P. Ovidi Nasonis Metamorphoses
Liber Primvs
- Hear the first line.
- In nova fert animus mutatas dicere formas
- corpora; di, coeptis (nam vos mutastis et illas)
- adspirate meis primaque ab origine mundi
- ad mea perpetuum deducite tempora carmen!
- Ante mare et terras et quod tegit omnia caelum
- unus erat toto naturae vultus in orbe,
- quem dixere chaos: rudis indigestaque moles
- nec quicquam nisi pondus iners congestaque eodem
- non bene iunctarum discordia semina rerum.
- nullus adhuc mundo praebebat lumina Titan,
- nec nova crescendo reparabat cornua Phoebe,
- nec circumfuso pendebat in aere tellus
- ponderibus librata suis, nec bracchia longo
- margine terrarum porrexerat Amphitrite;
- utque erat et tellus illic et pontus et aer,
- sic erat instabilis tellus, innabilis unda,
- lucis egens aer; nulli sua forma manebat,
- obstabatque aliis aliud, quia corpore in uno
- frigida pugnabant calidis, umentia siccis,
- mollia cum duris, sine pondere, habentia pondus.
- Hanc deus et melior litem natura diremit.
- nam caelo terras et terris abscidit undas
- et liquidum spisso secrevit ab aere caelum.
- quae postquam evolvit caecoque exemit acervo,
- dissociata locis concordi pace ligavit:
- ignea convexi vis et sine pondere caeli
- emicuit summaque locum sibi fecit in arce;
- proximus est aer illi levitate locoque;
- densior his tellus elementaque grandia traxit
- et pressa est gravitate sua; circumfluus umor
- ultima possedit solidumque coercuit orbem.
- Sic ubi dispositam quisquis fuit ille deorum
- congeriem secuit sectamque in membra coegit,
- principio terram, ne non aequalis ab omni
- parte foret, magni speciem glomeravit in orbis.
- tum freta diffundi rapidisque tumescere ventis
- iussit et ambitae circumdare litora terrae;
- addidit et fontes et stagna inmensa lacusque
- fluminaque obliquis cinxit declivia ripis,
- quae, diversa locis, partim sorbentur ab ipsa,
- in mare perveniunt partim campoque recepta
- liberioris aquae pro ripis litora pulsant.
- iussit et extendi campos, subsidere valles,
- fronde tegi silvas, lapidosos surgere montes,
- utque duae dextra caelum totidemque sinistra
- parte secant zonae, quinta est ardentior illis,
- sic onus inclusum numero distinxit eodem
- cura dei, totidemque plagae tellure premuntur.
- quarum quae media est, non est habitabilis aestu;
- nix tegit alta duas; totidem inter utramque locavit
- temperiemque dedit mixta cum frigore flamma.
- Inminet his aer, qui, quanto est pondere terrae
- pondus aquae levius, tanto est onerosior igni.
- illic et nebulas, illic consistere nubes
- iussit et humanas motura tonitrua mentes
- et cum fulminibus facientes fulgura ventos.
- His quoque non passim mundi fabricator habendum
- aera permisit; vix nunc obsistitur illis,
- cum sua quisque regat diverso flamina tractu,
- quin lanient mundum; tanta est discordia fratrum.
- Eurus ad Auroram Nabataeaque regna recessit
- Persidaque et radiis iuga subdita matutinis;
- vesper et occiduo quae litora sole tepescunt,
- proxima sunt Zephyro; Scythiam septemque triones
- horrifer invasit Boreas; contraria tellus
- nubibus adsiduis pluviaque madescit ab Austro.
- haec super inposuit liquidum et gravitate carentem
- aethera nec quicquam terrenae faecis habentem.
- Vix ita limitibus dissaepserat omnia certis,
- cum, quae pressa diu fuerant caligine caeca,
- sidera coeperunt toto effervescere caelo;
- neu regio foret ulla suis animalibus orba,
- astra tenent caeleste solum formaeque deorum,
- cesserunt nitidis habitandae piscibus undae,
- terra feras cepit, volucres agitabilis aer.
- Sanctius his animal mentisque capacius altae
- deerat adhuc et quod dominari in cetera posset:
- natus homo est, sive hunc divino semine fecit
- ille opifex rerum, mundi melioris origo,
- sive recens tellus seductaque nuper ab alto
- aethere cognati retinebat semina caeli.
- quam satus Iapeto, mixtam pluvialibus undis,
- finxit in effigiem moderantum cuncta deorum,
- pronaque cum spectent animalia cetera terram,
- os homini sublime dedit caelumque videre
- iussit et erectos ad sidera tollere vultus:
- sic, modo quae fuerat rudis et sine imagine, tellus
- induit ignotas hominum conversa figuras.
- Aurea prima sata est aetas, quae vindice nullo,
- sponte sua, sine lege fidem rectumque colebat.
- poena metusque aberant, nec verba minantia fixo
- aere legebantur, nec supplex turba timebat
- iudicis ora sui, sed erant sine vindice tuti.
- nondum caesa suis, peregrinum ut viseret orbem,
- montibus in liquidas pinus descenderat undas,
- nullaque mortales praeter sua litora norant;
- nondum praecipites cingebant oppida fossae;
- non tuba derecti, non aeris cornua flexi,
- non galeae, non ensis erat: sine militis usu
- mollia securae peragebant otia gentes.
