem magnus Danais successit Achilles?
- huic modo ne prosit, quod, uti est, hebes esse videtur,
- neve mihi noceat, quod vobis semper, Achivi,
- profuit ingenium, meaque haec facundia, siqua est,
- quae nunc pro domino, pro vobis saepe locuta est,
- invidia careat, bona nec sua quisque recuset.
- 'Nam genus et proavos et quae non fecimus ipsi,
- vix ea nostra voco, sed enim, quia rettulit Aiax
- esse Iovis pronepos, nostri quoque sanguinis auctor
- Iuppiter est, totidemque gradus distamus ab illo:
- nam mihi Laertes pater est, Arcesius illi,
- Iuppiter huic, neque in his quisquam damnatus et exul;
- est quoque per matrem Cyllenius addita nobis
- altera nobilitas: deus est in utroque parente.
- sed neque materno quod sum generosior ortu,
- nec mihi quod pater est fraterni sanguinis insons,
- proposita arma peto: meritis expendite causam,
- dummodo, quod fratres Telamon Peleusque fuerunt,
- Aiacis meritum non sit nec sanguinis ordo,
- sed virtutis honor spoliis quaeratur in istis!
- aut si proximitas primusque requiritur heres,
- est genitor Peleus, est Pyrrhus filius illi:
- quis locus Aiaci? Pthiam haec Scyrumve ferantur!
- nec minus est isto Teucer patruelis Achilli:
- num petit ille tamen? num, si petat, auferat illa?
- ergo, operum quoniam nudum certamen habetur,
- plura quidem feci, quam quae conprendere dictis
- in promptu mihi sit, rerum tamen ordine ducar.
- 'Praescia venturi genetrix Nereia leti
- dissimulat cultu natum, et deceperat omnes,
- in quibus Aiacem, sumptae fallacia vestis:
- arma ego femineis animum motura virilem
- mercibus inserui, neque adhuc proiecerat heros
- virgineos habitus, cum parmam hastamque tenenti
- "nate dea," dixi "tibi se peritura reservant
- Pergama! quid dubitas ingentem evertere Troiam?"
- iniecique manum fortemque ad fortia misi.
- ergo opera illius mea sunt: ego Telephon hasta
- pugnantem domui, victum orantemque refeci;
- quod Thebae cecidere, meum est; me credite Lesbon,
- me Tenedon Chrysenque et Cillan, Apollinis urbes,
- et Scyrum cepisse; mea concussa putate
- procubuisse solo Lyrnesia moenia dextra,
- utque alios taceam, qui saevum perdere posset
- Hectora, nempe dedi: per me iacet inclitus Hector!
- illis haec armis, quibus est inventus Achilles,
- arma peto: vivo dederam, post fata reposco.
- 'Ut dolor unius Danaos pervenit ad omnes,
- Aulidaque Euboicam conplerunt mille carinae,
- exspectata diu, nulla aut contraria classi
- flamina erant, duraeque iubent Agamemnona sortes
- inmeritam saevae natam mactare Dianae.
- denegat hoc genitor divisque irascitur ipsis
- atque in rege tamen pater est, ego mite parentis
- ingenium verbis ad publica commoda verti:
- hanc equidem (fateor, fassoque ignoscat Atrides)
- difficilem tenui sub iniquo iudice causam.
- hunc tamen utilitas populi fraterque datique
- summa movet sceptri, laudem ut cum sanguine penset;
- mittor et ad matrem, quae non hortanda, sed astu
- decipienda fuit, quo si Telamonius isset,
- orba suis essent etiam nunc lintea ventis.
- 'Mittor et Iliacas audax orator ad arces,
- visaque et intrata est altae mihi curia Troiae,
- plenaque adhuc erat illa viris; interritus egi
- quam mihi mandarat communem Graecia causam
- accusoque Parin praedamque Helenamque reposco
- et moveo Priamum Priamoque Antenora iunctum;
- at Paris et fratres et qui rapuere sub illo,
- vix tenuere manus (scis hoc, Menelae) nefandas,
- primaque lux nostri tecum fuit illa pericli.
- 'Longa referre mora est, quae consilioque manuque
- utiliter feci spatiosi tempore belli.
- post acies primas urbis se moenibus hostes
- continuere diu, nec aperti copia Martis
- ulla fuit; decimo demum pugnavimus anno:
- quid facis interea, qui nil nisi proelia nosti?
- quis tuus usus erat? nam si mea facta requiris,
- hostibus insidior, fossa munimina cingo,
- consolor socios, ut longi taedia belli
- mente ferant placida, doceo, quo simus alendi
- armandique modo, mittor, quo postulat usus.
- 'Ecce Iovis monitu deceptus imagine somni
- rex iubet incepti curam dimittere belli;
- ille potest auctore suam defendere vocem:
- non sinat hoc Aiax delendaque Pergama poscat,
- quodque potest, pugnet! cur non remoratur ituros?
- cur non arma capit, dat, quod vaga turba sequatur?
- non erat hoc nimium numquam nisi magna loquenti.
- quid, quod et ipse fugit? vidi, puduitque videre,
- cum tu terga dares inhonestaque vela parares;
- nec mora, "quid facitis? quae vos dementia" dixi
- "concitat, o socii, captam dimittere Troiam,
- quidque domum fertis decimo, nisi dedecus, anno?"
- talibus atque aliis, in quae dolor ipse disertum
- fecerat, aversos profuga de classe reduxi.
- convocat Atrides socios terrore paventes:
- nec Telamoniades etiamnunc hiscere quicquam
- audet, at ausus erat reges incessere dictis
- Thersites etiam, per me haut inpune protervis!
- erigor et trepidos cives exhortor in hostem
- amissamque mea virtutem voce repono.
