P. Ovidi Nasonis Metamorphoses
Liber Dvodecimvs
- Nescius adsumptis Priamus pater Aesacon alis
- vivere lugebat: tumulo quoque nomen habenti
- inferias dederat cum fratribus Hector inanes;
- defuit officio Paridis praesentia tristi,
- postmodo qui rapta longum cum coniuge bellum
- attulit in patriam: coniurataeque sequuntur
- mille rates gentisque simul commune Pelasgae;
- nec dilata foret vindicta, nisi aequora saevi
- invia fecissent venti, Boeotaque tellus
- Aulide piscosa puppes tenuisset ituras.
- hic patrio de more Iovi cum sacra parassent,
- ut vetus accensis incanduit ignibus ara,
- serpere caeruleum Danai videre draconem
- in platanum, coeptis quae stabat proxima sacris.
- nidus erat volucrum bis quattuor arbore summa:
- quas simul et matrem circum sua damna volantem
- corripuit serpens avidoque recondidit ore,
- obstipuere omnes, at veri providus augur
- Thestorides 'vincemus'; ait, 'gaudete, Pelasgi!
- Troia cadet, sed erit nostri mora longa laboris,'
- atque novem volucres in belli digerit annos.
- ille, ut erat virides amplexus in arbore ramos,
- fit lapis et signat serpentis imagine saxum.
- Permanet Aoniis Boreas violentus in undis
- bellaque non transfert, et sunt, qui parcere Troiae
- Neptunum credant, quia moenia fecerat urbi;
- at non Thestorides: nec enim nescitve tacetve
- sanguine virgineo placandam virginis iram
- esse deae. postquam pietatem publica causa
- rexque patrem vicit, castumque datura cruorem
- flentibus ante aram stetit Iphigenia ministris,
- victa dea est nubemque oculis obiecit et inter
- officium turbamque sacri vocesque precantum
- supposita fertur mutasse Mycenida cerva.
- ergo ubi, qua decuit, lenita est caede Diana,
- et pariter Phoebes, pariter maris ira recessit,
- accipiunt ventos a tergo mille carinae
- multaque perpessae Phrygia potiuntur harena.
- Orbe locus medio est inter terrasque fretumque
- caelestesque plagas, triplicis confinia mundi;
- unde quod est usquam, quamvis regionibus absit,
- inspicitur, penetratque cavas vox omnis ad aures:
- Fama tenet summaque domum sibi legit in arce,
- innumerosque aditus ac mille foramina tectis
- addidit et nullis inclusit limina portis;
- nocte dieque patet: tota est ex aere sonanti,
- tota fremit vocesque refert iteratque quod audit;
- nulla quies intus nullaque silentia parte,
- nec tamen est clamor, sed parvae murmura vocis,
- qualia de pelagi, siquis procul audiat, undis
- esse solent, qualemve sonum, cum Iuppiter atras
- increpuit nubes, extrema tonitrua reddunt.
- atria turba tenet: veniunt, leve vulgus, euntque
- mixtaque cum veris passim commenta vagantur
- milia rumorum confusaque verba volutant;
- e quibus hi vacuas inplent sermonibus aures,
- hi narrata ferunt alio, mensuraque ficti
- crescit, et auditis aliquid novus adicit auctor.
- illic Credulitas, illic temerarius Error
- vanaque Laetitia est consternatique Timores
- Seditioque repens dubioque auctore Susurri;
- ipsa, quid in caelo rerum pelagoque geratur
- et tellure, videt totumque inquirit in orbem.
- Fecerat haec notum, Graias cum milite forti
- adventare rates, neque inexspectatus in armis
- hostis adest: prohibent aditus litusque tuentur
- Troes, et Hectorea primus fataliter hasta,
- Protesilae, cadis, commissaque proelia magno
- stant Danais, fortisque animae nece cognitus Hector.
- nec Phryges exiguo, quid Achaica dextera posset,
- sanguine senserunt, et iam Sigea rubebant
- litora, iam leto proles Neptunia, Cycnus,
- mille viros dederat, iam curru instabat Achilles
- totaque Peliacae sternebat cuspidis ictu
- agmina perque acies aut Cycnum aut Hectora quaerens
- congreditur Cycno (decimum dilatus in annum
- Hector erat): tum colla iugo candentia pressos
- exhortatus equos currum derexit in hostem
- concutiensque suis vibrantia tela lacertis
- 'quisquis es, o iuvenis,' dixit 'solamen habeto
- mortis, ab Haemonio quod sis iugulatus Achille!'