- ipsa quoque inmunis rastroque intacta nec ullis
- saucia vomeribus per se dabat omnia tellus,
- contentique cibis nullo cogente creatis
- arbuteos fetus montanaque fraga legebant
- cornaque et in duris haerentia mora rubetis
- et quae deciderant patula Iovis arbore glandes.
- ver erat aeternum, placidique tepentibus auris
- mulcebant zephyri natos sine semine flores;
- mox etiam fruges tellus inarata ferebat,
- nec renovatus ager gravidis canebat aristis;
- flumina iam lactis, iam flumina nectaris ibant,
- flavaque de viridi stillabant ilice mella.
- Postquam Saturno tenebrosa in Tartara misso
- sub Iove mundus erat, subiit argentea proles,
- auro deterior, fulvo pretiosior aere.
- Iuppiter antiqui contraxit tempora veris
- perque hiemes aestusque et inaequalis autumnos
- et breve ver spatiis exegit quattuor annum.
- tum primum siccis aer fervoribus ustus
- canduit, et ventis glacies adstricta pependit;
- tum primum subiere domos; domus antra fuerunt
- et densi frutices et vinctae cortice virgae.
- semina tum primum longis Cerealia sulcis
- obruta sunt, pressique iugo gemuere iuvenci.
- Tertia post illam successit aenea proles,
- saevior ingeniis et ad horrida promptior arma,
- non scelerata tamen; de duro est ultima ferro.
- protinus inrupit venae peioris in aevum
- omne nefas: fugere pudor verumque fidesque;
- in quorum subiere locum fraudesque dolusque
- insidiaeque et vis et amor sceleratus habendi.
- vela dabant ventis nec adhuc bene noverat illos
- navita, quaeque prius steterant in montibus altis,
- fluctibus ignotis insultavere carinae,
- communemque prius ceu lumina solis et auras
- cautus humum longo signavit limite mensor.
- nec tantum segetes alimentaque debita dives
- poscebatur humus, sed itum est in viscera terrae,
- quasque recondiderat Stygiisque admoverat umbris,
- effodiuntur opes, inritamenta malorum.
- iamque nocens ferrum ferroque nocentius aurum
- prodierat, prodit bellum, quod pugnat utroque,
- sanguineaque manu crepitantia concutit arma.
- vivitur ex rapto: non hospes ab hospite tutus,
- non socer a genero, fratrum quoque gratia rara est;
- inminet exitio vir coniugis, illa mariti,
- lurida terribiles miscent aconita novercae,
- filius ante diem patrios inquirit in annos:
- victa iacet pietas, et virgo caede madentis
- ultima caelestum terras Astraea reliquit.
- Neve foret terris securior arduus aether,
- adfectasse ferunt regnum caeleste gigantas
- altaque congestos struxisse ad sidera montis.
- tum pater omnipotens misso perfregit Olympum
- fulmine et excussit subiecto Pelion Ossae.
- obruta mole sua cum corpora dira iacerent,
- perfusam multo natorum sanguine Terram
- immaduisse ferunt calidumque animasse cruorem
- et, ne nulla suae stirpis monimenta manerent,
- in faciem vertisse hominum; sed et illa propago
- contemptrix superum saevaeque avidissima caedis
- et violenta fuit: scires e sanguine natos.
- Quae pater ut summa vidit Saturnius arce,
- ingemit et facto nondum vulgata recenti
- foeda Lycaoniae referens convivia mensae
- ingentes animo et dignas Iove concipit iras
- conciliumque vocat: tenuit mora nulla vocatos.
- Est via sublimis, caelo manifesta sereno;
- lactea nomen habet, candore notabilis ipso.
- hac iter est superis ad magni tecta Tonantis
- regalemque domum: dextra laevaque deorum
- atria nobilium valvis celebrantur apertis.
- plebs habitat diversa locis: hac parte potentes
- caelicolae clarique suos posuere penates;
- hic locus est, quem, si verbis audacia detur,
- haud timeam magni dixisse Palatia caeli.
- Ergo ubi marmoreo superi sedere recessu,
- celsior ipse loco sceptroque innixus eburno
- terrificam capitis concussit terque quaterque
- caesariem, cum qua terram, mare, sidera movit.
- talibus inde modis ora indignantia solvit:
- 'non ego pro mundi regno magis anxius illa
- tempestate fui, qua centum quisque parabat
- inicere anguipedum captivo bracchia caelo.
- nam quamquam ferus hostis erat, tamen illud ab uno
- corpore et ex una pendebat origine bellum;
- nunc mihi qua totum Nereus circumsonat orbem,
- perdendum est mortale genus: per flumina iuro
- infera sub terras Stygio labentia luco!
- cuncta prius temptanda, sed inmedicabile curae
- ense recidendum, ne pars sincera trahatur.
- sunt mihi semidei, sunt, rustica numina, nymphae
- faunique satyrique et monticolae silvani;
- quos quoniam caeli nondum dignamur honore,
- quas dedimus, certe terras habitare sinamus.
- an satis, o superi, tutos fore creditis illos,
- cum mihi, qui fulmen, qui vos habeoque regoque,
- struxerit insidias notus feritate Lycaon?'