- tempore ab hoc, quodcumque potest fecisse videri
- fortiter iste, meum est, qui dantem terga retraxi.
- 'Denique de Danais quis te laudatve petitve?
- at sua Tydides mecum communicat acta,
- me probat et socio semper confidit Ulixe.
- est aliquid, de tot Graiorum milibus unum
- a Diomede legi! nec me sors ire iubebat:
- sic tamen et spreto noctisque hostisque periclo
- ausum eadem, quae nos, Phrygia de gente Dolona
- interimo, non ante tamen, quam cuncta coegi
- prodere et edidici, quid perfida Troia pararet.
- omnia cognoram nec, quod specularer, habebam
- et iam promissa poteram cum laude reverti:
- haut contentus eo petii tentoria Rhesi
- inque suis ipsum castris comitesque peremi
- atque ita captivo, victor votisque potitus,
- ingredior curru laetos imitante triumphos;
- cuius equos pretium pro nocte poposcerat hostis,
- arma negate mihi, fueritque benignior Aiax.
- quid Lycii referam Sarpedonis agmina ferro
- devastata meo? cum multo sanguine fudi
- Coeranon Iphitiden et Alastoraque Chromiumque
- Alcandrumque Haliumque Noemonaque Prytaninque
- exitioque dedi cum Chersidamante Thoona
- et Charopem fatisque inmitibus Ennomon actum
- quique minus celebres nostra sub moenibus urbis
- procubuere manu. sunt et mihi vulnera, cives,
- ipso pulchra loco; nec vanis credite verbis,
- aspicite! en' vestemque manu diduxit et 'haec sunt
- pectora semper' ait 'vestris exercita rebus!
- at nihil inpendit per tot Telamonius annos
- sanguinis in socios et habet sine vulnere corpus!
- 'Quid tamen hoc refert, si se pro classe Pelasga
- arma tulisse refert contra Troasque Iovemque?
- confiteorque, tulit (neque enim benefacta maligne
- detractare meum est), sed ne communia solus
- occupet atque aliquem vobis quoque reddat honorem,
- reppulit Actorides sub imagine tutus Achillis
- Troas ab arsuris cum defensore carinis.
- ausum etiam Hectoreis solum concurrere telis
- se putat, oblitus regisque ducumque meique,
- nonus in officio et praelatus munere sortis.
- sed tamen eventus vestrae, fortissime, pugnae
- quis fuit? Hector abit violatus vulnere nullo!
- 'Me miserum, quanto cogor meminisse dolore
- temporis illius, quo, Graium murus, Achilles
- procubuit! nec me lacrimae luctusque timorque
- tardarunt, quin corpus humo sublime referrem:
- his umeris, his inquam, umeris ego corpus Achillis
- et simul arma tuli, quae nunc quoque ferre laboro.
- sunt mihi, quae valeant in talia pondera, vires,
- est animus certe vestros sensurus honores:
- scilicet idcirco pro nato caerula mater
- ambitiosa suo fuit, ut caelestia dona,
- artis opus tantae, rudis et sine pectore miles
- indueret? neque enim clipei caelamina novit,
- Oceanum et terras cumque alto sidera caelo
- Pleiadasque Hyadasque inmunemque aequoris Arcton
- diversosque orbes nitidumque Orionis ensem.
- [postulat, ut capiat, quae non intellegit, arma!]
- 'Quid, quod me duri fugientem munera belli
- arguit incepto serum accessisse labori
- nec se magnanimo maledicere sentit Achilli?
- si simulasse vocas crimen, simulavimus ambo;
- si mora pro culpa est, ego sum maturior illo.
- me pia detinuit coniunx, pia mater Achillem,
- primaque sunt illis data tempora, cetera vobis:
- haut timeo, si iam nequeam defendere, crimen
- cum tanto commune viro: deprensus Ulixis
- ingenio tamen ille, at non Aiacis Ulixes.
- 'Neve in me stolidae convicia fundere linguae
- admiremur eum, vobis quoque digna pudore
- obicit. an falso Palameden crimine turpe
- accusasse mihi, vobis damnasse decorum est?
- sed neque Naupliades facinus defendere tantum
- tamque patens valuit, nec vos audistis in illo
- crimina: vidistis, pretioque obiecta patebant.
- 'Nec, Poeantiaden quod habet Vulcania Lemnos,
- esse reus merui (factum defendite vestrum!
- consensistis enim), nec me suasisse negabo,
- ut se subtraheret bellique viaeque labori
- temptaretque feros requie lenire dolores.
- paruit?et vivit! non haec sententia tantum
- fida, sed et felix, cum sit satis esse fidelem.
- quem quoniam vates delenda ad Pergama poscunt,
- ne mandate mihi! melius Telamonius ibit
- eloquioque virum morbis iraque furentem
- molliet aut aliqua producet callidus arte!
- ante retro Simois fluet et sine frondibus Ide
- stabit, et auxilium promittet Achaia Troiae,
- quam, cessante meo pro vestris pectore rebus,
- Aiacis stolidi Danais sollertia prosit.
- sis licet infestus sociis regique mihique
- dure Philoctete, licet exsecrere meumque
- devoveas sine fine caput cupiasque dolenti
- me tibi forte dari nostrumque haurire cruorem,
- utque tui mihi sit, fiat tibi copia nostri:
- te tamen adgrediar mecumque reducere nitar
- tamque tuis potiar (faveat Fortuna) sagittis,
- quam sum Dardanio, quem cepi, vate potitus,
- quam responsa deum Troianaque fata retexi,
- quam rapui Phrygiae signum penetrale Minervae
- hostibus e mediis. et se mihi conferat Aiax?
