P. Ovidi Nasonis Metamorphoses
Liber Vndecimvs
- Carmine dum tali silvas animosque ferarum
- Threicius vates et saxa sequentia ducit,
- ecce nurus Ciconum tectae lymphata ferinis
- pectora velleribus tumuli de vertice cernunt
- Orphea percussis sociantem carmina nervis.
- e quibus una leves iactato crine per auras,
- 'en,' ait 'en, hic est nostri contemptor!' et hastam
- vatis Apollinei vocalia misit in ora,
- quae foliis praesuta notam sine vulnere fecit;
- alterius telum lapis est, qui missus in ipso
- aere concentu victus vocisque lyraeque est
- ac veluti supplex pro tam furialibus ausis
- ante pedes iacuit. sed enim temeraria crescunt
- bella modusque abiit insanaque regnat Erinys;
- cunctaque tela forent cantu mollita, sed ingens
- clamor et infracto Berecyntia tibia cornu
- tympanaque et plausus et Bacchei ululatus
- obstrepuere sono citharae, tum denique saxa
- non exauditi rubuerunt sanguine vatis.
- ac primum attonitas etiamnum voce canentis
- innumeras volucres anguesque agmenque ferarum
- maenades Orphei titulum rapuere triumphi;
- inde cruentatis vertuntur in Orphea dextris
- et coeunt ut aves, si quando luce vagantem
- noctis avem cernunt, structoque utrimque theatro
- ceu matutina cervus periturus harena
- praeda canum est, vatemque petunt et fronde virentes
- coniciunt thyrsos non haec in munera factos.
- hae glaebas, illae direptos arbore ramos,
- pars torquent silices; neu desint tela furori,
- forte boves presso subigebant vomere terram,
- nec procul hinc multo fructum sudore parantes
- dura lacertosi fodiebant arva coloni,
- agmine qui viso fugiunt operisque relinquunt
- arma sui, vacuosque iacent dispersa per agros
- sarculaque rastrique graves longique ligones;
- quae postquam rapuere ferae cornuque minaces
- divulsere boves, ad vatis fata recurrunt
- tendentemque manus et in illo tempore primum
- inrita dicentem nec quicquam voce moventem
- sacrilegae perimunt, perque os, pro Iuppiter! illud
- auditum saxis intellectumque ferarum
- sensibus in ventos anima exhalata recessit.
- Te maestae volucres, Orpheu, te turba ferarum,
- te rigidi silices, te carmina saepe secutae
- fleverunt silvae, positis te frondibus arbor
- tonsa comas luxit; lacrimis quoque flumina dicunt
- increvisse suis, obstrusaque carbasa pullo
- naides et dryades passosque habuere capillos.
- membra iacent diversa locis, caput, Hebre, lyramque
- excipis: et (mirum!) medio dum labitur amne,
- flebile nescio quid queritur lyra, flebile lingua
- murmurat exanimis, respondent flebile ripae.
- iamque mare invectae flumen populare relinquunt
- et Methymnaeae potiuntur litore Lesbi:
- hic ferus expositum peregrinis anguis harenis
- os petit et sparsos stillanti rore capillos.
- tandem Phoebus adest morsusque inferre parantem
- arcet et in lapidem rictus serpentis apertos
- congelat et patulos, ut erant, indurat hiatus.
- Umbra subit terras, et quae loca viderat ante,
- cuncta recognoscit quaerensque per arva piorum
- invenit Eurydicen cupidisque amplectitur ulnis;
- hic modo coniunctis spatiantur passibus ambo,
- nunc praecedentem sequitur, nunc praevius anteit
- Eurydicenque suam iam tuto respicit Orpheus.
- Non inpune tamen scelus hoc sinit esse Lyaeus
- amissoque dolens sacrorum vate suorum
- protinus in silvis matres Edonidas omnes,
- quae videre nefas, torta radice ligavit;
- quippe pedum digitos via, quam tum est quaeque secuta,
- traxit et in solidam detrusit acumina terram,
- utque suum laqueis, quos callidus abdidit auceps,
- crus ubi commisit volucris sensitque teneri,
- plangitur ac trepidans adstringit vincula motu:
- sic, ut quaeque solo defixa cohaeserat harum,
- exsternata fugam frustra temptabat, at illam
- lenta tenet radix exsultantemque coercet,
- dumque ubi sint digiti, dum pes ubi, quaerit, et ungues,
- aspicit in teretes lignum succedere suras
- et conata femur maerenti plangere dextra
- robora percussit, pectus quoque robora fiunt,
- robora sunt umeri; nodosaque bracchia veros
- esse putes ramos, et non fallare putando.
- Nec satis hoc Baccho est, ipsos quoque deserit agros
- cumque choro meliore sui vineta Timoli
- Pactolonque petit, quamvis non aureus illo
- tempore nec caris erat invidiosus harenis.
- hunc adsueta cohors, satyri bacchaeque, frequentant,
- at Silenus abest: titubantem annisque meroque
- ruricolae cepere Phryges vinctumque coronis
- ad regem duxere Midan, cui Thracius Orpheus
- orgia tradiderat cum Cecropio Eumolpo.
- qui simul agnovit socium comitemque sacrorum,
- hospitis adventu festum genialiter egit
- per bis quinque dies et iunctas ordine noctes,
- et iam stellarum sublime coegerat agmen
- Lucifer undecimus, Lydos cum laetus in agros
- rex venit et iuveni Silenum reddit alumno.