- hactenus Aeacides: vocem gravis hasta secuta est,
- sed quamquam certa nullus fuit error in hasta,
- nil tamen emissi profecit acumine ferri
- utque hebeti pectus tantummodo contudit ictu.
- 'nate dea, nam te fama praenovimus,' inquit
- ille 'quid a nobis vulnus miraris abesse?'
- (mirabatur enim.) 'non haec, quam cernis, equinis
- fulva iubis cassis neque onus, cava parma, sinistrae
- auxilio mihi sunt: decor est quaesitus ab istis;
- Mars quoque ob hoc capere arma solet! removebitur huius
- tegminis officium: tamen indestrictus abibo;
- est aliquid non esse satum Nereide, sed qui
- Nereaque et natas et totum temperat aequor.'
- dixit et haesurum clipei curvamine telum
- misit in Aeaciden, quod et aes et proxima rupit
- terga novena boum, decimo tamen orbe moratum est.
- excutit hoc heros rursusque trementia forti
- tela manu torsit: rursus sine vulnere corpus
- sincerumque fuit; nec tertia cuspis apertum
- et se praebentem valuit destringere Cycnum.
- haut secus exarsit, quam circo taurus aperto,
- cum sua terribili petit inritamina cornu,
- poeniceas vestes, elusaque vulnera sentit;
- num tamen exciderit ferrum considerat hastae:
- haerebat ligno. 'manus est mea debilis ergo,
- quasque' ait 'ante habuit vires, effudit in uno?
- nam certe valuit, vel cum Lyrnesia primus
- moenia deieci, vel cum Tenedonque suoque
- Eetioneas inplevi sanguine Thebas,
- vel cum purpureus populari caede Caicus
- fluxit, opusque meae bis sensit Telephus hastae.
- hic quoque tot caesis, quorum per litus acervos
- et feci et video, valuit mea dextra valetque.'
- dixit et, ante actis veluti male crederet, hastam
- misit in adversum Lycia de plebe Menoeten
- loricamque simul subiectaque pectora rupit.
- quo plangente gravem moribundo vertice terram
- extrahit illud idem calido de vulnere telum
- atque ait: 'haec manus est, haec, qua modo vicimus, hasta:
- utar in hoc isdem; sit in hoc, precor, exitus idem!'
- sic fatus Cycnum repetit, nec fraxinus errat
- inque umero sonuit non evitata sinistro,
- inde velut muro solidaque a caute repulsa est;
- qua tamen ictus erat, signatum sanguine Cycnum
- viderat et frustra fuerat gavisus Achilles:
- vulnus erat nullum, sanguis fuit ille Menoetae!
- tum vero praeceps curru fremebundus ab alto
- desilit et nitido securum comminus hostem
- ense petens parmam gladio galeamque cavari
- cernit, at in duro laedi quoque corpore ferrum.
- haut tulit ulterius clipeoque adversa reducto
- ter quater ora viri, capulo et cava tempora pulsat
- cedentique sequens instat turbatque ruitque
- attonitoque negat requiem: pavor occupat illum,
- ante oculosque natant tenebrae retroque ferenti
- aversos passus medio lapis obstitit arvo;
- quem super inpulsum resupino corpore Cycnum
- vi multa vertit terraeque adflixit Achilles.
- tum clipeo genibusque premens praecordia duris
- vincla trahit galeae, quae presso subdita mento
- elidunt fauces et respiramen iterque
- eripiunt animae. victum spoliare parabat:
- arma relicta videt; corpus deus aequoris albam
- contulit in volucrem, cuius modo nomen habebat.
- Hic labor, haec requiem multorum pugna dierum
- attulit et positis pars utraque substitit armis.
- dumque vigil Phrygios servat custodia muros,
- et vigil Argolicas servat custodia fossas,
- festa dies aderat, qua Cycni victor Achilles
- Pallada mactatae placabat sanguine vaccae;
- cuius ut inposuit prosecta calentibus aris,
- et dis acceptus penetravit in aethera nidor,
- sacra tulere suam, pars est data cetera mensis.
- discubuere toris proceres et corpora tosta
- carne replent vinoque levant curasque sitimque.