- nempe capi Troiam prohibebant fata sine illo:
- fortis ubi est Aiax? ubi sunt ingentia magni
- verba viri? cur hic metuis? cur audet Ulixes
- ire per excubias et se committere nocti
- perque feros enses non tantum moenia Troum,
- verum etiam summas arces intrare suaque
- eripere aede deam raptamque adferre per hostes?
- quae nisi fecissem, frustra Telamone creatus
- gestasset laeva taurorum tergora septem.
- illa nocte mihi Troiae victoria parta est:
- Pergama tunc vici, cum vinci posse coegi.
- 'Desine Tydiden vultuque et murmure nobis
- ostentare meum: pars est sua laudis in illo!
- nec tu, cum socia clipeum pro classe tenebas,
- solus eras: tibi turba comes, mihi contigit unus.
- qui nisi pugnacem sciret sapiente minorem
- esse nec indomitae deberi praemia dextrae,
- ipse quoque haec peteret; peteret moderatior Aiax
- Eurypylusque ferox claroque Andraemone natus
- nec minus Idomeneus patriaque creatus eadem
- Meriones, peteret maioris frater Atridae:
- quippe manu fortes nec sunt mihi Marte secundi,
- consiliis cessere meis. tibi dextera bello
- utilis, ingenium est, quod eget moderamine nostro;
- tu vires sine mente geris, mihi cura futuri;
- tu pugnare potes, pugnandi tempora mecum
- eligit Atrides; tu tantum corpore prodes,
- nos animo; quantoque ratem qui temperat, anteit
- remigis officium, quanto dux milite maior,
- tantum ego te supero. nec non in corpore nostro
- pectora sunt potiora manu: vigor omnis in illis.
- 'At vos, o proceres, vigili date praemia vestro,
- proque tot annorum cura, quibus anxius egi,
- hunc titulum meritis pensandum reddite nostris:
- iam labor in fine est; obstantia fata removi
- altaque posse capi faciendo Pergama, cepi.
- per spes nunc socias casuraque moenia Troum
- perque deos oro, quos hosti nuper ademi,
- per siquid superest, quod sit sapienter agendum,
- siquid adhuc audax ex praecipitique petendum est,
- [si Troiae fatis aliquid restare putatis,]
- este mei memores! aut si mihi non datis arma,
- huic date!' et ostendit signum fatale Minervae.
- Mota manus procerum est, et quid facundia posset,
- re patuit, fortisque viri tulit arma disertus.
- Hectora qui solus, qui ferrum ignesque Iovemque
- sustinuit totiens, unam non sustinet iram,
- invictumque virum vicit dolor: arripit ensem
- et 'meus hic certe est! an et hunc sibi poscit Ulixes?
- hoc' ait 'utendum est in me mihi, quique cruore
- saepe Phrygum maduit, domini nunc caede madebit,
- ne quisquam Aiacem possit superare nisi Aiax.'
- dixit et in pectus tum demum vulnera passum,
- qua patuit ferrum, letalem condidit ensem.
- nec valuere manus infixum educere telum:
- expulit ipse cruor, rubefactaque sanguine tellus
- purpureum viridi genuit de caespite florem,
- qui prius Oebalio fuerat de vulnere natus;
- littera communis mediis pueroque viroque
- inscripta est foliis, haec nominis, illa querellae.
- Victor ad Hypsipyles patriam clarique Thoantis
- et veterum terras infames caede virorum
- vela dat, ut referat Tirynthia tela, sagittas;
- quae postquam ad Graios domino comitante revexit,
- inposita est sero tandem manus ultima bello.
- [Troia simul Priamusque cadunt. Priameia coniunx
- perdidit infelix hominis post omnia formam
- externasque novo latratu terruit auras,
- longus in angustum qua clauditur Hellespontus.]
- Ilion ardebat, neque adhuc consederat ignis,
- exiguumque senis Priami Iovis ara cruorem
- conbiberat, tractata comis antistita Phoebi
- non profecturas tendebat ad aethera palmas;
- Dardanidas matres patriorum signa deorum,
- dum licet, amplexas succensaque templa tenentes
- invidiosa trahunt victores praemia Grai;
- mittitur Astyanax illis de turribus, unde
- pugnantem pro se proavitaque regna tuentem
- saepe videre patrem monstratum a matre solebat.
- iamque viam suadet Boreas, flatuque secundo
- carbasa mota sonant: iubet uti navita ventis;
- 'Troia, vale! rapimur' clamant, dant oscula terrae
- Troades et patriae fumantia tecta relinquunt.
- ultima conscendit classem?miserabile visu!?
- in mediis Hecabe natorum inventa sepulcris:
- prensantem tumulos atque ossibus oscula dantem
- Dulichiae traxere manus, tamen unius hausit
- inque sinu cineres secum tulit Hectoris haustos;
- Hectoris in tumulo canum de vertice crinem,
- inferias inopes, crinem lacrimasque reliquit,
- Est, ubi Troia fuit, Phrygiae contraria tellus
- Bistoniis habitata viris: Polymestoris illic
- regia dives erat, cui te commisit alendum
- clam, Polydore, pater Phrygiisque removit ab armis,
- consilium sapiens, sceleris nisi praemia magnas
- adiecisset opes, animi inritamen avari.
- ut cecidit fortuna Phrygum, capit inpius ensem
- rex Thracum iuguloque sui demisit alumni
- et, tamquam tolli cum corpore crimina possent,
- exanimem scopulo subiectas misit in undas.
- Litore Threicio classem religarat Atrides,
- dum mare pacatum, dum ventus amicior esset:
- hic subito, quantus, cum viveret, esse solebat,
- exit humo late rupta similisque minanti
- temporis illius vultum referebat Achilles,
- quo ferus iniustum petiit Agamemnona ferro
- 'inmemores' que 'mei disceditis,' inquit 'Achivi,
- obrutaque est mecum virtutis gratia nostrae!