- Huic deus optandi gratum, sed inutile, fecit
- muneris arbitrium gaudens altore recepto.
- ille male usurus donis ait 'effice, quicquid
- corpore contigero, fulvum vertatur in aurum.'
- adnuit optatis nocituraque munera solvit
- Liber et indoluit, quod non meliora petisset.
- laetus abit gaudetque malo Berecyntius heros
- pollicitique fidem tangendo singula temptat
- vixque sibi credens, non alta fronde virentem
- ilice detraxit virgam: virga aurea facta est;
- tollit humo saxum: saxum quoque palluit auro;
- contigit et glaebam: contactu glaeba potenti
- massa fit; arentis Cereris decerpsit aristas:
- aurea messis erat; demptum tenet arbore pomum:
- Hesperidas donasse putes; si postibus altis
- admovit digitos, postes radiare videntur;
- ille etiam liquidis palmas ubi laverat undis,
- unda fluens palmis Danaen eludere posset;
- vix spes ipse suas animo capit aurea fingens
- omnia. gaudenti mensas posuere ministri
- exstructas dapibus nec tostae frugis egentes:
- tum vero, sive ille sua Cerealia dextra
- munera contigerat, Cerealia dona rigebant,
- sive dapes avido convellere dente parabat,
- lammina fulva dapes admoto dente premebat;
- miscuerat puris auctorem muneris undis:
- fusile per rictus aurum fluitare videres.
- Attonitus novitate mali divesque miserque
- effugere optat opes et quae modo voverat, odit.
- copia nulla famem relevat; sitis arida guttur
- urit, et inviso meritus torquetur ab auro
- ad caelumque manus et splendida bracchia tollens
- 'da veniam, Lenaee pater! peccavimus' inquit,
- 'sed miserere, precor, speciosoque eripe damno!'
- mite deum numen: Bacchus peccasse fatentem
- restituit pactique fide data munera solvit
- 'ne' ve 'male optato maneas circumlitus auro,
- vade' ait 'ad magnis vicinum Sardibus amnem
- perque iugum nitens labentibus obvius undis
- carpe viam, donec venias ad fluminis ortus,
- spumigeroque tuum fonti, qua plurimus exit,
- subde caput corpusque simul, simul elue crimen.'
- rex iussae succedit aquae: vis aurea tinxit
- flumen et humano de corpore cessit in amnem;
- nunc quoque iam veteris percepto semine venae
- arva rigent auro madidis pallentia glaebis.
- Ille perosus opes silvas et rura colebat
- Panaque montanis habitantem semper in antris,
- pingue sed ingenium mansit, nocituraque, ut ante,
- rursus erant domino stultae praecordia mentis.
- nam freta prospiciens late riget arduus alto
- Tmolus in ascensu clivoque extensus utroque
- Sardibus hinc, illinc parvis finitur Hypaepis.
- Pan ibi dum teneris iactat sua sibila nymphis
- et leve cerata modulatur harundine carmen
- ausus Apollineos prae se contemnere cantus,
- iudice sub Tmolo certamen venit ad inpar.
- Monte suo senior iudex consedit et aures
- liberat arboribus: quercu coma caerula tantum
- cingitur, et pendent circum cava tempora glandes.
- isque deum pecoris spectans 'in iudice' dixit
- 'nulla mora est.' calamis agrestibus insonat ille
- barbaricoque Midan (aderat nam forte canenti)
- carmine delenit; post hunc sacer ora retorsit
- Tmolus ad os Phoebi: vultum sua silva secuta est.
- ille caput flavum lauro Parnaside vinctus
- verrit humum Tyrio saturata murice palla
- instructamque fidem gemmis et dentibus Indis
- sustinet a laeva, tenuit manus altera plectrum;
- artificis status ipse fuit. tum stamina docto
- pollice sollicitat, quorum dulcedine captus
- Pana iubet Tmolus citharae submittere cannas.
- Iudicium sanctique placet sententia montis
- omnibus, arguitur tamen atque iniusta vocatur
- unius sermone Midae; nec Delius aures
- humanam stolidas patitur retinere figuram,
- sed trahit in spatium villisque albentibus inplet
- instabilesque imas facit et dat posse moveri:
- cetera sunt hominis, partem damnatur in unam
- induiturque aures lente gradientis aselli.
- ille quidem celare cupit turpique pudore
- tempora purpureis temptat relevare tiaris;
- sed solitus longos ferro resecare capillos
- viderat hoc famulus, qui cum nec prodere visum
- dedecus auderet, cupiens efferre sub auras,
- nec posset reticere tamen, secedit humumque
- effodit et, domini quales adspexerit aures,
- voce refert parva terraeque inmurmurat haustae
- indiciumque suae vocis tellure regesta
- obruit et scrobibus tacitus discedit opertis.
- creber harundinibus tremulis ibi surgere lucus
- coepit et, ut primum pleno maturuit anno,
- prodidit agricolam: leni nam motus ab austro
- obruta verba refert dominique coarguit aures.
- Ultus abit Tmolo liquidumque per aera vectus
- angustum citra pontum Nepheleidos Helles
- Laomedonteis Latoius adstitit arvis.
- dextera Sigei, Rhoetei laeva profundi
- ara Panomphaeo vetus est sacrata Tonanti:
- inde novae primum moliri moenia Troiae
- Laomedonta videt susceptaque magna labore
- crescere difficili nec opes exposcere parvas
- cumque tridentigero tumidi genitore profundi
- mortalem induitur formam Phrygiaeque tyranno
- aedificat muros pactus pro moenibus aurum.