- non illos citharae, non illos carmina vocum
- longave multifori delectat tibia buxi,
- sed noctem sermone trahunt, virtusque loquendi
- materia est: pugnas referunt hostisque suasque,
- inque vices adita atque exhausta pericula saepe
- commemorare iuvat; quid enim loqueretur Achilles,
- aut quid apud magnum potius loquerentur Achillem?
- proxima praecipue domito victoria Cycno
- in sermone fuit: visum mirabile cunctis,
- quod iuveni corpus nullo penetrabile telo
- invictumque a vulnere erat ferrumque terebat.
- hoc ipse Aeacides, hoc mirabantur Achivi,
- cum sic Nestor ait: 'vestro fuit unicus aevo
- contemptor ferri nulloque forabilis ictu
- Cycnus. at ipse olim patientem vulnera mille
- corpore non laeso Perrhaebum Caenea vidi,
- Caenea Perrhaebum, qui factis inclitus Othryn
- incoluit, quoque id mirum magis esset in illo,
- femina natus erat.' monstri novitate moventur
- quisquis adest, narretque rogant: quos inter Achilles:
- 'dic age! nam cunctis eadem est audire voluntas,
- o facunde senex, aevi prudentia nostri,
- quis fuerit Caeneus, cur in contraria versus,
- qua tibi militia, cuius certamine pugnae
- cognitus, a quo sit victus, si victus ab ullo est.'
- tum senior: 'quamvis obstet mihi tarda vetustas,
- multaque me fugiant primis spectata sub annis,
- plura tamen memini. nec quae magis haereat ulla
- pectore res nostro est inter bellique domique
- acta tot, ac si quem potuit spatiosa senectus
- spectatorem operum multorum reddere, vixi
- annos bis centum; nunc tertia vivitur aetas.
- 'Clara decore fuit proles Elateia Caenis,
- Thessalidum virgo pulcherrima, perque propinquas
- perque tuas urbes (tibi enim popularis, Achille),
- multorum frustra votis optata procorum.
- temptasset Peleus thalamos quoque forsitan illos:
- sed iam aut contigerant illi conubia matris
- aut fuerant promissa tuae, nec Caenis in ullos
- denupsit thalamos secretaque litora carpens
- aequorei vim passa dei est (ita fama ferebat),
- utque novae Veneris Neptunus gaudia cepit,
- "sint tua vota licet" dixit "secura repulsae:
- elige, quid voveas!" (eadem hoc quoque fama ferebat)
- "magnum" Caenis ait "facit haec iniuria votum,
- tale pati iam posse nihil; da, femina ne sim:
- omnia praestiteris." graviore novissima dixit
- verba sono poteratque viri vox illa videri,
- sicut erat; nam iam voto deus aequoris alti
- adnuerat dederatque super, nec saucius ullis
- vulneribus fieri ferrove occumbere posset.
- munere laetus abit studiisque virilibus aevum
- exigit Atracides Peneiaque arva pererrat.
- 'Duxerat Hippodamen audaci Ixione natus
- nubigenasque feros positis ex ordine mensis
- arboribus tecto discumbere iusserat antro.
- Haemonii proceres aderant, aderamus et ipsi,
- festaque confusa resonabat regia turba.
- ecce canunt Hymenaeon, et ignibus atria fumant,
- cinctaque adest virgo matrum nuruumque caterva,
- praesignis facie; felicem diximus illa
- coniuge Pirithoum, quod paene fefellimus omen.
- nam tibi, saevorum saevissime Centaurorum,
- Euryte, quam vino pectus, tam virgine visa
- ardet, et ebrietas geminata libidine regnat.
- protinus eversae turbant convivia mensae,
- raptaturque comis per vim nova nupta prehensis.
- Eurytus Hippodamen, alii, quam quisque probabant
- aut poterant, rapiunt, captaeque erat urbis imago.
- femineo clamore sonat domus: ocius omnes
- surgimus, et primus "quae te vecordia," Theseus
- "Euryte, pulsat," ait, "qui me vivente lacessas
- Pirithoum violesque duos ignarus in uno?"
- [neve ea magnanimus frustra memoraverit ore,
- submovet instantes raptamque furentibus aufert.]
- ille nihil contra, (neque enim defendere verbis
- talia facta potest) sed vindicis ora protervis
- insequitur manibus generosaque pectora pulsat.