- Confremuere omnes studiisque ardentibus ausum
- talia deposcunt: sic, cum manus inpia saevit
- sanguine Caesareo Romanum exstinguere nomen,
- attonitum tantae subito terrore ruinae
- humanum genus est totusque perhorruit orbis;
- nec tibi grata minus pietas, Auguste, tuorum
- quam fuit illa Iovi. qui postquam voce manuque
- murmura conpressit, tenuere silentia cuncti.
- substitit ut clamor pressus gravitate regentis,
- Iuppiter hoc iterum sermone silentia rupit:
- 'ille quidem poenas (curam hanc dimittite!) solvit;
- quod tamen admissum, quae sit vindicta, docebo.
- contigerat nostras infamia temporis aures;
- quam cupiens falsam summo delabor Olympo
- et deus humana lustro sub imagine terras.
- longa mora est, quantum noxae sit ubique repertum,
- enumerare: minor fuit ipsa infamia vero.
- Maenala transieram latebris horrenda ferarum
- et cum Cyllene gelidi pineta Lycaei:
- Arcadis hinc sedes et inhospita tecta tyranni
- ingredior, traherent cum sera crepuscula noctem.
- signa dedi venisse deum, vulgusque precari
- coeperat: inridet primo pia vota Lycaon,
- mox ait "experiar deus hic discrimine aperto
- an sit mortalis: nec erit dubitabile verum."
- nocte gravem somno necopina perdere morte
- comparat: haec illi placet experientia veri;
- nec contentus eo, missi de gente Molossa
- obsidis unius iugulum mucrone resolvit
- atque ita semineces partim ferventibus artus
- mollit aquis, partim subiecto torruit igni.
- quod simul inposuit mensis, ego vindice flamma
- in domino dignos everti tecta penates;
- territus ipse fugit nactusque silentia ruris
- exululat frustraque loqui conatur: ab ipso
- colligit os rabiem solitaeque cupidine caedis
- vertitur in pecudes et nunc quoque sanguine gaudet.
- in villos abeunt vestes, in crura lacerti:
- fit lupus et veteris servat vestigia formae;
- canities eadem est, eadem violentia vultus,
- idem oculi lucent, eadem feritatis imago est.
- occidit una domus, sed non domus una perire
- digna fuit: qua terra patet, fera regnat Erinys.
- in facinus iurasse putes! dent ocius omnes,
- quas meruere pati, (sic stat sententia) poenas.'
- Dicta Iovis pars voce probant stimulosque frementi
- adiciunt, alii partes adsensibus inplent.
- est tamen humani generis iactura dolori
- omnibus, et quae sit terrae mortalibus orbae
- forma futura rogant, quis sit laturus in aras
- tura, ferisne paret populandas tradere terras.
- talia quaerentes (sibi enim fore cetera curae)
- rex superum trepidare vetat subolemque priori
- dissimilem populo promittit origine mira.
- Iamque erat in totas sparsurus fulmina terras;
- sed timuit, ne forte sacer tot ab ignibus aether
- conciperet flammas longusque ardesceret axis:
- esse quoque in fatis reminiscitur, adfore tempus,
- quo mare, quo tellus correptaque regia caeli
- ardeat et mundi moles obsessa laboret.
- tela reponuntur manibus fabricata cyclopum;
- poena placet diversa, genus mortale sub undis
- perdere et ex omni nimbos demittere caelo.
- Protinus Aeoliis Aquilonem claudit in antris
- et quaecumque fugant inductas flamina nubes
- emittitque Notum. madidis Notus evolat alis,
- terribilem picea tectus caligine vultum;
- barba gravis nimbis, canis fluit unda capillis;
- fronte sedent nebulae, rorant pennaeque sinusque.
- utque manu lata pendentia nubila pressit,
- fit fragor: hinc densi funduntur ab aethere nimbi;
- nuntia Iunonis varios induta colores
- concipit Iris aquas alimentaque nubibus adfert.
- sternuntur segetes et deplorata coloni
- vota iacent, longique perit labor inritus anni.
- Nec caelo contenta suo est Iovis ira, sed illum
- caeruleus frater iuvat auxiliaribus undis.
- convocat hic amnes: qui postquam tecta tyranni
- intravere sui, 'non est hortamine longo
- nunc' ait 'utendum; vires effundite vestras:
- sic opus est! aperite domos ac mole remota
- fluminibus vestris totas inmittite habenas!'
- iusserat; hi redeunt ac fontibus ora relaxant
- et defrenato volvuntur in aequora cursu.
- Ipse tridente suo terram percussit, at illa
- intremuit motuque vias patefecit aquarum.
- exspatiata ruunt per apertos flumina campos
- cumque satis arbusta simul pecudesque virosque
- tectaque cumque suis rapiunt penetralia sacris.
- si qua domus mansit potuitque resistere tanto
- indeiecta malo, culmen tamen altior huius
- unda tegit, pressaeque latent sub gurgite turres.
- iamque mare et tellus nullum discrimen habebant:
- omnia pontus erat, derant quoque litora ponto.
- Occupat hic collem, cumba sedet alter adunca
- et ducit remos illic, ubi nuper arabat:
- ille supra segetes aut mersae culmina villae
- navigat, hic summa piscem deprendit in ulmo.
