Ars amatoria
Liber tertius
- Arma dedi Danais in Amazonas; arma supersunt,
- quae tibi dem et turmae, Penthesilea, tuae.
- ite in bella pares; vincant, quibus alma Dione
- faverit et toto qui volat orbe puer.
- non erat armatis aequum concurrere nudas;
- sic etiam vobis vincere turpe, viri.
- dixerit e multis aliquis «quid virus in angues
- adicis, et rabidae tradis ovile lupae?»
- parcite paucarum diffundere crimen in omnes;
- spectetur meritis quaeque puella suis.
- si minor Atrides Helenen, Helenesque sororem
- quo premat Atrides crimine maior habet,
- si scelere Oeclides Talaioniae Eriphylae
- cuius et in vivis ad Styga venit equis,
- est pia Penelope lustris errante duobus
- et totidem lustris bella gerente viro.
- respice Phylaciden et quae comes isse marito
- fertur et ante annos occubuisse suos.
- fata Pheretiadae coniunx Pagasaea redemit
- proque viro est uxor funere lata viri.
- «accipe me, Capaneu! cineres miscebimur» inquit
- Iphias, in medios desiluitque rogos.
- ipsa quoque et cultu est et nomine femina Virtus:
- non mirum, populo si placet illa suo.
- nec tamen hae mentes nostra poscuntur ab arte;
- conveniunt cumbae vela minora meae.
- nil nisi lascivi per me discuntur amores;
- femina praecipiam quo sit amanda modo.
- femina nec flammas nec saevos discutit arcus;
- parcius haec video tela nocere viris.
- saepe viri fallunt: tenerae non saepe puellae,
- paucaque, si quaeras, crimina fraudis habent.
- Phasida iam matrem fallax dimisit Iaso;
- venit in Aesonios altera nupta sinus.
- quantum in te, Theseu, volucres Ariadna marinas
- pavit in ignoto sola relicta loco.
- quaere, Novem cur una Viae dicatur, et audi
- depositis silvas Phyllida flesse comis.
- et famam pietatis habet, tamen hospes et ensem
- praebuit et causam mortis, Elissa, tuae.
- quid vos perdiderit, dicam: nescistis amare;
- defuit ars vobis; arte perennat amor.
- nunc quoque nescirent: sed me Cytherea docere
- iussit, et ante oculos constitit ipsa meos.
- tum mihi «quid miserae» dixit «meruere puellae?
- traditur armatis vulgus inerme viris.
- illos artifices gemini fecere libelli;
- haec quoque pars monitis erudienda tuis.
- probra Therapnaeae qui dixerat ante maritae,
- mox cecinit laudes prosperiore lyra.
- si bene te novi, cultas ne laede puellas:
- gratia, dum vives, ista petenda tibi est.»
- dixit, et e myrto (myrto nam vincta capillos
- constiterat) folium granaque pauca dedit;
- sensimus acceptis numen quoque: purior aether
- fulsit, et e toto pectore cessit onus.
- dum facit ingenium, petite hinc praecepta, puellae,
- quas pudor et leges et sua iura sinunt.
- venturae memores iam nunc estote senectae:
- sic nullum vobis tempus abibit iners.
- dum licet, et vernos etiam nunc editis annos,
- ludite: eunt anni more fluentis aquae;
- nec, quae praeteriit, iterum revocabitur unda,
- nec, quae praeteriit, hora redire potest.
- utendum est aetate: cito pede labitur aetas,
- nec bona tam sequitur, quam bona prima fuit.
- hos ego, qui canent, frutices violaria vidi;
- hac mihi de spina grata corona data est.
- tempus erit, quo tu, quae nunc excludis amantes,
- frigida deserta nocte iacebis anus,
- nec tua frangetur nocturna ianua rixa,
- sparsa nec invenies limina mane rosa.
- quam cito (me miserum!) laxantur corpora rugis,
- et perit in nitido qui fuit ore color.
- quasque fuisse tibi canas a virgine iuras,
- sparguntur subito per caput omne comae.
- anguibus exuitur tenui cum pelle vetustas,
- nec faciunt cervos cornua iacta senes:
- nostra sine auxilio fugiunt bona: carpite florem,
- qui, nisi carptus erit, turpiter ipse cadet.
- adde, quod et partus faciunt breviora iuventae
- tempora: continua messe senescit ager.
- Latmius Endymion non est tibi, Luna, rubori,
- nec Cephalus roseae praeda pudenda deae.
- ut Veneri, quem luget adhuc, donetur Adonis,
- unde habet Aenean Harmoniamque suos?