- forte fuit iuxta signis exstantibus asper
- antiquus crater; quem vastum vastior ipse
- sustulit Aegides adversaque misit in ora:
- sanguinis ille globos pariter cerebrumque merumque
- vulnere et ore vomens madida resupinus harena
- calcitrat. ardescunt germani caede bimembres
- certatimque omnes uno ore "arma, arma" loquuntur.
- vina dabant animos, et prima pocula pugna
- missa volant fragilesque cadi curvique lebetes,
- res epulis quondam, tum bello et caedibus aptae.
- 'Primus Ophionides Amycus penetralia donis
- haut timuit spoliare suis et primus ab aede
- lampadibus densum rapuit funale coruscis
- elatumque alte, veluti qui candida tauri
- rumpere sacrifica molitur colla securi,
- inlisit fronti Lapithae Celadontis et ossa
- non cognoscendo confusa relinquit in ore.
- exsiluere oculi, disiectisque ossibus oris
- acta retro naris medioque est fixa palato.
- hunc pede convulso mensae Pellaeus acernae
- stravit humi Pelates deiecto in pectora mento
- cumque atro mixtos sputantem sanguine dentes
- vulnere Tartareas geminato mittit ad umbras.
- 'Proximus ut steterat spectans altaria vultu
- fumida terribili "cur non" ait "utimur istis?"
- cumque suis Gryneus inmanem sustulit aram
- ignibus et medium Lapitharum iecit in agmen
- depressitque duos, Brotean et Orion: Orio
- mater erat Mycale, quam deduxisse canendo
- saepe reluctanti constabat cornua lunae.
- "non impune feres, teli modo copia detur!"
- dixerat Exadius telique habet instar, in alta
- quae fuerant pinu votivi cornua cervi.
- figitur hinc duplici Gryneus in lumina ramo
- eruiturque oculos, quorum pars cornibus haeret,
- pars fluit in barbam concretaque sanguine pendet.
- 'Ecce rapit mediis flagrantem Rhoetus ab aris
- pruniceum torrem dextraque a parte Charaxi
- tempora perfringit fulvo protecta capillo.
- correpti rapida, veluti seges arida, flamma
- arserunt crines, et vulnere sanguis inustus
- terribilem stridore sonum dedit, ut dare ferrum
- igne rubens plerumque solet, quod forcipe curva
- cum faber eduxit, lacubus demittit: at illud
- stridet et in trepida submersum sibilat unda.
- saucius hirsutis avidum de crinibus ignem
- excutit inque umeros limen tellure revulsum
- tollit, onus plaustri, quod ne permittat in hostem,
- ipsa facit gravitas: socium quoque saxea moles
- oppressit spatio stantem propiore Cometen.
- gaudia nec retinet Rhoetus: "sic, conprecor," inquit
- "cetera sit fortis castrorum turba tuorum!"
- semicremoque novat repetitum stipite vulnus
- terque quaterque gravi iuncturas verticis ictu
- rupit, et in liquido sederunt ossa cerebro.
- 'Victor ad Euagrum Corythumque Dryantaque transit;
- e quibus ut prima tectus lanugine malas
- procubuit Corythus, "puero quae gloria fuso
- parta tibi est?" Euagrus ait, nec dicere Rhoetus
- plura sinit rutilasque ferox in aperta loquentis
- condidit ora viri perque os in pectora flammas.
- te quoque, saeve Drya, circum caput igne rotato
- insequitur, sed non in te quoque constitit idem
- exitus: adsiduae successu caedis ovantem,
- qua iuncta est umero cervix, sude figis obusta.
- ingemuit duroque sudem vix osse revulsit
- Rhoetus et ipse suo madefactus sanguine fugit.
- fugit et Orneus Lycabasque et saucius armo
- dexteriore Medon et cum Pisenore Thaumas,
- quique pedum nuper certamine vicerat omnes
- Mermeros, accepto tum vulnere tardius ibat;
- et Pholus et Melaneus et Abas praedator aprorum,
- quique suis frustra bellum dissuaserat augur
- Asbolus: ille etiam metuenti vulnera Nesso
- "ne fuge! ad Herculeos" inquit "servaberis arcus."
- at non Eurynomus Lycidasque et Areos et Imbreus
- effugere necem; quos omnes dextra Dryantis
- perculit adversos. adversum tu quoque, quamvis
- terga fugae dederas, vulnus, Crenaee, tulisti:
- nam grave respiciens inter duo lumina ferrum,
- qua naris fronti committitur, accipis, imae.