- figitur in viridi, si fors tulit, ancora prato,
- aut subiecta terunt curvae vineta carinae;
- et, modo qua graciles gramen carpsere capellae,
- nunc ibi deformes ponunt sua corpora phocae.
- mirantur sub aqua lucos urbesque domosque
- Nereides, silvasque tenent delphines et altis
- incursant ramis agitataque robora pulsant.
- nat lupus inter oves, fulvos vehit unda leones,
- unda vehit tigres; nec vires fulminis apro,
- crura nec ablato prosunt velocia cervo,
- quaesitisque diu terris, ubi sistere possit,
- in mare lassatis volucris vaga decidit alis.
- obruerat tumulos inmensa licentia ponti,
- pulsabantque novi montana cacumina fluctus.
- maxima pars unda rapitur; quibus unda pepercit,
- illos longa domant inopi ieiunia victu.
- Separat Aonios Oetaeis Phocis ab arvis,
- terra ferax, dum terra fuit, sed tempore in illo
- pars maris et latus subitarum campus aquarum.
- mons ibi verticibus petit arduus astra duobus,
- nomine Parnasos, superantque cacumina nubes.
- hic ubi Deucalion (nam cetera texerat aequor)
- cum consorte tori parva rate vectus adhaesit,
- Corycidas nymphas et numina montis adorant
- fatidicamque Themin, quae tunc oracla tenebat:
- non illo melior quisquam nec amantior aequi
- vir fuit aut illa metuentior ulla deorum.
- Iuppiter ut liquidis stagnare paludibus orbem
- et superesse virum de tot modo milibus unum,
- et superesse vidit de tot modo milibus unam,
- innocuos ambo, cultores numinis ambo,
- nubila disiecit nimbisque aquilone remotis
- et caelo terras ostendit et aethera terris.
- nec maris ira manet, positoque tricuspide telo
- mulcet aquas rector pelagi supraque profundum
- exstantem atque umeros innato murice tectum
- caeruleum Tritona vocat conchaeque sonanti
- inspirare iubet fluctusque et flumina signo
- iam revocare dato: cava bucina sumitur illi,
- tortilis in latum quae turbine crescit ab imo,
- bucina, quae medio concepit ubi aera ponto,
- litora voce replet sub utroque iacentia Phoebo;
- tum quoque, ut ora dei madida rorantia barba
- contigit et cecinit iussos inflata receptus,
- omnibus audita est telluris et aequoris undis,
- et quibus est undis audita, coercuit omnes.
- iam mare litus habet, plenos capit alveus amnes,
- flumina subsidunt collesque exire videntur;
- surgit humus, crescunt sola decrescentibus undis,
- postque diem longam nudata cacumina silvae
- ostendunt limumque tenent in fronde relictum
- Redditus orbis erat; quem postquam vidit inanem
- et desolatas agere alta silentia terras,
- Deucalion lacrimis ita Pyrrham adfatur obortis:
- 'o soror, o coniunx, o femina sola superstes,
- quam commune mihi genus et patruelis origo,
- deinde torus iunxit, nunc ipsa pericula iungunt,
- terrarum, quascumque vident occasus et ortus,
- nos duo turba sumus; possedit cetera pontus.
- haec quoque adhuc vitae non est fiducia nostrae
- certa satis; terrent etiamnum nubila mentem.
- quis tibi, si sine me fatis erepta fuisses,
- nunc animus, miseranda, foret? quo sola timorem
- ferre modo posses? quo consolante doleres!
- namque ego (crede mihi), si te quoque pontus haberet,
- te sequerer, coniunx, et me quoque pontus haberet.
- o utinam possim populos reparare paternis
- artibus atque animas formatae infundere terrae!
- nunc genus in nobis restat mortale duobus.
- sic visum superis: hominumque exempla manemus.'
- dixerat, et flebant: placuit caeleste precari
- numen et auxilium per sacras quaerere sortes.
- nulla mora est: adeunt pariter Cephesidas undas,
- ut nondum liquidas, sic iam vada nota secantes.
- inde ubi libatos inroravere liquores
- vestibus et capiti, flectunt vestigia sanctae
- ad delubra deae, quorum fastigia turpi
- pallebant musco stabantque sine ignibus arae.
- ut templi tetigere gradus, procumbit uterque
- pronus humi gelidoque pavens dedit oscula saxo
- atque ita 'si precibus' dixerunt 'numina iustis
- victa remollescunt, si flectitur ira deorum,
- dic, Themi, qua generis damnum reparabile nostri
- arte sit, et mersis fer opem, mitissima, rebus!'
- Mota dea est sortemque dedit: 'discedite templo
- et velate caput cinctasque resolvite vestes
- ossaque post tergum magnae iactate parentis!'
- obstupuere diu: rumpitque silentia voce
- Pyrrha prior iussisque deae parere recusat,
- detque sibi veniam pavido rogat ore pavetque
- laedere iactatis maternas ossibus umbras.
- interea repetunt caecis obscura latebris
- verba datae sortis secum inter seque volutant.
- inde Promethides placidis Epimethida dictis
- mulcet et 'aut fallax' ait 'est sollertia nobis,
- aut (pia sunt nullumque nefas oracula suadent!)
- magna parens terra est: lapides in corpore terrae
- ossa reor dici; iacere hos post terga iubemur.'