- ne facite! utque meum non sit sine honore sepulcrum,
- placet Achilleos mactata Polyxena manes!'
- dixit, et inmiti sociis parentibus umbrae,
- rapta sinu matris, quam iam prope sola fovebat,
- fortis et infelix et plus quam femina virgo
- ducitur ad tumulum diroque fit hostia busto.
- quae memor ipsa sui postquam crudelibus aris
- admota est sensitque sibi fera sacra parari,
- utque Neoptolemum stantem ferrumque tenentem;
- inque suo vidit figentem lumina vultu,
- 'utere iamdudum generoso sanguine' dixit
- 'nulla mora est; at tu iugulo vel pectore telum
- conde meo' iugulumque simul pectusque retexit.
- 'scilicet haud ulli servire Polyxena vellem.
- haud per tale sacrum numen placabitis ullum!
- mors tantum vellem matrem mea fallere posset:
- mater obest minuitque necis mihi gaudia, quamvis
- non mea mors illi, verum sua vita tremenda est.
- vos modo, ne Stygios adeam non libera manes,
- ite procul, si iusta peto, tactuque viriles
- virgineo removete manus! acceptior illi,
- quisquis is est, quem caede mea placare paratis,
- liber erit sanguis. siquos tamen ultima nostri
- verba movent oris (Priami vos filia regis,
- non captiva rogat), genetrici corpus inemptum
- reddite, neve auro redimat ius triste sepulcri,
- sed lacrimis! tum, cum poterat, redimebat et auro.'
- dixerat, at populus lacrimas, quas illa tenebat,
- non tenet; ipse etiam flens invitusque sacerdos
- praebita coniecto rupit praecordia ferro.
- illa super terram defecto poplite labens
- pertulit intrepidos ad fata novissima vultus;
- tunc quoque cura fuit partes velare tegendas,
- cum caderet, castique decus servare pudoris.
- Troades excipiunt deploratosque recensent
- Priamidas et quot dederit domus una cruores,
- teque gemunt, virgo, teque, o modo regia coniunx,
- regia dicta parens, Asiae florentis imago,
- nunc etiam praedae mala sors; quam victor Ulixes
- esse suam nollet, nisi quod tamen Hectora partu
- edideras: dominum matri vix repperit Hector!
- quae corpus conplexa animae tam fortis inane,
- quas totiens patriae dederat natisque viroque,
- huic quoque dat lacrimas; lacrimas in vulnera fundit
- osculaque ore tegit consuetaque pectora plangit
- canitiemque suam concretam sanguine vellens
- plura quidem, sed et haec laniato pectore, dixit:
- 'nata, tuae?quid enim superest??dolor ultime matris,
- nata, iaces, videoque tuum, mea vulnera, vulnus:
- en, ne perdiderim quemquam sine caede meorum,
- tu quoque vulnus habes; at te, quia femina, rebar
- a ferro tutam: cecidisti et femina ferro,
- totque tuos idem fratres, te perdidit idem,
- exitium Troiae nostrique orbator, Achilles;
- at postquam cecidit Paridis Phoebique sagittis,
- nunc certe, dixi, non est metuendus Achilles:
- nunc quoque mi metuendus erat; cinis ipse sepulti
- in genus hoc saevit, tumulo quoque sensimus hostem:
- Aeacidae fecunda fui! iacet Ilion ingens,
- eventuque gravi finita est publica clades,
- sed finita tamen; soli mihi Pergama restant.
- in cursuque meus dolor est: modo maxima rerum,
- tot generis natisque potens nuribusque viroque
- nunc trahor exul, inops, tumulis avulsa meorum,
- Penelopae munus, quae me data pensa trahentem
- matribus ostendens Ithacis "haec Hectoris illa est
- clara parens, haec est" dicet "Priameia coniunx,"
- postque tot amissos tu nunc, quae sola levabas
- maternos luctus, hostilia busta piasti!
- inferias hosti peperi! quo ferrea resto?
- quidve moror? quo me servas, annosa senectus?
- quo, di crudeles, nisi uti nova funera cernam,
- vivacem differtis anum? quis posse putaret
- felicem Priamum post diruta Pergama dici?
- felix morte sua est! nec te, mea nata, peremptam
- adspicit et vitam pariter regnumque reliquit.
- at, puto, funeribus dotabere, regia virgo,
- condeturque tuum monumentis corpus avitis!
- non haec est fortuna domus: tibi munera matris
- contingent fletus peregrinaeque haustus harenae!
- omnia perdidimus: superest, cur vivere tempus
- in breve sustineam, proles gratissima matri,
- nunc solus, quondam minimus de stirpe virili,
- has datus Ismario regi Polydorus in oras.
- quid moror interea crudelia vulnera lymphis
- abluere et sparsos inmiti sanguine vultus?'
- Dixit et ad litus passu processit anili,
- albentes lacerata comas. 'date, Troades, urnam!'
- dixerat infelix, liquidas hauriret ut undas:
- adspicit eiectum Polydori in litore corpus
- factaque Threiciis ingentia vulnera telis;
- Troades exclamant, obmutuit illa dolore,
- et pariter vocem lacrimasque introrsus obortas
- devorat ipse dolor, duroque simillima saxo
- torpet et adversa figit modo lumina terra,
- interdum torvos sustollit ad aethera vultus,
- nunc positi spectat vultum, nunc vulnera nati,
- vulnera praecipue, seque armat et instruit ira.