- ite per exemplum, genus o mortale, dearum,
- gaudia nec cupidis vestra negate viris.
- ut iam decipiant, quid perditis? omnia constant;
- mille licet sumant, deperit inde nihil.
- conteritur ferrum, silices tenuantur ab usu;
- sufficit et damni pars caret illa metu.
- quis vetet adposito lumen de lumine sumi,
- quisve cavo vastas in mare servet aquas?
- et tamen ulla viro mulier «non expedit» inquit?
- quid, nisi quam sumes, dic mihi, perdis aquam?
- nec vos prostituit mea vox, sed vana timere
- damna vetat: damnis munera vestra carent.
- sed me flaminibus venti maioris iturum,
- dum sumus in portu, provehat aura levis.
- Ordior a cultu; cultis bene Liber ab uvis
- provenit, et culto stat seges alta solo.
- forma dei munus; forma quota quaeque superbit?
- pars vestrum tali munere magna caret.
- cura dabit faciem; facies neclecta peribit,
- Idaliae similis sit licet illa deae.
- corpora si veteres non sic coluere puellae,
- nec veteres cultos sic habuere viros:
- si fuit Andromache tunicas induta valentes,
- quid mirum? duri militis uxor erat.
- scilicet Aiaci coniunx ornata venires,
- cui tegumen septem terga fuere boum!
- simplicitas rudis ante fuit; nunc aurea Roma est
- et domiti magnas possidet orbis opes.
- aspice quae nunc sunt, Capitolia, quaeque fuerunt:
- alterius dices illa fuisse Iovis.
- Curia, concilio quae nunc dignissima tanto,
- de stipula Tatio regna tenente fuit.
- quae nunc sub Phoebo ducibusque Palatia fulgent,
- quid nisi araturis pascua bubus erant?
- prisca iuvent alios: ego me nunc denique natum
- gratulor: haec aetas moribus apta meis,
- non quia nunc terrae lentum subducitur aurum
- lectaque diverso litore concha venit,
- nec quia decrescunt effosso marmore montes,
- nec quia caeruleae mole fugantur aquae,
- sed quia cultus adest, nec nostros mansit in annos
- rusticitas priscis illa superstes avis.
- vos quoque nec caris aures onerate lapillis,
- quos legit in viridi decolor Indus aqua,
- nec prodite graves insuto vestibus auro,
- per quas nos petitis, saepe fugatis, opes.
- munditiis capimur: non sint sine lege capilli;
- admotae formam dantque negantque manus.
- nec genus ornatus unum est: quod quamque decebit
- eligat et speculum consulate ante suum.
- longa probat facies capitis discrimina puri:
- sic erat ornatis Laodamia comis.
- exiguum summa nodum sibi fronte relinqui,
- ut pateant aures, ora rotunda volunt.
- alterius crines umero iactentur utroque:
- talis es adsumpta, Phoebe canore, lyra.
- altera succinctae religetur more Dianae,
- ut solet, attonitas cum petit illa feras.
- huic decet inflatos laxe iacuisse capillos,
- illa sit adstrictis impedienda comis;
- hanc placet ornari testudine Cyllenea,
- sustineat similes fluctibus illa sinus.
- sed neque ramosa numerabis in ilice glandes,
- nec quot apes Hyblae nec quot in Alpe ferae,
- nec mihi tot positus numero conprendere fas est:
- adicit ornatus proxima quaeque dies.
- et neglecta decet multas coma: saepe iacere
- hesternam credas, illa repexa modo est.
- ars casu similis: sic capta vidit ut urbe
- Alcides Iolen, «hanc ego» dixit «amo.»
- talem te Bacchus Satyris clamantibus «euhoe»
- sustulit in currus, Cnosi relicta, suos.
- o quantum indulget vestro natura decori,
- quarum sunt multis damna pianda modis!
- nos male detegimur, raptique aetate capilli,
- ut Borea frondes excutiente, cadunt.
- femina canitiem Germanis inficit herbis,
- et melior vero quaeritur arte color,
- femina procedit densissima crinibus emptis,
- proque suis alios efficit aere suos.
- nec rubor est emisse: palam venire videmus
- Herculis ante oculos virgineumque chorum.
- quid de veste loquar? nec nunc segmenta requiro
- nec te, quae Tyrio murice, lana, rubes.
- cum tot prodierint pretio leviore colores,
- quis furor est census corpore ferre suos?