- Coniugis augurio quamquam Titania mota est,
- spes tamen in dubio est: adeo caelestibus ambo
- diffidunt monitis; sed quid temptare nocebit?
- descendunt: velantque caput tunicasque recingunt
- et iussos lapides sua post vestigia mittunt.
- saxa (quis hoc credat, nisi sit pro teste vetustas?)
- ponere duritiem coepere suumque rigorem
- mollirique mora mollitaque ducere formam.
- mox ubi creverunt naturaque mitior illis
- contigit, ut quaedam, sic non manifesta videri
- forma potest hominis, sed uti de marmore coepta
- non exacta satis rudibusque simillima signis,
- quae tamen ex illis aliquo pars umida suco
- et terrena fuit, versa est in corporis usum;
- quod solidum est flectique nequit, mutatur in ossa,
- quae modo vena fuit, sub eodem nomine mansit,
- inque brevi spatio superorum numine saxa
- missa viri manibus faciem traxere virorum
- et de femineo reparata est femina iactu.
- inde genus durum sumus experiensque laborum
- et documenta damus qua simus origine nati.
- Cetera diversis tellus animalia formis
- sponte sua peperit, postquam vetus umor ab igne
- percaluit solis, caenumque udaeque paludes
- intumuere aestu, fecundaque semina rerum
- vivaci nutrita solo ceu matris in alvo
- creverunt faciemque aliquam cepere morando.
- sic ubi deseruit madidos septemfluus agros
- Nilus et antiquo sua flumina reddidit alveo
- aetherioque recens exarsit sidere limus,
- plurima cultores versis animalia glaebis
- inveniunt et in his quaedam modo coepta per ipsum
- nascendi spatium, quaedam inperfecta suisque
- trunca vident numeris, et eodem in corpore saepe
- altera pars vivit, rudis est pars altera tellus.
- quippe ubi temperiem sumpsere umorque calorque,
- concipiunt, et ab his oriuntur cuncta duobus,
- cumque sit ignis aquae pugnax, vapor umidus omnes
- res creat, et discors concordia fetibus apta est.
- ergo ubi diluvio tellus lutulenta recenti
- solibus aetheriis altoque recanduit aestu,
- edidit innumeras species; partimque figuras
- rettulit antiquas, partim nova monstra creavit.
- Illa quidem nollet, sed te quoque, maxime Python,
- tum genuit, populisque novis, incognita serpens,
- terror eras: tantum spatii de monte tenebas.
- hunc deus arcitenens, numquam letalibus armis
- ante nisi in dammis capreisque fugacibus usus,
- mille gravem telis exhausta paene pharetra
- perdidit effuso per vulnera nigra veneno.
- neve operis famam posset delere vetustas,
- instituit sacros celebri certamine ludos,
- Pythia de domitae serpentis nomine dictos.
- hic iuvenum quicumque manu pedibusve rotave
- vicerat, aesculeae capiebat frondis honorem.
- nondum laurus erat, longoque decentia crine
- tempora cingebat de qualibet arbore Phoebus.
- Primus amor Phoebi Daphne Peneia, quem non
- fors ignara dedit, sed saeva Cupidinis ira,
- Delius hunc nuper, victa serpente superbus,
- viderat adducto flectentem cornua nervo
- 'quid' que 'tibi, lascive puer, cum fortibus armis?'
- dixerat: 'ista decent umeros gestamina nostros,
- qui dare certa ferae, dare vulnera possumus hosti,
- qui modo pestifero tot iugera ventre prementem
- stravimus innumeris tumidum Pythona sagittis.
- tu face nescio quos esto contentus amores
- inritare tua, nec laudes adsere nostras!'
- filius huic Veneris 'figat tuus omnia, Phoebe,
- te meus arcus' ait; 'quantoque animalia cedunt
- cuncta deo, tanto minor est tua gloria nostra.'
- dixit et eliso percussis aere pennis
- inpiger umbrosa Parnasi constitit arce
- eque sagittifera prompsit duo tela pharetra
- diversorum operum: fugat hoc, facit illud amorem;
- quod facit, auratum est et cuspide fulget acuta,
- quod fugat, obtusum est et habet sub harundine plumbum.
- hoc deus in nympha Peneide fixit, at illo
- laesit Apollineas traiecta per ossa medullas;
- protinus alter amat, fugit altera nomen amantis
- silvarum latebris captivarumque ferarum
- exuviis gaudens innuptaeque aemula Phoebes:
- vitta coercebat positos sine lege capillos.
- multi illam petiere, illa aversata petentes
- inpatiens expersque viri nemora avia lustrat
- nec, quid Hymen, quid Amor, quid sint conubia curat.
- saepe pater dixit: 'generum mihi, filia, debes,'
- saepe pater dixit: 'debes mihi, nata, nepotes';
- illa velut crimen taedas exosa iugales
- pulchra verecundo suffuderat ora rubore
- inque patris blandis haerens cervice lacertis
- 'da mihi perpetua, genitor carissime,' dixit
- 'virginitate frui! dedit hoc pater ante Dianae.'
- ille quidem obsequitur, sed te decor iste quod optas
- esse vetat, votoque tuo tua forma repugnat:
- Phoebus amat visaeque cupit conubia Daphnes,
- quodque cupit, sperat, suaque illum oracula fallunt,
- utque leves stipulae demptis adolentur aristis,
- ut facibus saepes ardent, quas forte viator
- vel nimis admovit vel iam sub luce reliquit,
- sic deus in flammas abiit, sic pectore toto
- uritur et sterilem sperando nutrit amorem.