- qua simul exarsit, tamquam regina maneret,
- ulcisci statuit poenaeque in imagine tota est,
- utque furit catulo lactente orbata leaena
- signaque nacta pedum sequitur, quem non videt, hostem,
- sic Hecabe, postquam cum luctu miscuit iram,
- non oblita animorum, annorum oblita suorum,
- vadit ad artificem dirae, Polymestora, caedis
- conloquiumque petit; nam se monstrare relictum
- velle latens illi, quod nato redderet, aurum.
- credidit Odrysius praedaeque adsuetus amore
- in secreta venit: tum blando callidus ore
- 'tolle moras, Hecabe,' dixit 'da munera nato!
- omne fore illius, quod das, quod et ante dedisti,
- per superos iuro.' spectat truculenta loquentem
- falsaque iurantem tumidaque exaestuat ira
- atque ita correpto captivarum agmina matrum
- invocat et digitos in perfida lumina condit
- expellitque genis oculos (facit ira potentem)
- inmergitque manus foedataque sanguine sonti
- non lumen (neque enim superest), loca luminis haurit.
- clade sui Thracum gens inritata tyranni
- Troada telorum lapidumque incessere iactu
- coepit, at haec missum rauco cum murmure saxum
- morsibus insequitur rictuque in verba parato
- latravit, conata loqui: locus exstat et ex re
- nomen habet, veterumque diu memor illa malorum
- tum quoque Sithonios ululavit maesta per agros.
- illius Troasque suos hostesque Pelasgos,
- illius fortuna deos quoque moverat omnes,
- sic omnes, ut et ipsa Iovis coniunxque sororque
- eventus Hecaben meruisse negaverit illos.
- Non vacat Aurorae, quamquam isdem faverat armis,
- cladibus et casu Troiaeque Hecabesque moveri.
- cura deam propior luctusque domesticus angit
- Memnonis amissi, Phrygiis quem lutea campis
- vidit Achillea pereuntem cuspide mater;
- vidit, et ille color, quo matutina rubescunt
- tempora, palluerat, latuitque in nubibus aether.
- at non inpositos supremis ignibus artus
- sustinuit spectare parens, sed crine soluto
- sicut erat, magni genibus procumbere non est
- dedignata Iovis lacrimisque has addere voces:
- 'omnibus inferior, quas sustinet aureus aether,
- (nam mihi sunt totum rarissima templa per orbem)
- diva tamen, veni, non ut delubra diesque
- des mihi sacrificos caliturasque ignibus aras:
- si tamen adspicias, quantum tibi femina praestem,
- tum cum luce nova noctis confinia servo,
- praemia danda putes; sed non ea cura neque hic est
- nunc status Aurorae, meritos ut poscat honores:
- Memnonis orba mei venio, qui fortia frustra
- pro patruo tulit arma suo primisque sub annis
- occidit a forti (sic vos voluistis) Achille.
- da, precor, huic aliquem, solacia mortis, honorem,
- summe deum rector, maternaque vulnera leni!'
- Iuppiter adnuerat, cum Memnonis arduus alto
- corruit igne rogus, nigrique volumina fumi
- infecere diem, veluti cum flumine Nais
- exhalat nebulas, nec sol admittitur infra;
- atra favilla volat glomerataque corpus in unum
- densetur faciemque capit sumitque calorem
- atque animam ex igni (levitas sua praebuit alas)
- et primo similis volucri, mox vera volucris
- insonuit pennis, pariter sonuere sorores
- innumerae, quibus est eadem natalis origo,
- terque rogum lustrant, et consonus exit in auras
- ter plangor, quarto seducunt castra volatu;
- tum duo diversa populi de parte feroces
- bella gerunt rostrisque et aduncis unguibus iras
- exercent alasque adversaque pectora lassant,
- inferiaeque cadunt cineri cognata sepulto
- corpora seque viro forti meminere creatas.
- praepetibus subitis nomen facit auctor: ab illo
- Memnonides dictae, cum sol duodena peregit
- signa, parentali moriturae more rebellant.
- ergo aliis latrasse Dymantida flebile visum est;
- luctibus est Aurora suis intenta piasque
- nunc quoque dat lacrimas et toto rorat in orbe.
- Non tamen eversam Troiae cum moenibus esse
- spem quoque fata sinunt: sacra et, sacra altera, patrem
- fert umeris, venerabile onus, Cythereius heros.
- de tantis opibus praedam pius eligit illam
- Ascaniumque suum profugaque per aequora classe
- fertur ab Antandro scelerataque limina Thracum
- et Polydoreo manantem sanguine terram
- linquit et utilibus ventis aestuque secundo
- intrat Apollineam sociis comitantibus urbem.
- hunc Anius, quo rege homines, antistite Phoebus
- rite colebatur, temploque domoque recepit
- urbemque ostendit delubraque nota duasque
- Latona quondam stirpes pariente retentas.
- ture dato flammis vinoque in tura profuso
- caesarumque boum fibris de more crematis
- regia tecta petunt, positique tapetibus altis
- munera cum liquido capiunt Cerealia Baccho.
- tum pius Anchises: 'o Phoebi lecte sacerdos,
- fallor, an et natum, cum primum haec moenia vidi,
- bisque duas natas, quantum reminiscor, habebas?'
- huic Anius niveis circumdata tempora vittis
- concutiens et tristis ait: 'non falleris, heros
- maxime; vidisti natorum quinque parentem,
- quem nunc (tanta homines rerum inconstantia versat)
- paene vides orbum. quod enim mihi filius absens
- auxilium, quem dicta suo de nomine tellus
- Andros habet pro patre locumque et regna tenentem?
- Delius augurium dedit huic, dedit altera Liber
- femineae stirpi voto maiora fideque
- munera: nam tactu natarum cuncta mearum
- in segetem laticemque meri canaeque Minervae
- transformabantur, divesque erat usus in illis.