- stabat opus: pretium rex infitiatur et addit,
- perfidiae cumulum, falsis periuria verbis.
- 'non inpune feres' rector maris inquit, et omnes
- inclinavit aquas ad avarae litora Troiae
- inque freti formam terras conplevit opesque
- abstulit agricolis et fluctibus obruit agros.
- poena neque haec satis est: regis quoque filia monstro
- poscitur aequoreo, quam dura ad saxa revinctam
- vindicat Alcides promissaque munera dictos
- poscit equos tantique operis mercede negata
- bis periura capit superatae moenia Troiae.
- nec, pars militiae, Telamon sine honore recessit
- Hesioneque data potitur. nam coniuge Peleus
- clarus erat diva nec avi magis ille superbus
- nomine quam soceri, siquidem Iovis esse nepoti
- contigit haut uni, coniunx dea contigit uni.
- Namque senex Thetidi Proteus 'dea' dixerat 'undae,
- concipe: mater eris iuvenis, qui fortibus annis
- acta patris vincet maiorque vocabitur illo.'
- ergo, ne quicquam mundus Iove maius haberet,
- quamvis haut tepidos sub pectore senserat ignes,
- Iuppiter aequoreae Thetidis conubia fugit,
- in suaque Aeaciden succedere vota nepotem
- iussit et amplexus in virginis ire marinae.
- Est sinus Haemoniae curvos falcatus in arcus,
- bracchia procurrunt: ubi, si foret altior unda,
- portus erat; summis inductum est aequor harenis;
- litus habet solidum, quod nec vestigia servet
- nec remoretur iter nec opertum pendeat alga;
- myrtea silva subest bicoloribus obsita bacis.
- est specus in medio, natura factus an arte,
- ambiguum, magis arte tamen: quo saepe venire
- frenato delphine sedens, Theti, nuda solebas.
- illic te Peleus, ut somno vincta iacebas,
- occupat, et quoniam precibus temptata repugnas,
- vim parat, innectens ambobus colla lacertis;
- quod nisi venisses variatis saepe figuris
- ad solitas artes, auso foret ille potitus;
- sed modo tu volucris: volucrem tamen ille tenebat;
- nunc gravis arbor eras: haerebat in arbore Peleus;
- tertia forma fuit maculosae tigridis: illa
- territus Aeacides a corpore bracchia solvit.
- inde deos pelagi vino super aequora fuso
- et pecoris fibris et fumo turis adorat,
- donec Carpathius medio de gurgite vates
- 'Aeacide,' dixit 'thalamis potiere petitis,
- tu modo, cum rigido sopita quiescet in antro,
- ignaram laqueis vincloque innecte tenaci.
- nec te decipiat centum mentita figuras,
- sed preme, quicquid erit, dum, quod fuit ante, reformet.'
- dixerat haec Proteus et condidit aequore vultum
- admisitque suos in verba novissima fluctus.
- Pronus erat Titan inclinatoque tenebat
- Hesperium temone fretum, cum pulchra relicto
- Nereis ingreditur consueta cubilia ponto;
- vix bene virgineos Peleus invaserat artus:
- illa novat formas, donec sua membra teneri
- sentit et in partes diversas bracchia tendi.
- tum denum ingemuit, 'ne' que ait 'sine numine vincis'
- exhibita estque Thetis: confessam amplectitur heros
- et potitur votis ingentique inplet Achille.
- Felix et nato, felix et coniuge Peleus,
- et cui, si demas iugulati crimina Phoci,
- omnia contigerant: fraterno sanguine sontem
- expulsumque domo patria Trachinia tellus
- accipit. hic regnum sine vi, sine caede gerebat
- Lucifero genitore satus patriumque nitorem
- ore ferens Ceyx, illo qui tempore maestus
- dissimilisque sui fratrem lugebat ademptum.
- quo postquam Aeacides fessus curaque viaque
- venit et intravit paucis comitantibus urbem,
- quosque greges pecorum, quae secum armenta trahebat,
- haut procul a muris sub opaca valle reliquit;
- copia cum facta est adeundi prima tyranni,
- velamenta manu praetendens supplice, qui sit
- quoque satus, memorat, tantum sua crimina celat
- mentiturque fugae causam; petit, urbe vel agro
- se iuvet. hunc contra placido Trachinius ore
- talibus adloquitur: 'mediae quoque commoda plebi
- nostra patent, Peleu, nec inhospita regna tenemus;
- adicis huic animo momenta potentia, clarum
- nomen avumque Iovem; ne tempora perde precando!
- quod petis, omne feres tuaque haec pro parte vocato,
- qualiacumque vides! utinam meliora videres!'
- et flebat: moveat tantos quae causa dolores,
- Peleusque comitesque rogant; quibus ille profatur:
- 'forsitan hanc volucrem, rapto quae vivit et omnes
- terret aves, semper pennas habuisse putetis:
- vir fuit (et?tanta est animi constantia?iam tum
- acer erat belloque ferox ad vimque paratus)
- nomine Daedalion. illo genitore creatis,
- qui vocat Auroram caeloque novissimus exit,
- culta mihi pax est, pacis mihi cura tenendae
- coniugiique fuit, fratri fera bella placebant:
- illius virtus reges gentesque subegit,
- quae nunc Thisbaeas agitat mutata columbas.