- spectat inornatos collo pendere capillos
- et 'quid, si comantur?' ait. videt igne micantes
- sideribus similes oculos, videt oscula, quae non
- est vidisse satis; laudat digitosque manusque
- bracchiaque et nudos media plus parte lacertos;
- si qua latent, meliora putat. fugit ocior aura
- illa levi neque ad haec revocantis verba resistit:
- 'nympha, precor, Penei, mane! non insequor hostis;
- nympha, mane! sic agna lupum, sic cerva leonem,
- sic aquilam penna fugiunt trepidante columbae,
- hostes quaeque suos: amor est mihi causa sequendi!
- me miserum! ne prona cadas indignave laedi
- crura notent sentes et sim tibi causa doloris!
- aspera, qua properas, loca sunt: moderatius, oro,
- curre fugamque inhibe, moderatius insequar ipse.
- cui placeas, inquire tamen: non incola montis,
- non ego sum pastor, non hic armenta gregesque
- horridus observo. nescis, temeraria, nescis,
- quem fugias, ideoque fugis: mihi Delphica tellus
- et Claros et Tenedos Patareaque regia servit;
- Iuppiter est genitor; per me, quod eritque fuitque
- estque, patet; per me concordant carmina nervis.
- certa quidem nostra est, nostra tamen una sagitta
- certior, in vacuo quae vulnera pectore fecit!
- inventum medicina meum est, opiferque per orbem
- dicor, et herbarum subiecta potentia nobis.
- ei mihi, quod nullis amor est sanabilis herbis
- nec prosunt domino, quae prosunt omnibus, artes!'
- Plura locuturum timido Peneia cursu
- fugit cumque ipso verba inperfecta reliquit,
- tum quoque visa decens; nudabant corpora venti,
- obviaque adversas vibrabant flamina vestes,
- et levis inpulsos retro dabat aura capillos,
- auctaque forma fuga est. sed enim non sustinet ultra
- perdere blanditias iuvenis deus, utque monebat
- ipse Amor, admisso sequitur vestigia passu.
- ut canis in vacuo leporem cum Gallicus arvo
- vidit, et hic praedam pedibus petit, ille salutem;
- alter inhaesuro similis iam iamque tenere
- sperat et extento stringit vestigia rostro,
- alter in ambiguo est, an sit conprensus, et ipsis
- morsibus eripitur tangentiaque ora relinquit:
- sic deus et virgo est hic spe celer, illa timore.
- qui tamen insequitur pennis adiutus Amoris,
- ocior est requiemque negat tergoque fugacis
- inminet et crinem sparsum cervicibus adflat.
- viribus absumptis expalluit illa citaeque
- victa labore fugae spectans Peneidas undas
- 'fer, pater,' inquit 'opem! si flumina numen habetis,
- qua nimium placui, mutando perde figuram!'
- [quae facit ut laedar mutando perde figuram.]
- vix prece finita torpor gravis occupat artus,
- mollia cinguntur tenui praecordia libro,
- in frondem crines, in ramos bracchia crescunt,
- pes modo tam velox pigris radicibus haeret,
- ora cacumen habet: remanet nitor unus in illa.
- Hanc quoque Phoebus amat positaque in stipite dextra
- sentit adhuc trepidare novo sub cortice pectus
- conplexusque suis ramos ut membra lacertis
- oscula dat ligno; refugit tamen oscula lignum.
- cui deus 'at, quoniam coniunx mea non potes esse,
- arbor eris certe' dixit 'mea! semper habebunt
- te coma, te citharae, te nostrae, laure, pharetrae;
- tu ducibus Latiis aderis, cum laeta Triumphum
- vox canet et visent longas Capitolia pompas;
- postibus Augustis eadem fidissima custos
- ante fores stabis mediamque tuebere quercum,
- utque meum intonsis caput est iuvenale capillis,
- tu quoque perpetuos semper gere frondis honores!'
- finierat Paean: factis modo laurea ramis
- adnuit utque caput visa est agitasse cacumen.
- Est nemus Haemoniae, praerupta quod undique claudit
- silva: vocant Tempe; per quae Peneos ab imo
- effusus Pindo spumosis volvitur undis
- deiectuque gravi tenues agitantia fumos
- nubila conducit summisque adspergine silvis
- inpluit et sonitu plus quam vicina fatigat:
- haec domus, haec sedes, haec sunt penetralia magni
- amnis, in his residens facto de cautibus antro,
- undis iura dabat nymphisque colentibus undas.
- conveniunt illuc popularia flumina primum,
- nescia, gratentur consolenturne parentem,
- populifer Sperchios et inrequietus Enipeus
- Apidanosque senex lenisque Amphrysos et Aeas,
- moxque amnes alii, qui, qua tulit inpetus illos,
- in mare deducunt fessas erroribus undas.
- Inachus unus abest imoque reconditus antro
- fletibus auget aquas natamque miserrimus Io
- luget ut amissam: nescit, vitane fruatur
- an sit apud manes; sed quam non invenit usquam,
- esse putat nusquam atque animo peiora veretur.