- hoc ubi cognovit Troiae populator Atrides,
- (ne non ex aliqua vestram sensisse procellam
- nos quoque parte putes), armorum viribus usus
- abstrahit invitas gremio genitoris alantque
- imperat Argolicam caelesti munere classem.
- effugiunt, quo quaeque potest: Euboea duabus
- et totidem natis Andros fraterna petita est.
- miles adest et, ni dedantur, bella minatur:
- victa metu pietas consortia corpora poenae
- dedidit; et timido possis ignoscere fratri:
- non hic Aeneas, non, qui defenderet Andron,
- Hector erat, per quem decimum durastis in annum.
- iamque parabantur captivis vincla lacertis:
- illae tollentes etiamnum libera caelo
- bracchia "Bacche pater, fer opem!" dixere, tulitque
- muneris auctor opem,?si miro perdere more
- ferre vocatur opem, nec qua ratione figuram
- perdiderint, potui scire aut nunc dicere possum;
- summa mali nota est: pennas sumpsere tuaeque
- coniugis in volucres, niveas abiere columbas.'
- Talibus atque aliis postquam convivia dictis
- inplerunt, mensa somnum petiere remota
- cumque die surgunt adeuntque oracula Phoebi,
- qui petere antiquam matrem cognataque iussit
- litora; prosequitur rex et dat munus ituris,
- Anchisae sceptrum, chlamydem pharetramque nepoti,
- cratera Aeneae, quem quondam transtulit illi
- hospes ab Aoniis Therses Ismenius oris:
- miserat hunc illi Therses, fabricaverat Alcon
- Hyleus et longo caelaverat argumento.
- urbs erat, et septem posses ostendere portas:
- hae pro nomine erant, et quae foret illa, docebant;
- ante urbem exequiae tumulique ignesque rogique
- effusaeque comas et apertae pectora matres
- significant luctum; nymphae quoque flere videntur
- siccatosque queri fontes: sine frondibus arbor
- nuda riget, rodunt arentia saxa capellae.
- ecce facit mediis natas Orione Thebis
- hac non femineum iugulo dare vulnus aperto,
- illac demisso per fortia pectora telo
- pro populo cecidisse suo pulchrisque per urbem
- funeribus ferri celebrique in parte cremari.
- tum de virginea geminos exire favilla,
- ne genus intereat, iuvenes, quos fama Coronas
- nominat, et cineri materno ducere pompam.
- hactenus antiquo signis fulgentibus aere,
- summus inaurato crater erat asper acantho.
- nec leviora datis Troiani dona remittunt
- dantque sacerdoti custodem turis acerram,
- dant pateram claramque auro gemmisque coronam.
- Inde recordati Teucros a sanguine Teucri
- ducere principium Creten tenuere locique
- ferre diu nequiere Iovem centumque relictis
- urbibus Ausonios optant contingere portus,
- saevit hiems iactatque viros, Strophadumque receptos
- portubus infidis exterruit ales Aello.
- et iam Dulichios portus Ithacamque Samonque
- Neritiasque domus, regnum fallacis Ulixis,
- praeter erant vecti: certatam lite deorum
- Ambraciam versique vident sub imagine saxum
- iudicis, Actiaco quae nunc ab Apolline nota est,
- vocalemque sua terram Dodonida quercu
- Chaoniosque sinus, ubi nati rege Molosso
- inpia subiectis fugere incendia pennis.
- Proxima Phaeacum felicibus obsita pomis
- rura petunt, Epiros ab his regnataque vati
- Buthrotos Phrygio simulataque Troia tenetur;
- inde futurorum certi, quae cuncta fideli
- Priamides Helenus monitu praedixerat, intrant
- Sicaniam: tribus haec excurrit in aequora linguis,
- e quibus imbriferos est versa Pachynos ad austros,
- mollibus oppositum zephyris Lilybaeon, ad arctos
- aequoris expertes spectat boreanque Peloros.
- hac subeunt Teucri, et remis aestuque secundo
- sub noctem potitur Zanclaea classis harena:
- Scylla latus dextrum, laevum inrequieta Charybdis
- infestat; vorat haec raptas revomitque carinas,
- illa feris atram canibus succingitur alvum,
- virginis ora gerens, et, si non omnia vates
- ficta reliquerunt, aliquo quoque tempore virgo:
- hanc multi petiere proci, quibus illa repulsis
- ad pelagi nymphas, pelagi gratissima nymphis,
- ibat et elusos iuvenum narrabat amores.
- cui dum pectendos praebet Galatea capillos,
- talibus adloquitur repetens suspiria dictis:
- 'te tamen, o virgo, genus haut inmite virorum
- expetit, utque facis, potes his inpune negare;
- at mihi, cui pater est Nereus, quam caerula Doris
- enixa est, quae sum turba quoque tuta sororum,
- non nisi per luctus licuit Cyclopis amorem
- effugere.' et lacrimae vocem inpediere loquentis.
- quas ubi marmoreo detersit pollice virgo
- et solata deam est, 'refer, o carissima' dixit
- 'neve tui causam tege (sic sum fida) doloris!'
- Nereis his contra resecuta Crataeide natam est:
- 'Acis erat Fauno nymphaque Symaethide cretus
- magna quidem patrisque sui matrisque voluptas,
- nostra tamen maior; nam me sibi iunxerat uni.
- pulcher et octonis iterum natalibus actis
- signarat teneras dubia lanugine malas.
- hunc ego, me Cyclops nulla cum fine petebat.
- nec, si quaesieris, odium Cyclopis amorne
- Acidis in nobis fuerit praesentior, edam:
- par utrumque fuit. pro! quanta potentia regni
- est, Venus alma, tui! nempe ille inmitis et ipsis
- horrendus silvis et visus ab hospite nullo
- inpune et magni cum dis contemptor Olympi,
- quid sit amor, sentit validaque cupidine captus
- uritur oblitus pecorum antrorumque suorum.