- nata erat huic Chione, quae dotatissima forma
- mille procos habuit, bis septem nubilis annis.
- forte revertentes Phoebus Maiaque creatus,
- ille suis Delphis, hic vertice Cyllenaeo,
- videre hanc pariter, pariter traxere colorem.
- spem veneris differt in tempora noctis Apollo;
- non fert ille moras virgaque movente soporem
- virginis os tangit: tactu iacet illa potenti
- vimque dei patitur; nox caelum sparserat astris:
- Phoebus anum simulat praereptaque gaudia sumit.
- ut sua maturus conplevit tempora venter,
- alipedis de stirpe dei versuta propago
- nascitur Autolycus furtum ingeniosus ad omne,
- candida de nigris et de candentibus atra
- qui facere adsuerat, patriae non degener artis;
- nascitur e Phoebo (namque est enixa gemellos)
- carmine vocali clarus citharaque Philammon.
- quid peperisse duos et dis placuisse duobus
- et forti genitore et progenitore nitenti
- esse satam prodest? an obest quoque gloria multis?
- obfuit huic certe! quae se praeferre Dianae
- sustinuit faciemque deae culpavit, at illi
- ira ferox mota est "factis" que "placebimus" inquit.
- nec mora, curvavit cornu nervoque sagittam
- inpulit et meritam traiecit harundine linguam.
- lingua tacet, nec vox temptataque verba sequuntur,
- conantemque loqui cum sanguine vita reliquit;
- quam miser amplexans ego tum patriumque dolorem
- corde tuli fratrique pio solacia dixi,
- quae pater haut aliter quam cautes murmura ponti
- accipit et natam delamentatur ademptam;
- ut vero ardentem vidit, quater impetus illi
- in medios fuit ire rogos, quater inde repulsus
- concita membra fugae mandat similisque iuvenco
- spicula crabronum pressa cervice gerenti,
- qua via nulla, ruit. iam tum mihi currere visus
- plus homine est, alasque pedes sumpsisse putares.
- effugit ergo omnes veloxque cupidine leti
- vertice Parnasi potitur; miseratus Apollo,
- cum se Daedalion saxo misisset ab alto,
- fecit avem et subitis pendentem sustulit alis
- oraque adunca dedit, curvos dedit unguibus hamos,
- virtutem antiquam, maiores corpore vires,
- et nunc accipiter, nulli satis aequus, in omnes
- saevit aves aliisque dolens fit causa dolendi.'
- Quae dum Lucifero genitus miracula narrat
- de consorte suo, cursu festinus anhelo
- advolat armenti custos Phoceus Onetor
- et 'Peleu, Peleu! magnae tibi nuntius adsum
- cladis' ait. quodcumque ferat, iubet edere Peleus,
- pendet et ipse metu trepidi Trachinius oris;
- ille refert 'fessos ad litora curva iuvencos
- adpuleram, medio cum Sol altissimus orbe
- tantum respiceret, quantum superesse videret,
- parsque boum fulvis genua inclinarat harenis
- latarumque iacens campos spectabat aquarum,
- pars gradibus tardis illuc errabat et illuc;
- nant alii celsoque exstant super aequora collo.
- templa mari subsunt nec marmore clara neque auro,
- sed trabibus densis lucoque umbrosa vetusto:
- Nereides Nereusque tenent (hos navita ponti
- edidit esse deos, dum retia litore siccat);
- iuncta palus huic est densis obsessa salictis,
- quam restagnantis fecit maris unda paludem:
- inde fragore gravi strepitans loca proxima terret,
- belua vasta, lupus iuncisque palustribus exit,
- oblitus et spumis et sparsus sanguine rictus
- fulmineos, rubra suffusus lumina flamma.
- qui quamquam saevit pariter rabieque fameque,
- acrior est rabie: neque enim ieiunia curat
- caede boum diramque famem finire, sed omne
- vulnerat armentum sternitque hostiliter omne.
- pars quoque de nobis funesto saucia morsu,
- dum defensamus, leto est data; sanguine litus
- undaque prima rubet demugitaeque paludes.
- sed mora damnosa est, nec res dubitare remittit:
- dum superest aliquid, cuncti coeamus et arma,
- arma capessamus coniunctaque tela feramus!'
- dixerat agrestis: nec Pelea damna movebant,
- sed memor admissi Nereida conligit orbam
- damna sua inferias exstincto mittere Phoco.
- induere arma viros violentaque sumere tela
- rex iubet Oetaeus; cum quis simul ipse parabat
- ire, sed Alcyone coniunx excita tumultu
- prosilit et nondum totos ornata capillos
- disicit hos ipsos colloque infusa mariti,
- mittat ut auxilium sine se, verbisque precatur
- et lacrimis, animasque duas ut servet in una.
- Aeacides illi: 'pulchros, regina, piosque
- pone metus! plena est promissi gratia vestri.
- non placet arma mihi contra nova monstra moveri;
- numen adorandum pelagi est!' erat ardua turris,
- arce focus summa, fessis nota grata carinis:
- ascendunt illuc stratosque in litore tauros
- cum gemitu adspiciunt vastatoremque cruento
- ore ferum, longos infectum sanguine villos.