- 'In tanto fremitu cunctis sine fine iacebat
- sopitus venis et inexperrectus Aphidas
- languentique manu carchesia mixta tenebat,
- fusus in Ossaeae villosis pellibus ursae;
- quem procul ut vidit frustra nulla arma moventem,
- inserit amento digitos "miscenda" que dixit
- "cum Styge vina bibes" Phorbas; nec plura moratus
- in iuvenem torsit iaculum, ferrataque collo
- fraxinus, ut casu iacuit resupinus, adacta est.
- mors caruit sensu, plenoque e gutture fluxit
- inque toros inque ipsa niger carchesia sanguis.
- 'Vidi ego Petraeum conantem tollere terra
- glandiferam quercum; quam dum conplexibus ambit
- et quatit huc illuc labefactaque robora iactat,
- lancea Pirithoi costis inmissa Petraei
- pectora cum duro luctantia robore fixit.
- Pirithoi virtute Lycum cecidisse ferebant,
- Pirithoi virtute Chromin, sed uterque minorem
- victori titulum quam Dictys Helopsque dederunt,
- fixus Helops iaculo, quod pervia tempora fecit
- et missum a dextra laevam penetravit ad aurem,
- Dictys ab ancipiti delapsus acumine montis,
- dum fugit instantem trepidans Ixione natum,
- decidit in praeceps et pondere corporis ornum
- ingentem fregit suaque induit ilia fractae.
- 'Ultor adest Aphareus saxumque e monte revulsum
- mittere conatur; conantem stipite querno
- occupat Aegides cubitique ingentia frangit
- ossa nec ulterius dare corpus inutile leto
- aut vacat aut curat tergoque Bienoris alti
- insilit, haut solito quemquam portare nisi ipsum,
- opposuitque genu costis prensamque sinistra
- caesariem retinens vultum minitantiaque ora
- robore nodoso praeduraque tempora fregit.
- robore Nedymnum iaculatoremque Lycopen
- sternit et inmissa protectum pectora barba
- Hippason et summis exstantem Riphea silvis
- Thereaque, Haemoniis qui prensos montibus ursos
- ferre domum vivos indignantesque solebat.
- haut tulit utentem pugnae successibus ultra
- Thesea Demoleon: solidoque revellere trunco
- annosam pinum magno molimine temptat;
- quod quia non potuit, praefractam misit in hostem,
- sed procul a telo Theseus veniente recessit
- Pallados admonitu: credi sic ipse volebat.
- non tamen arbor iners cecidit; nam Crantoris alti
- abscidit iugulo pectusque umerumque sinistrum:
- armiger ille tui fuerat genitoris, Achille,
- quem Dolopum rector, bello superatus, Amyntor
- Aeacidae dederat pacis pignusque fidemque.
- Hunc procul ut foedo disiectum vulnere Peleus
- vidit, "at inferias, iuvenum gratissime Crantor,
- accipe" ait validoque in Demoleonta lacerto
- fraxineam misit contentis viribus hastam,
- quae laterum cratem praerupit et ossibus haerens
- intremuit: trahit ille manu sine cuspide lignum
- (id quoque vix sequitur), cuspis pulmone retenta est;
- ipse dolor vires animo dabat: aeger in hostem
- erigitur pedibusque virum proculcat equinis.
- excipit ille ictus galea clipeoque sonantes
- defensatque umeros praetentaque sustinet arma
- perque armos uno duo pectora perforat ictu.
- ante tamen leto dederat Phlegraeon et Hylen
- eminus, Iphinoum conlato Marte Claninque;
- additur his Dorylas, qui tempora tecta gerebat
- pelle lupi saevique vicem praestantia teli
- cornua vara boum multo rubefacta cruore.
- 'Huic ego (nam viris animus dabat) "aspice," dixi
- "quantum concedant nostro tua cornua ferro"
- et iaculum torsi: quod cum vitare nequiret,
- opposuit dextram passurae vulnera fronti:
- adfixa est cum fronte manus; fit clamor, at illum
- haerentem Peleus et acerbo vulnere victum
- (stabat enim propior) mediam ferit ense sub alvum.
- prosiluit terraque ferox sua viscera traxit
- tractaque calcavit calcataque rupit et illis
- crura quoque inpediit et inani concidit alvo.