- iamque tibi formae, iamque est tibi cura placendi,
- iam rigidos pectis rastris, Polypheme, capillos,
- iam libet hirsutam tibi falce recidere barbam
- et spectare feros in aqua et conponere vultus.
- caedis amor feritasque sitisque inmensa cruoris
- cessant, et tutae veniuntque abeuntque carinae.
- Telemus interea Siculam delatus ad Aetnen,
- Telemus Eurymides, quem nulla fefellerat ales,
- terribilem Polyphemon adit "lumen" que, "quod unum
- fronte geris media, rapiet tibi" dixit "Ulixes."
- risit et "o vatum stolidissime, falleris," inquit,
- "altera iam rapuit." sic frustra vera monentem
- spernit et aut gradiens ingenti litora passu
- degravat, aut fessus sub opaca revertitur antra.
- prominet in pontum cuneatus acumine longo
- collis (utrumque latus circumfluit aequoris unda):
- huc ferus adscendit Cyclops mediusque resedit;
- lanigerae pecudes nullo ducente secutae.
- cui postquam pinus, baculi quae praebuit usum,
- ante pedes posita est antemnis apta ferendis
- sumptaque harundinibus conpacta est fistula centum,
- senserunt toti pastoria sibila montes,
- senserunt undae; latitans ego rupe meique
- Acidis in gremio residens procul auribus hausi
- talia dicta meis auditaque mente notavi:
- '"Candidior folio nivei Galatea ligustri,
- floridior pratis, longa procerior alno,
- splendidior vitro, tenero lascivior haedo,
- levior adsiduo detritis aequore conchis,
- solibus hibernis, aestiva gratior umbra,
- mobilior damma, platano conspectior alta,
- lucidior glacie, matura dulcior uva,
- mollior et cycni plumis et lacta coacto,
- et, si non fugias, riguo formosior horto;
- '"Saevior indomitis eadem Galatea iuvencis,
- durior annosa quercu, fallacior undis,
- lentior et salicis virgis et vitibus albis,
- his inmobilior scopulis, violentior amne,
- laudato pavone superbior, acrior igni,
- asperior tribulis, feta truculentior ursa,
- surdior aequoribus, calcato inmitior hydro,
- et, quod praecipue vellem tibi demere possem,
- non tantum cervo claris latratibus acto,
- verum etiam ventis volucrique fugacior aura,
- (at bene si noris, pigeat fugisse, morasque
- ipsa tuas damnes et me retinere labores)
- sunt mihi, pars montis, vivo pendentia saxo
- antra, quibus nec sol medio sentitur in aestu,
- nec sentitur hiems; sunt poma gravantia ramos,
- sunt auro similes longis in vitibus uvae,
- sunt et purpureae: tibi et has servamus et illas.
- ipsa tuis manibus silvestri nata sub umbra
- mollia fraga leges, ipsa autumnalia corna
- prunaque non solum nigro liventia suco,
- verum etiam generosa novasque imitantia ceras.
- nec tibi castaneae me coniuge, nec tibi deerunt
- arbutei fetus: omnis tibi serviet arbor.
- '"Hoc pecus omne meum est, multae quoque vallibus errant,
- multas silva tegit, multae stabulantur in antris,
- nec, si forte roges, possim tibi dicere, quot sint:
- pauperis est numerare pecus; de laudibus harum
- nil mihi credideris, praesens potes ipsa videre,
- ut vix circumeant distentum cruribus uber.
- sunt, fetura minor, tepidis in ovilibus agni.
- sunt quoque, par aetas, aliis in ovilibus haedi.
- lac mihi semper adest niveum: pars inde bibenda
- servatur, partem liquefacta coagula durant.
- '"Nec tibi deliciae faciles vulgataque tantum
- munera contingent, dammae leporesque caperque,
- parve columbarum demptusve cacumine nidus:
- inveni geminos, qui tecum ludere possint,
- inter se similes, vix ut dignoscere possis,
- villosae catulos in summis montibus ursae:
- inveni et dixi 'dominae servabimus istos.'
- '"Iam modo caeruleo nitidum caput exere ponto,
- iam, Galatea, veni, nec munera despice nostra!
- certe ego me novi liquidaeque in imagine vidi
- nuper aquae, placuitque mihi mea forma videnti.
- adspice, sim quantus: non est hoc corpore maior
- Iuppiter in caelo, nam vos narrare soletis
- nescio quem regnare Iovem; coma plurima torvos
- prominet in vultus, umerosque, ut lucus, obumbrat;
- nec mea quod rigidis horrent densissima saetis
- corpora, turpe puta: turpis sine frondibus arbor,
- turpis equus, nisi colla iubae flaventia velent;
- pluma tegit volucres, ovibus sua lana decori est:
- barba viros hirtaeque decent in corpore saetae.
- unum est in media lumen mihi fronte, sed instar
- ingentis clipei. quid? non haec omnia magnus
- Sol videt e caelo? Soli tamen unicus orbis.
- '"Adde, quod in vestro genitor meus aequore regnat:
- hunc tibi do socerum; tantum miserere precesque
- supplicis exaudi! tibi enim succumbimus uni,
- quique Iovem et caelum sperno et penetrabile fulmen,
- Nerei, te vereor, tua fulmine saevior ira est.
- atque ego contemptus essem patientior huius,
- si fugeres omnes; sed cur Cyclope repulso
- Acin amas praefersque meis conplexibus Acin?
- ille tamen placeatque sibi placeatque licebit,
- quod nollem, Galatea, tibi; modo copia detur:
- sentiet esse mihi tanto pro corpore vires!