- inde manus tendens in aperti litora ponti
- caeruleam Peleus Psamathen, ut finiat iram,
- orat, opemque ferat; nec vocibus illa rogantis
- flectitur Aeacidae, Thetis hanc pro coniuge supplex
- accepit veniam. sed enim revocatus ab acri
- caede lupus perstat, dulcedine sanguinis asper,
- donec inhaerentem lacerae cervice iuvencae
- marmore mutavit: corpus praeterque colorem
- omnia servavit, lapidis color indicat illum
- iam non esse lupum, iam non debere timeri.
- nec tamen hac profugum consistere Pelea terra
- fata sinunt, Magnetas adit vagus exul et illic
- sumit ab Haemonio purgamina caedis Acasto.
- Interea fratrisque sui fratremque secutis
- anxia prodigiis turbatus pectora Ceyx,
- consulat ut sacras, hominum oblectamina, sortes,
- ad Clarium parat ire deum; nam templa profanus
- invia cum Phlegyis faciebat Delphica Phorbas.
- consilii tamen ante sui, fidissima, certam
- te facit, Alcyone; cui protinus intima frigus
- ossa receperunt, buxoque simillimus ora
- pallor obit, lacrimisque genae maduere profusis.
- ter conata loqui, ter fletibus ora rigavit
- singultuque pias interrumpente querellas
- 'quae mea culpa tuam,' dixit 'carissime, mentem
- vertit? ubi est quae cura mei prior esse solebat?
- iam potes Alcyone securus abesse relicta?
- iam via longa placet? iam sum tibi carior absens?
- at, puto, per terras iter est, tantumque dolebo,
- non etiam metuam, curaeque timore carebunt.
- aequora me terrent et ponti tristis imago:
- et laceras nuper tabulas in litore vidi
- et saepe in tumulis sine corpore nomina legi.
- neve tuum fallax animum fiducia tangat,
- quod socer Hippotades tibi sit, qui carcere fortes
- contineat ventos, et, cum velit, aequora placet.
- cum semel emissi tenuerunt aequora venti,
- nil illis vetitum est: incommendataque tellus
- omnis et omne fretum est, caeli quoque nubila vexant
- excutiuntque feris rutilos concursibus ignes.
- quo magis hos novi (nam novi et saepe paterna
- parva domo vidi), magis hoc reor esse timendos.
- quod tua si flecti precibus sententia nullis,
- care, potest, coniunx, nimiumque es certus eundi,
- me quoque tolle simul! certe iactabimur una,
- nec nisi quae patiar, metuam, pariterque feremus,
- quicquid erit, pariter super aequora lata feremur.'
- Talibus Aeolidis dictis lacrimisque movetur
- sidereus coniunx: neque enim minor ignis in ipso est;
- sed neque propositos pelagi dimittere cursus,
- nec vult Alcyonen in partem adhibere pericli
- multaque respondit timidum solantia pectus.
- non tamen idcirco causam probat; addidit illis
- hoc quoque lenimen, quo solo flexit amantem:
- 'longa quidem est nobis omnis mora, sed tibi iuro
- per patrios ignes, si me modo fata remittant,
- ante reversurum, quam luna bis inpleat orbem.'
- his ubi promissis spes est admota recursus,
- protinus eductam navalibus aequore tingui
- aptarique suis pinum iubet armamentis;
- qua rursus visa veluti praesaga futuri
- horruit Alcyone lacrimasque emisit obortas
- amplexusque dedit tristique miserrima tandem
- ore 'vale' dixit conlapsaque corpore toto est;
- ast iuvenes quaerente moras Ceyce reducunt
- ordinibus geminis ad fortia pectora remos
- aequalique ictu scindunt freta: sustulit illa
- umentes oculos stantemque in puppe recurva
- concussaque manu dantem sibi signa maritum
- prona videt redditque notas; ubi terra recessit
- longius, atque oculi nequeunt cognoscere vultus,
- dum licet, insequitur fugientem lumine pinum;
- haec quoque ut haut poterat spatio submota videri,
- vela tamen spectat summo fluitantia malo;
- ut nec vela videt, vacuum petit anxia lectum
- seque toro ponit: renovat lectusque torusque
- Alcyonae lacrimas et quae pars admonet absit.
- Portibus exierant, et moverat aura rudentes:
- obvertit lateri pendentes navita remos
- cornuaque in summa locat arbore totaque malo
- carbasa deducit venientesque accipit auras.
- aut minus, aut certe medium non amplius aequor
- puppe secabatur, longeque erat utraque tellus,
- cum mare sub noctem tumidis albescere coepit
- fluctibus et praeceps spirare valentius eurus.
- 'ardua iamdudum demittite cornua' rector
- clamat 'et antemnis totum subnectite velum.'
- hic iubet; inpediunt adversae iussa procellae,
- nec sinit audiri vocem fragor aequoris ullam:
- sponte tamen properant alii subducere remos,
- pars munire latus, pars ventis vela negare;
- egerit hic fluctus aequorque refundit in aequor,
- hic rapit antemnas; quae dum sine lege geruntur,
- aspera crescit hiems, omnique e parte feroces
- bella gerunt venti fretaque indignantia miscent.
- ipse pavet nec se, qui sit status, ipse fatetur
- scire ratis rector, nec quid iubeatve vetetve:
- tanta mali moles tantoque potentior arte est.
- quippe sonant clamore viri, stridore rudentes,
- undarum incursu gravis unda, tonitribus aether.
- fluctibus erigitur caelumque aequare videtur
- pontus et inductas aspergine tangere nubes;
- et modo, cum fulvas ex imo vertit harenas,
- concolor est illis, Stygia modo nigrior unda,
- sternitur interdum spumisque sonantibus albet.