- Viderat a patrio redeuntem Iuppiter illam
- flumine et 'o virgo Iove digna tuoque beatum
- nescio quem factura toro, pete' dixerat 'umbras
- altorum nemorum' (et nemorum monstraverat umbras)
- 'dum calet, et medio sol est altissimus orbe!
- quodsi sola times latebras intrare ferarum,
- praeside tuta deo nemorum secreta subibis,
- nec de plebe deo, sed qui caelestia magna
- sceptra manu teneo, sed qui vaga fulmina mitto.
- ne fuge me!' fugiebat enim. iam pascua Lernae
- consitaque arboribus Lyrcea reliquerat arva,
- cum deus inducta latas caligine terras
- occuluit tenuitque fugam rapuitque pudorem.
- Interea medios Iuno despexit in Argos
- et noctis faciem nebulas fecisse volucres
- sub nitido mirata die, non fluminis illas
- esse, nec umenti sensit tellure remitti;
- atque suus coniunx ubi sit circumspicit, ut quae
- deprensi totiens iam nosset furta mariti.
- quem postquam caelo non repperit, 'aut ego fallor
- aut ego laedor' ait delapsaque ab aethere summo
- constitit in terris nebulasque recedere iussit.
- coniugis adventum praesenserat inque nitentem
- Inachidos vultus mutaverat ille iuvencam;
- bos quoque formosa est. speciem Saturnia vaccae,
- quamquam invita, probat nec non, et cuius et unde
- quove sit armento, veri quasi nescia quaerit.
- Iuppiter e terra genitam mentitur, ut auctor
- desinat inquiri: petit hanc Saturnia munus.
- quid faciat? crudele suos addicere amores,
- non dare suspectum est: Pudor est, qui suadeat illinc,
- hinc dissuadet Amor. victus Pudor esset Amore,
- sed leve si munus sociae generisque torique
- vacca negaretur, poterat non vacca videri!
- Paelice donata non protinus exuit omnem
- diva metum timuitque Iovem et fuit anxia furti,
- donec Arestoridae servandam tradidit Argo.
- centum luminibus cinctum caput Argus habebat
- inde suis vicibus capiebant bina quietem,
- cetera servabant atque in statione manebant.
- constiterat quocumque modo, spectabat ad Io,
- ante oculos Io, quamvis aversus, habebat.
- luce sinit pasci; cum sol tellure sub alta est,
- claudit et indigno circumdat vincula collo.
- frondibus arboreis et amara pascitur herba.
- proque toro terrae non semper gramen habenti
- incubat infelix limosaque flumina potat.
- illa etiam supplex Argo cum bracchia vellet
- tendere, non habuit, quae bracchia tenderet Argo,
- conatoque queri mugitus edidit ore
- pertimuitque sonos propriaque exterrita voce est.
- venit et ad ripas, ubi ludere saepe solebat,
- Inachidas: rictus novaque ut conspexit in unda
- cornua, pertimuit seque exsternata refugit.
- naides ignorant, ignorat et Inachus ipse,
- quae sit; at illa patrem sequitur sequiturque sorores
- et patitur tangi seque admirantibus offert.
- decerptas senior porrexerat Inachus herbas:
- illa manus lambit patriisque dat oscula palmis
- nec retinet lacrimas et, si modo verba sequantur,
- oret opem nomenque suum casusque loquatur;
- littera pro verbis, quam pes in pulvere duxit,
- corporis indicium mutati triste peregit.
- 'me miserum!' exclamat pater Inachus inque gementis
- cornibus et nivea pendens cervice iuvencae
- 'me miserum!' ingeminat; 'tune es quaesita per omnes
- nata mihi terras? tu non inventa reperta
- luctus eras levior! retices nec mutua nostris
- dicta refers, alto tantum suspiria ducis
- pectore, quodque unum potes, ad mea verba remugis!
- at tibi ego ignarus thalamos taedasque parabam,
- spesque fuit generi mihi prima, secunda nepotum.
- de grege nunc tibi vir, nunc de grege natus habendus.
- nec finire licet tantos mihi morte dolores;
- sed nocet esse deum, praeclusaque ianua leti
- aeternum nostros luctus extendit in aevum.'
- talia maerenti stellatus submovet Argus
- ereptamque patri diversa in pascua natam
- abstrahit. ipse procul montis sublime cacumen
- occupat, unde sedens partes speculatur in omnes.
- Nec superum rector mala tanta Phoronidos ultra
- ferre potest natumque vocat, quem lucida partu
- Pleias enixa est letoque det imperat Argum.
- parva mora est alas pedibus virgamque potenti
- somniferam sumpsisse manu tegumenque capillis.
- haec ubi disposuit, patria Iove natus ab arce
- desilit in terras; illic tegumenque removit
- et posuit pennas, tantummodo virga retenta est:
- hac agit, ut pastor, per devia rura capellas
- dum venit abductas, et structis cantat avenis.
- voce nova captus custos Iunonius 'at tu,
- quisquis es, hoc poteras mecum considere saxo'
- Argus ait; 'neque enim pecori fecundior ullo
- herba loco est, aptamque vides pastoribus umbram.'
- Sedit Atlantiades et euntem multa loquendo
- detinuit sermone diem iunctisque canendo
- vincere harundinibus servantia lumina temptat.