- viscera viva traham divulsaque membra per agros
- perque tuas spargam (sic se tibi misceat!) undas.
- uror enim, laesusque exaestuat acrius ignis,
- cumque suis videor translatam viribus Aetnen
- pectore ferre meo, nec tu, Galatea, moveris."
- 'Talia nequiquam questus (nam cuncta videbam)
- surgit et ut taurus vacca furibundus adempta
- stare nequit silvaque et notis saltibus errat,
- cum ferus ignaros nec quicquam tale timentes
- me videt atque Acin "video" que exclamat "et ista
- ultima sit, faciam, Veneris concordia vestrae."
- tantaque vox, quantam Cyclops iratus habere
- debuit, illa fuit: clamore perhorruit Aetne.
- ast ego vicino pavefacta sub aequore mergor;
- terga fugae dederat conversa Symaethius heros
- et "fer opem, Galatea, precor, mihi! ferte, parentes,"
- dixerat "et vestris periturum admittite regnis!"
- insequitur Cyclops partemque e monte revulsam
- mittit, et extremus quamvis pervenit ad illum
- angulus e saxo, totum tamen obruit Acin,
- at nos, quod fieri solum per fata licebat,
- fecimus, ut vires adsumeret Acis avitas.
- puniceus de mole cruor manabat, et intra
- temporis exiguum rubor evanescere coepit,
- fitque color primo turbati fluminis imbre
- purgaturque mora; tum moles iacta dehiscit,
- vivaque per rimas proceraque surgit harundo,
- osque cavum saxi sonat exsultantibus undis,
- miraque res, subito media tenus exstitit alvo
- incinctus iuvenis flexis nova cornua cannis,
- qui, nisi quod maior, quod toto caerulus ore,
- Acis erat, sed sic quoque erat tamen Acis, in amnem
- versus, et antiquum tenuerunt flumina nomen.'
- Desierat Galatea loqui, coetuque soluto
- discedunt placidisque natant Nereides undis.
- Scylla redit; neque enim medio se credere ponto
- audet, et aut bibula sine vestibus errat harena
- aut, ubi lassata est, seductos nacta recessus
- gurgitis, inclusa sua membra refrigerat unda:
- ecce fretum stringens, alti novus incola ponti,
- nuper in Euboica versis Anthedone membris,
- Glaucus adest, visaeque cupidine virginis haeret
- et, quaecumque putat fugientem posse morari,
- verba refert; fugit illa tamen veloxque timore
- pervenit in summum positi prope litora montis.
- ante fretum est ingens, apicem conlectus in unum
- longa sub arboribus convexus in aequora vertex:
- constitit hic et tuta loco, monstrumne deusne
- ille sit, ignorans admiraturque colorem
- caesariemque umeros subiectaque terga tegentem,
- ultimaque excipiat quod tortilis inguina piscis.
- sensit et innitens, quae stabat proxima, moli
- 'non ego prodigium nec sum fera belua, virgo,
- sed deus' inquit 'aquae: nec maius in aequora Proteus
- ius habet et Triton Athamantiadesque Palaemon.
- ante tamen mortalis eram, sed, scilicet altis
- debitus aequoribus, iam tum exercebar in illis;
- nam modo ducebam ducentia retia pisces,
- nunc in mole sedens moderabar harundine linum.
- sunt viridi prato confinia litora, quorum
- altera pars undis, pars altera cingitur herbis,
- quas neque cornigerae morsu laesere iuvencae,
- nec placidae carpsistis oves hirtaeve capellae;
- non apis inde tulit conlectos sedula flores,
- non data sunt capiti genialia serta, neque umquam
- falciferae secuere manus; ego primus in illo
- caespite consedi, dum lina madentia sicco,
- utque recenserem captivos ordine pisces,
- insuper exposui, quos aut in retia casus
- aut sua credulitas in aduncos egerat hamos.
- res similis fictae, sed quid mihi fingere prodest?
- gramine contacto coepit mea praeda moveri
- et mutare latus terraque ut in aequore niti.
- dumque moror mirorque simul, fugit omnis in undas
- turba suas dominumque novum litusque relinquunt.
- obstipui dubitoque diu causamque requiro,
- num deus hoc aliquis, num sucus fecerit herbae:
- "quae tamen has" inquam "vires habet herba?" manuque
- pabula decerpsi decerptaque dente momordi.
- vix bene conbiberant ignotos guttura sucos,
- cum subito trepidare intus praecordia sensi
- alteriusque rapi naturae pectus amore;
- nec potui restare diu "repetenda" que "numquam
- terra, vale!" dixi corpusque sub aequora mersi.
- di maris exceptum socio dignantur honore,
- utque mihi, quaecumque feram, mortalia demant,
- Oceanum Tethynque rogant: ego lustror ab illis,
- et purgante nefas noviens mihi carmine dicto
- pectora fluminibus iubeor supponere centum;
- nec mora, diversis lapsi de partibus amnes
- totaque vertuntur supra caput aequora nostrum.
- hactenus acta tibi possum memoranda referre,
- hactenus haec memini, nec mens mea cetera sensit.
- quae postquam rediit, alium me corpore toto,
- ac fueram nuper, neque eundem mente recepi:
- hanc ego tum primum viridem ferrugine barbam
- caesariemque meam, quam longa per aequora verro,
- ingentesque umeros et caerula bracchia vidi
- cruraque pinnigero curvata novissima pisce.
- quid tamen haec species, quid dis placuisse marinis,
- quid iuvat esse deum, si tu non tangeris istis?'
- talia dicentem, dicturum plura, reliquit
- Scylla deum; furit ille inritatusque repulsa
- prodigiosa petit Titanidos atria Circes.
- --oOo-- -