- ipsa quoque his agitur vicibus Trachinia puppis
- et nunc sublimis veluti de vertice montis
- despicere in valles imumque Acheronta videtur,
- nunc, ubi demissam curvum circumstetit aequor,
- suspicere inferno summum de gurgite caelum.
- saepe dat ingentem fluctu latus icta fragorem
- nec levius pulsata sonat, quam ferreus olim
- cum laceras aries balistave concutit arces,
- utque solent sumptis incursu viribus ire
- pectore in arma feri protentaque tela leones,
- sic, ubi se ventis admiserat unda coortis,
- ibat in alta ratis multoque erat altior illis;
- iamque labant cunei, spoliataque tegmine cerae
- rima patet praebetque viam letalibus undis.
- ecce cadunt largi resolutis nubibus imbres,
- inque fretum credas totum descendere caelum,
- inque plagas caeli tumefactum ascendere pontum.
- vela madent nimbis, et cum caelestibus undis
- aequoreae miscentur aquae; caret ignibus aether,
- caecaque nox premitur tenebris hiemisque suisque.
- discutiunt tamen has praebentque micantia lumen
- fulmina: fulmineis ardescunt ignibus imbres.
- dat quoque iam saltus intra cava texta carinae
- fluctus; et ut miles, numero praestantior omni,
- cum saepe adsiluit defensae moenibus urbis,
- spe potitur tandem laudisque accensus amore
- inter mille viros murum tamen occupat unus,
- sic ubi pulsarunt noviens latera ardua fluctus,
- vastius insurgens decimae ruit impetus undae
- nec prius absistit fessam oppugnare carinam,
- quam velut in captae descendat moenia navis.
- pars igitur temptabat adhuc invadere pinum,
- pars maris intus erat: trepidant haud setius omnes,
- quam solet urbs aliis murum fodientibus extra
- atque aliis murum trepidare tenentibus intus.
- deficit ars, animique cadunt, totidemque videntur,
- quot veniunt fluctus, ruere atque inrumpere mortes.
- non tenet hic lacrimas, stupet hic, vocat ille beatos,
- funera quos maneant, hic votis numen adorat
- bracchiaque ad caelum, quod non videt, inrita tollens
- poscit opem; subeunt illi fraterque parensque,
- huic cum pignoribus domus et quodcunque relictum est;
- Alcyone Ceyca movet, Ceycis in ore
- nulla nisi Alcyone est et, cum desideret unam,
- gaudet abesse tamen; patriae quoque vellet ad oras
- respicere inque domum supremos vertere vultus,
- verum, ubi sit, nescit: tanta vertigine pontus
- fervet, et inducta piceis e nubibus umbra
- omne latet caelum, duplicataque noctis imago est.
- frangitur incursu nimbosi turbinis arbor,
- frangitur et regimen, spoliisque animosa superstes
- unda, velut victrix, sinuataque despicit undas;
- nec levius, quam siquis Athon Pindumve revulsos
- sede sua totos in apertum everterit aequor,
- praecipitata cadit pariterque et pondere et ictu
- mergit in ima ratem; cum qua pars magna virorum
- gurgite pressa gravi neque in aera reddita fato
- functa suo est, alii partes et membra carinae
- trunca tenent: tenet ipse manu, qua sceptra solebat,
- fragmina navigii Ceyx socerumque patremque
- invocat heu! frustra, sed plurima nantis in ore
- Alcyone coniunx: illam meminitque refertque,
- illius ante oculos ut agant sua corpora fluctus
- optat et exanimis manibus tumuletur amicis.
- dum natat, absentem, quotiens sinit hiscere fluctus,
- nominat Alcyonen ipsisque inmurmurat undis.
- ecce super medios fluctus niger arcus aquarum
- frangitur et rupta mersum caput obruit unda.
- Lucifer obscurus nec quem cognoscere posses
- illa luce fuit, quoniamque excedere caelo
- non licuit, densis texit sua nubibus ora.
- Aeolis interea, tantorum ignara malorum,
- dinumerat noctes et iam, quas induat ille,
- festinat vestes, iam quas, ubi venerit ille,
- ipsa gerat, reditusque sibi promittit inanes.
- omnibus illa quidem superis pia tura ferebat,
- ante tamen cunctos Iunonis templa colebat
- proque viro, qui nullus erat, veniebat ad aras
- utque foret sospes coniunx suus utque rediret,
- optabat, nullamque sibi praeferret; at illi
- hoc de tot votis poterat contingere solum.
- At dea non ultra pro functo morte rogari
- sustinet utque manus funestas arceat aris,
- 'Iri, meae' dixit 'fidissima nuntia vocis,
- vise soporiferam Somni velociter aulam
- exstinctique iube Ceycis imagine mittat
- somnia ad Alcyonen veros narrantia casus.'
- dixerat: induitur velamina mille colorum
- Iris et arquato caelum curvamine signans
- tecta petit iussi sub nube latentia regis.
- Est prope Cimmerios longo spelunca recessu,
- mons cavus, ignavi domus et penetralia Somni,
- quo numquam radiis oriens mediusve cadensve
- Phoebus adire potest: nebulae caligine mixtae
- exhalantur humo dubiaeque crepuscula lucis.