- 'Nec te pugnantem tua, Cyllare, forma redemit,
- si modo naturae formam concedimus illi.
- barba erat incipiens, barbae color aureus, aurea
- ex umeris medios coma dependebat in armos.
- gratus in ore vigor; cervix umerique manusque
- pectoraque artificum laudatis proxima signis,
- et quacumque vir est; nec equi mendosa sub illo
- deteriorque viro facies; da colla caputque,
- Castore dignus erit: sic tergum sessile, sic sunt
- pectora celsa toris. totus pice nigrior atra,
- candida cauda tamen; color est quoque cruribus albus.
- multae illum petiere sua de gente, sed una
- abstulit Hylonome, qua nulla decentior inter
- semiferos altis habitavit femina silvis;
- haec et blanditiis et amando et amare fatendo
- Cyllaron una tenet, cultu quoque, quantus in illis
- esse potest membris, ut sit coma pectine levis,
- ut modo rore maris, modo se violave rosave
- inplicet, interdum candentia lilia gestet,
- bisque die lapsis Pagasaeae vertice silvae
- fontibus ora lavet, bis flumine corpora tinguat,
- nec nisi quae deceant electarumque ferarum
- aut umero aut lateri praetendat vellera laevo.
- par amor est illis: errant in montibus una,
- antra simul subeunt; et tum Lapitheia tecta
- intrarant pariter, pariter fera bella gerebant:
- (auctor in incerto est) iaculum de parte sinistra
- venit et inferius quam collo pectora subsunt,
- Cyllare, te fixit; parvo cor vulnere laesum
- corpore cum toto post tela educta refrixit.
- protinus Hylonome morientes excipit artus
- inpositaque manu vulnus fovet oraque ad ora
- admovet atque animae fugienti obsistere temptat;
- ut videt exstinctum, dictis, quae clamor ad aures
- arcuit ire meas, telo, quod inhaeserat illi,
- incubuit moriensque suum conplexa maritum est.
- 'Ante oculos stat et ille meos, qui sena leonum
- vinxerat inter se conexis vellera nodis,
- Phaeocomes, hominemque simul protectus equumque;
- caudice qui misso, quem vix iuga bina moverent,
- Tectaphon Oleniden a summo vertice fregit;
- [fracta volubilitas capitis latissima, perque os
- perque cavas nares oculosque auresque cerebrum
- molle fluit, veluti concretum vimine querno
- lac solet utve liquor rari sub pondere cribri
- manat et exprimitur per densa foramina spissus.]
- ast ego, dum parat hic armis nudare iacentem,
- (scit tuus hoc genitor) gladium spoliantis in ima
- ilia demisi. Cthonius quoque Teleboasque
- ense iacent nostro: ramum prior ille bifurcum
- gesserat, hic iaculum; iaculo mihi vulnera fecit:
- signa vides! adparet adhuc vetus inde cicatrix.
- tunc ego debueram capienda ad Pergama mitti;
- tum poteram magni, si non superare, morari
- Hectoris arma meis! illo sed tempore nullus,
- aut puer, Hector erat, nunc me mea deficit aetas.
- quid tibi victorem gemini Periphanta Pyraethi,
- Ampyca quid referam, qui quadrupedantis Echecli
- fixit in adverso cornum sine cuspide vultu?
- vecte Pelethronium Macareus in pectus adacto
- stravit Erigdupum; memini et venabula condi
- inguine Nesseis manibus coniecta Cymeli.
- nec tu credideris tantum cecinisse futura
- Ampyciden Mopsum: Mopso iaculante biformis
- occubuit frustraque loqui temptavit Hodites
- ad mentum lingua mentoque ad guttura fixo.
- 'Quinque neci Caeneus dederat Styphelumque Bromumque
- Antimachumque Elymumque securiferumque Pyracmon:
- vulnera non memini, numerum nomenque notavi.
- provolat Emathii spoliis armatus Halesi,
- quem dederat leto, membris et corpore Latreus
- maximus: huic aetas inter iuvenemque senemque,
- vis iuvenalis erat, variabant tempora cani.
- qui clipeo galeaque Macedoniaque sarisa
- conspicuus faciemque obversus in agmen utrumque
- armaque concussit certumque equitavit in orbem
- verbaque tot fudit vacuas animosus in auras:
- "et te, Caeni, feram? nam tu mihi femina semper,
- tu mihi Caenis eris. nec te natalis origo
- commonuit, mentemque subit, quo praemia facto
- quaque viri falsam speciem mercede pararis?