- ille tamen pugnat molles evincere somnos
- et, quamvis sopor est oculorum parte receptus,
- parte tamen vigilat. quaerit quoque (namque reperta
- fistula nuper erat), qua sit ratione reperta.
- Tum deus 'Arcadiae gelidis sub montibus' inquit
- 'inter hamadryadas celeberrima Nonacrinas
- naias una fuit: nymphae Syringa vocabant.
- non semel et satyros eluserat illa sequentes
- et quoscumque deos umbrosaque silva feraxque
- rus habet. Ortygiam studiis ipsaque colebat
- virginitate deam; ritu quoque cincta Dianae
- falleret et posset credi Latonia, si non
- corneus huic arcus, si non foret aureus illi;
- sic quoque fallebat.
- Redeuntem colle Lycaeo
- Pan videt hanc pinuque caput praecinctus acuta
- talia verba refert -- restabat verba referre
- et precibus spretis fugisse per avia nympham,
- donec harenosi placidum Ladonis ad amnem
- venerit; hic illam cursum inpedientibus undis
- ut se mutarent liquidas orasse sorores,
- Panaque cum prensam sibi iam Syringa putaret,
- corpore pro nymphae calamos tenuisse palustres,
- dumque ibi suspirat, motos in harundine ventos
- effecisse sonum tenuem similemque querenti.
- arte nova vocisque deum dulcedine captum
- 'hoc mihi colloquium tecum' dixisse 'manebit,'
- atque ita disparibus calamis conpagine cerae
- inter se iunctis nomen tenuisse puellae.
- talia dicturus vidit Cyllenius omnes
- subcubuisse oculos adopertaque lumina somno;
- supprimit extemplo vocem firmatque soporem
- languida permulcens medicata lumina virga.
- nec mora, falcato nutantem vulnerat ense,
- qua collo est confine caput, saxoque cruentum
- deicit et maculat praeruptam sanguine rupem.
- Arge, iaces, quodque in tot lumina lumen habebas,
- exstinctum est, centumque oculos nox occupat una.
- Excipit hos volucrisque suae Saturnia pennis
- collocat et gemmis caudam stellantibus inplet.
- protinus exarsit nec tempora distulit irae
- horriferamque oculis animoque obiecit Erinyn
- paelicis Argolicae stimulosque in pectore caecos
- condidit et profugam per totum exercuit orbem.
- ultimus inmenso restabas, Nile, labori;
- quem simulac tetigit, positisque in margine ripae
- procubuit genibus resupinoque ardua collo,
- quos potuit solos, tollens ad sidera vultus
- et gemitu et lacrimis et luctisono mugitu
- cum Iove visa queri finemque orare malorum.
- coniugis ille suae conplexus colla lacertis,
- finiat ut poenas tandem, rogat 'in' que 'futurum
- pone metus' inquit: 'numquam tibi causa doloris
- haec erit,' et Stygias iubet hoc audire paludes.
- Ut lenita dea est, vultus capit illa priores
- fitque, quod ante fuit: fugiunt e corpore saetae,
- cornua decrescunt, fit luminis artior orbis,
- contrahitur rictus, redeunt umerique manusque,
- ungulaque in quinos dilapsa absumitur ungues:
- de bove nil superest formae nisi candor in illa.
- officioque pedum nymphe contenta duorum
- erigitur metuitque loqui, ne more iuvencae
- mugiat, et timide verba intermissa retemptat.
- Nunc dea linigera colitur celeberrima turba.
- huic Epaphus magni genitus de semine tandem
- creditur esse Iovis perque urbes iuncta parenti
- templa tenet. fuit huic animis aequalis et annis
- Sole satus Phaethon, quem quondam magna loquentem
- nec sibi cedentem Phoeboque parente superbum
- non tulit Inachides 'matri' que ait 'omnia demens
- credis et es tumidus genitoris imagine falsi.'
- erubuit Phaethon iramque pudore repressit
- et tulit ad Clymenen Epaphi convicia matrem
- 'quo' que 'magis doleas, genetrix' ait, 'ille ego liber,
- ille ferox tacui! pudet haec opprobria nobis
- et dici potuisse et non potuisse refelli.
- at tu, si modo sum caelesti stirpe creatus,
- ede notam tanti generis meque adsere caelo!'
- dixit et inplicuit materno bracchia collo
- perque suum Meropisque caput taedasque sororum
- traderet oravit veri sibi signa parentis.
- ambiguum Clymene precibus Phaethontis an ira
- mota magis dicti sibi criminis utraque caelo
- bracchia porrexit spectansque ad lumina solis
- 'per iubar hoc' inquit 'radiis insigne coruscis,
- nate, tibi iuro, quod nos auditque videtque,
- hoc te, quem spectas, hoc te, qui temperat orbem,
- Sole satum; si ficta loquor, neget ipse videndum
- se mihi, sitque oculis lux ista novissima nostris!
- nec longus labor est patrios tibi nosse penates.
- unde oritur, domus est terrae contermina nostrae:
- si modo fert animus, gradere et scitabere ab ipso!'
- emicat extemplo laetus post talia matris
- dicta suae Phaethon et concipit aethera mente
- Aethiopasque suos positosque sub ignibus Indos
- sidereis transit patriosque adit inpiger ortus.
- --oOo-- -