- non vigil ales ibi cristati cantibus oris
- evocat Auroram, nec voce silentia rumpunt
- sollicitive canes canibusve sagacior anser;
- non fera, non pecudes, non moti flamine rami
- humanaeve sonum reddunt convicia linguae.
- muta quies habitat; saxo tamen exit ab imo
- rivus aquae Lethes, per quem cum murmure labens
- invitat somnos crepitantibus unda lapillis.
- ante fores antri fecunda papavera florent
- innumeraeque herbae, quarum de lacte soporem
- Nox legit et spargit per opacas umida terras.
- ianua, ne verso stridores cardine reddat,
- nulla domo tota est, custos in limine nullus;
- at medio torus est ebeno sublimis in antro,
- plumeus, atricolor, pullo velamine tectus,
- quo cubat ipse deus membris languore solutis.
- hunc circa passim varias imitantia formas
- Somnia vana iacent totidem, quot messis aristas,
- silva gerit frondes, eiectas litus harenas.
- Quo simul intravit manibusque obstantia virgo
- Somnia dimovit, vestis fulgore reluxit
- sacra domus, tardaque deus gravitate iacentes
- vix oculos tollens iterumque iterumque relabens
- summaque percutiens nutanti pectora mento
- excussit tandem sibi se cubitoque levatus,
- quid veniat, (cognovit enim) scitatur, at illa:
- 'Somne, quies rerum, placidissime, Somne, deorum,
- pax animi, quem cura fugit, qui corpora duris
- fessa ministeriis mulces reparasque labori,
- Somnia, quae veras aequent imitamine formas,
- Herculea Trachine iube sub imagine regis
- Alcyonen adeant simulacraque naufraga fingant.
- imperat hoc Iuno.' postquam mandata peregit,
- Iris abit: neque enim ulterius tolerare soporis
- vim poterat, labique ut somnum sensit in artus,
- effugit et remeat per quos modo venerat arcus.
- At pater e populo natorum mille suorum
- excitat artificem simulatoremque figurae
- Morphea: non illo quisquam sollertius alter
- exprimit incessus vultumque sonumque loquendi;
- adicit et vestes et consuetissima cuique
- verba; sed hic solos homines imitatur, at alter
- fit fera, fit volucris, fit longo corpore serpens:
- hunc Icelon superi, mortale Phobetora vulgus
- nominat; est etiam diversae tertius artis
- Phantasos: ille in humum saxumque undamque trabemque,
- quaeque vacant anima, fallaciter omnia transit;
- regibus hi ducibusque suos ostendere vultus
- nocte solent, populos alii plebemque pererrant.
- praeterit hos senior cunctisque e fratribus unum
- Morphea, qui peragat Thaumantidos edita, Somnus
- eligit et rursus molli languore solutus
- deposuitque caput stratoque recondidit alto.
- Ille volat nullos strepitus facientibus alis
- per tenebras intraque morae breve tempus in urbem
- pervenit Haemoniam, positisque e corpore pennis
- in faciem Ceycis abit sumptaque figura
- luridus, exanimi similis, sine vestibus ullis,
- coniugis ante torum miserae stetit: uda videtur
- barba viri, madidisque gravis fluere unda capillis.
- tum lecto incumbens fletu super ora profuso
- haec ait: 'agnoscis Ceyca, miserrima coniunx,
- an mea mutata est facies nece? respice: nosces
- inveniesque tuo pro coniuge coniugis umbram!
- nil opis, Alcyone, nobis tua vota tulerunt!
- occidimus! falso tibi me promittere noli!
- nubilus Aegaeo deprendit in aequore navem
- auster et ingenti iactatam flamine solvit,
- oraque nostra tuum frustra clamantia nomen
- inplerunt fluctus.?non haec tibi nuntiat auctor
- ambiguus, non ista vagis rumoribus audis:
- ipse ego fata tibi praesens mea naufragus edo.
- surge, age, da lacrimas lugubriaque indue nec me
- indeploratum sub inania Tartara mitte!'
- adicit his vocem Morpheus, quam coniugis illa
- crederet esse sui (fletus quoque fundere veros
- visus erat), gestumque manus Ceycis habebat.
- ingemit Alcyone lacrimans, motatque lacertos
- per somnum corpusque petens amplectitur auras
- exclamatque: 'mane! quo te rapis? ibimus una.'
- voce sua specieque viri turbata soporem
- excutit et primo, si sit, circumspicit, illic,
- qui modo visus erat; nam moti voce ministri
- intulerant lumen. postquam non invenit usquam,
- percutit ora manu laniatque a pectore vestes
- pectoraque ipsa ferit nec crines solvere curat:
- scindit et altrici, quae luctus causa, roganti
- 'nulla est Alcyone, nulla est' ait. 'occidit una
- cum Ceyce suo. solantia tollite verba!
- naufragus interiit: vidi agnovique manusque
- ad discedentem cupiens retinere tetendi.
- umbra fuit, sed et umbra tamen manifesta virique
- vera mei. non ille quidem, si quaeris, habebat
- adsuetos vultus nec quo prius, ore nitebat:
- pallentem nudumque et adhuc umente capillo
- infelix vidi. stetit hoc miserabilis ipso
- ecce loco'; et quaerit, vestigia siqua supersint.
- 'hoc erat, hoc, animo quod divinante timebam,
- et ne me fugiens ventos sequerere rogabam.
- at certe vellem, quoniam periturus abibas,
- me quoque duxisses: multum fuit utile tecum
- ire mihi; neque enim de vitae tempore quicquam
- non simul egissem, nec mors discreta fuisset.