- quid sis nata, vide, vel quid sis passa, columque,
- i, cape cum calathis et stamina pollice torque;
- bella relinque viris." iactanti talia Caeneus
- extentum cursu missa latus eruit hasta,
- qua vir equo commissus erat. furit ille dolore
- nudaque Phyllei iuvenis ferit ora sarisa:
- non secus haec resilit, quam tecti a culmine grando,
- aut siquis parvo feriat cava tympana saxo.
- comminus adgreditur laterique recondere duro
- luctatur gladium: gladio loca pervia non sunt.
- "haut tamen effugies! medio iugulaberis ense,
- quandoquidem mucro est hebes" inquit et in latus ensem
- obliquat longaque amplectitur ilia dextra.
- plaga facit gemitus ut corpore marmoris icto,
- fractaque dissiluit percusso lammina callo.
- ut satis inlaesos miranti praebuit artus,
- "nunc age" ait Caeneus "nostro tua corpora ferro
- temptemus!" capuloque tenus demisit in armos
- ensem fatiferum caecamque in viscera movit
- versavitque manum vulnusque in vulnere fecit.
- ecce ruunt vasto rabidi clamore bimembres
- telaque in hunc omnes unum mittuntque feruntque.
- tela retusa cadunt: manet inperfossus ab omni
- inque cruentatus Caeneus Elateius ictu.
- fecerat attonitos nova res. "heu dedecus ingens!"
- Monychus exclamat. "populus superamur ab uno
- vixque viro; quamquam ille vir est, nos segnibus actis,
- quod fuit ille, sumus. quid membra inmania prosunt?
- quid geminae vires et quod fortissima rerum
- in nobis natura duplex animalia iunxit?
- nec nos matre dea, nec nos Ixione natos
- esse reor, qui tantus erat, Iunonis ut altae
- spem caperet: nos semimari superamur ab hoste!
- saxa trabesque super totosque involvite montes
- vivacemque animam missis elidite silvis!
- massa premat fauces, et erit pro vulnere pondus."
- dixit et insanis deiectam viribus austri
- forte trabem nactus validum coniecit in hostem
- exemplumque fuit, parvoque in tempore nudus
- arboris Othrys erat, nec habebat Pelion umbras.
- obrutus inmani cumulo sub pondere Caeneus
- aestuat arboreo congestaque robora duris
- fert umeris, sed enim postquam super ora caputque
- crevit onus neque habet, quas ducat, spiritus auras,
- deficit interdum, modo se super aera frustra
- tollere conatur iactasque evolvere silvas
- interdumque movet, veluti, quam cernimus, ecce,
- ardua si terrae quatiatur motibus Ide.
- exitus in dubio est: alii sub inania corpus
- Tartara detrusum silvarum mole ferebant;
- abnuit Ampycides medioque ex aggere fulvis
- vidit avem pennis liquidas exire sub auras,
- quae mihi tum primum, tunc est conspecta supremum.
- hanc ubi lustrantem leni sua castra volatu
- Mopsus et ingenti circum clangore sonantem
- adspexit pariterque animis oculisque secutus
- "o salve," dixit "Lapithaeae gloria gentis,
- maxime vir quondam, sed nunc avis unica, Caencu!"
- credita res auctore suo est: dolor addidit iram,
- oppressumque aegre tulimus tot ab hostibus unum;
- nec prius abstitimus ferro exercere dolorem,
- quam data pars leto, partem fuga noxque removit.'
- Haec inter Lapithas et semihomines Centauros
- proelia Tlepolemus Pylio referente dolorem
- praeteriti Alcidae tacito non pertulit ore
- atque ait: 'Herculeae mirum est oblivia laudis
- acta tibi, senior; certe mihi saepe referre
- nubigenas domitos a se pater esse solebat.'
- tristis ad haec Pylius: 'quid me meminisse malorum
- cogis et obductos annis rescindere luctus
- inque tuum genitorem odium offensasque fateri?
- ille quidem maiora fide, di! gessit et orbem
- inplevit meritis, quod mallem posse negare;
- sed neque Deiphobum nec Pulydamanta nec ipsum
- Hectora laudamus: quis enim laudaverit hostem?