- nunc absens perii, iactor quoque fluctibus absens,
- et sine me me pontus habet. crudelior ipso
- sit mihi mens pelago, si vitam ducere nitar
- longius et tanto pugnem superesse dolori!
- sed neque pugnabo nec te, miserande, relinquam
- et tibi nunc saltem veniam comes, inque sepulcro
- si non urna, tamen iunget nos littera: si non
- ossibus ossa meis, at nomen nomine tangam.'
- plura dolor prohibet, verboque intervenit omni
- plangor, et attonito gemitus a corde trahuntur.
- Mane erat: egreditur tectis ad litus et illum
- maesta locum repetit, de quo spectarat euntem,
- dumque moratur ibi dumque 'hic retinacula solvit,
- hoc mihi discedens dedit oscula litore' dicit
- dumque notata locis reminiscitur acta fretumque
- prospicit, in liquida, spatio distante, tuetur
- nescio quid quasi corpus aqua, primoque, quid illud
- esset, erat dubium; postquam paulum adpulit unda,
- et, quamvis aberat, corpus tamen esse liquebat,
- qui foret, ignorans, quia naufragus, omine mota est
- et, tamquam ignoto lacrimam daret, 'heu! miser,' inquit
- 'quisquis es, et siqua est coniunx tibi!' fluctibus actum
- fit propius corpus: quod quo magis illa tuetur,
- hoc minus et minus est mentis, vae! iamque propinquae
- admotum terrae, iam quod cognoscere posset,
- cernit: erat coniunx! 'ille est!' exclamat et una
- ora, comas, vestem lacerat tendensque trementes
- ad Ceyca manus 'sic, o carissime coniunx,
- sic ad me, miserande, redis?' ait. adiacet undis
- facta manu moles, quae primas aequoris iras
- frangit et incursus quae praedelassat aquarum.
- insilit huc, mirumque fuit potuisse: volabat
- percutiensque levem modo natis aera pennis
- stringebat summas ales miserabilis undas,
- dumque volat, maesto similem plenumque querellae
- ora dedere sonum tenui crepitantia rostro.
- ut vero tetigit mutum et sine sanguine corpus,
- dilectos artus amplexa recentibus alis
- frigida nequiquam duro dedit oscula rostro.
- senserit hoc Ceyx, an vultum motibus undae
- tollere sit visus, populus dubitabat, at ille
- senserat: et tandem, superis miserantibus, ambo
- alite mutantur; fatis obnoxius isdem
- tunc quoque mansit amor nec coniugiale solutum
- foedus in alitibus: coeunt fiuntque parentes,
- perque dies placidos hiberno tempore septem
- incubat Alcyone pendentibus aequore nidis.
- tunc iacet unda maris: ventos custodit et arcet
- Aeolus egressu praestatque nepotibus aequor.
- Hos aliquis senior iunctim freta lata volantes
- spectat et ad finem servatos laudat amores:
- proximus, aut idem, si fors tulit, 'hic quoque,' dixit
- 'quem mare carpentem substrictaque crura gerentem
- aspicis,' (ostendens spatiosum in guttura mergum)
- 'regia progenies, et si descendere ad ipsum
- ordine perpetuo quaeris, sunt huius origo
- Ilus et Assaracus raptusque Iovi Ganymedes
- Laomedonque senex Priamusque novissima Troiae
- tempora sortitus; frater fuit Hectoris iste:
- qui nisi sensisset prima nova fata iuventa,
- forsitan inferius non Hectore nomen haberet,
- quamvis est illum proles enixa Dymantis,
- Aesacon umbrosa furtim peperisse sub Ida
- fertur Alexiroe, Granico nata bicorni.
- oderat hic urbes nitidaque remotus ab aula
- secretos montes et inambitiosa colebat
- rura nec Iliacos coetus nisi rarus adibat.
- non agreste tamen nec inexpugnabile amori
- pectus habens silvas captatam saepe per omnes
- aspicit Hesperien patria Cebrenida ripa
- iniectos umeris siccantem sole capillos.
- visa fugit nymphe, veluti perterrita fulvum
- cerva lupum longeque lacu deprensa relicto
- accipitrem fluvialis anas; quam Troius heros
- insequitur celeremque metu celer urget amore.
- ecce latens herba coluber fugientis adunco
- dente pedem strinxit virusque in corpore liquit;
- cum vita suppressa fuga est: amplectitur amens
- exanimem clamatque "piget, piget esse secutum!
- sed non hoc timui, neque erat mihi vincere tanti.
- perdidimus miseram nos te duo: vulnus ab angue,
- a me causa data est! ego sim sceleratior illo,
- ni tibi morte mea mortis solacia mittam."
- dixit et e scopulo, quem rauca subederat unda,
- se dedit in pontum. Tethys miserata cadentem
- molliter excepit nantemque per aequora pennis
- texit, et optatae non est data copia mortis.
- indignatur amans, invitum vivere cogi
- obstarique animae misera de sede volenti
- exire, utque novas umeris adsumpserat alas,
- subvolat atque iterum corpus super aequora mittit.
- pluma levat casus: furit Aesacos inque profundum
- pronus abit letique viam sine fine retemptat.
- fecit amor maciem: longa internodia crurum,
- longa manet cervix, caput est a corpore longe;
- aequora amat nomenque tenet, quia mergitur illo.'
- --oOo-- -