- ille tuus genitor Messenia moenia quondam
- stravit et inmeritas urbes Elinque Pylonque
- diruit inque meos ferrum flammamque penatis
- inpulit, utque alios taceam, quos ille peremit,
- bis sex Nelidae fuimus, conspecta iuventus,
- bis sex Herculeis ceciderunt me minus uno
- viribus; atque alios vinci potuisse ferendum est:
- mira Periclymeni mors est, cui posse figuras
- sumere, quas vellet, rursusque reponere sumptas
- Neptunus dederat, Nelei sanguinis auctor.
- hic ubi nequiquam est formas variatus in omnes,
- vertitur in faciem volucris, quae fulmina curvis
- ferre solet pedibus divum gratissima regi;
- viribus usus avis pennis rostroque redunco
- hamatisque viri laniaverat unguibus ora.
- tendit in hanc nimium certos Tirynthius arcus
- atque inter nubes sublimia membra ferentem
- pendentemque ferit, lateri qua iungitur ala;
- nec grave vulnus erat, sed rupti vulnere nervi
- deficiunt motumque negant viresque volandi.
- decidit in terram, non concipientibus auras
- infirmis pennis, et qua levis haeserat alae
- corporis adflicti pressa est gravitate sagitta
- perque latus summum iugulo est exacta sinistro.
- nunc videor debere tui praeconia rebus
- Herculis, o Rhodiae ductor pulcherrime classis?
- nec tamen ulterius, quam fortia facta silendo
- ulciscor fratres: solida est mihi gratia tecum.'
- Haec postquam dulci Neleius edidit ore,
- a sermone senis repetito munere Bacchi
- surrexere toris: nox est data cetera somno.
- At deus, aequoreas qui cuspide temperat undas,
- in volucrem corpus nati Phaethontida versum
- mente dolet patria saevumque perosus Achillem
- exercet memores plus quam civiliter iras.
- iamque fere tracto duo per quinquennia bello
- talibus intonsum conpellat Sminthea dictis:
- 'o mihi de fratris longe gratissime natis,
- inrita qui mecum posuisti moenia Troiae,
- ecquid, ubi has iamiam casuras adspicis arces,
- ingemis? aut ecquid tot defendentia muros
- milia caesa doles? ecquid, ne persequar omnes,
- Hectoris umbra subit circum sua Pergama tracti?
- cum tamen ille ferox belloque cruentior ipso
- vivit adhuc, operis nostri populator, Achilles.
- det mihi se: faxo, triplici quid cuspide possim,
- sentiat; at quoniam concurrere comminus hosti
- non datur, occulta necopinum perde sagitta!'
- adnuit atque animo pariter patruique suoque
- Delius indulgens nebula velatus in agmen
- pervenit Iliacum mediaque in caede virorum
- rara per ignotos spargentem cernit Achivos
- tela Parin fassusque deum, 'quid spicula perdis
- sanguine plebis?' ait. 'siqua est tibi cura tuorum,
- vertere in Aeaciden caesosque ulciscere fratres!'
- dixit et ostendens sternentem Troica ferro
- corpora Peliden, arcus obvertit in illum
- certaque letifera derexit spicula dextra.
- quod Priamus gaudere senex post Hectora posset,
- hoc fuit; ille igitur tantorum victor, Achille,
- victus es a timido Graiae raptore maritae!
- at si femineo fuerat tibi Marte cadendum,
- Thermodontiaca malles cecidisse bipenni.
- Iam timor ille Phrygum, decus et tutela Pelasgi
- nominis, Aeacides, caput insuperabile bello,
- arserat: armarat deus idem idemque cremarat;
- iam cinis est, et de tam magno restat Achille
- nescio quid parvum, quod non bene conpleat urnam,
- at vivit totum quae gloria conpleat orbem.
- haec illi mensura viro respondet, et hac est
- par sibi Pelides nec inania Tartara sentit.
- ipse etiam, ut, cuius fuerit, cognoscere posses,
- bella movet clipeus, deque armis arma feruntur.
- non ea Tydides, non audet Oileos Aiax,
- non minor Atrides, non bello maior et aevo
- poscere, non alii: solis Telamone creatis
- Laertaque fuit tantae fiducia laudis.
- a se Tantalides onus invidiamque removit
- Argolicosque duces mediis considere castris
- iussit et arbitrium litis traiecit in omnes.
- --oOo-- -