- aeris, ecce, color, tum cum sine nubibus aer
- nec tepidus pluvias concitat auster aquas;
- ecce, tibi similis, quae quondam Phrixon et Hellen
- diceris Inois eripuisse dolis;
- hic undas imitatur, habet quoque nomen ab undis:
- crediderim nymphas hac ego veste tegi.
- ille crocum simulat (croceo velatur amictu,
- roscida luciferos cum dea iungit equos),
- hic Paphias myrtos, hic purpureas amethystos,
- albentesve rosas, Threiciamve gruem;
- nec glandes, Amarylli, tuae, nec amygdala desunt,
- et sua velleribus nomina cera dedit.
- quot nova terra parit flores, cum vere tepenti
- vitis agit gemmas pigraque fugit hiems,
- lana tot aut plures sucos bibit: elige certos,
- nam non conveniens omnibus omnis erit.
- pulla decent niveas: Briseida pulla decebant;
- cum rapta est, pulla tum quoque veste fuit.
- alba decent fuscas: albis, Cephei, placebas:
- sic tibi vestitae pressa Seriphos erat.
- quam paene admonui, ne trux caper iret in alas,
- neve forent duris aspera crura pilis!
- sed non Caucasea doceo de rupe puellas
- quaeque bibant undas, Myse Caice, tuas.
- quid si praecipiam ne fuscet inertia dentes
- oraque suscepta mane laventur aqua?
- scitis et inducta candorem quaerere creta;
- sanguine quae vero non rubet, arte rubet.
- arte supercilii confinia nuda repletis
- parvaque sinceras velat aluta genas.
- nec pudor est oculos tenui signare favilla
- vel prope te nato, lucide Cydne, croco.
- est mihi, quo dixi vestrae medicamina formae,
- parvus, sed cura grande, libellus, opus:
- hinc quoque praesidium laesae petitote figurae;
- non est pro vestris ars mea rebus iners.
- non tamen expositas mensa deprendat amator
- pyxidas: ars faciem dissimulata iuvat.
- quem non offendat toto faex inlita vultu,
- cum fluit in tepidos pondere lapsa sinus?
- oesypa quid redolent? quamvis mittatur Athenis
- demptus ab inmundo vellere sucus ovis?
- nec coram mixtas cervae sumpsisse medullas
- nec coram dentes defricuisse probem.
- ista dabunt formam, sed erunt deformia visu;
- multaque, dum fiunt, turpia, facta placent:
- quae nunc nomen habent operosi signa Myronis,
- pondus iners quondam duraque massa fuit;
- anulus ut fiat, primo conliditur aurum;
- quas geritis vestis, sordida lana fuit;
- cum fieret, lapis asper erat: nunc, nobile signum,
- nuda Venus madidas exprimit imbre comas.
- tu quoque dum coleris, nos te dormire putemus:
- aptius a summa conspiciere manu.
- cur mihi nota tuo causa est candoris in ore?
- claude forem thalami! quid rude prodis opus?
- multa viros nescire decet; pars maxima rerum
- offendat, si non interiora tegas.
- aurea quae pendent ornato signa theatro
- inspice, contemnes: brattea ligna tegit;
- sed neque ad illa licet populo, nisi facta, venire,
- nec nisi summotis forma paranda viris.
- at non pectendos coram praebere capillos,
- ut iaceant fusi per tua terga, veto.
- illo praecipue ne sis morosa caveto
- tempore, nec lapsas saepe resolve comas.
- tuta sit ornatrix: odi, quae sauciat ora
- unguibus et rapta brachia figit acu.
- devovet, et tangit, dominae caput illa, simulque
- plorat in invisas sanguinolenta comas.
- quae male crinita est, custodem in limine ponat
- orneturve Bonae semper in aede Deae.
- dictus eram subito cuidam venisse puellae:
- turbida perversas induit illa comas.
- hostibus eveniat tam foedi causa pudoris,
- inque nurus Parthas dedecus illud eat.
- turpe pecus mutilum, turpis sine gramine campus,
- et sine fronde frutex, et sine crine caput.
- non mihi venistis, Semele Ledeve, docendae,
- perque fretum falso, Sidoni, vecta bove,
- aut Helene, quam non stulte, Menelae, reposcis,
- tu quoque non stulte, Troice raptor, habes.
- turba docenda venit pulchrae turpesque puellae,
- pluraque sunt semper deteriora bonis.
- formosae non artis opem praeceptaque quaerunt;
- est illis sua dos, forma sine arte potens:
- cum mare compositum est, securus navita cessat;
- cum tumet, auxiliis adsidet ille suis.
- rara tamen mendo facies caret: occule mendas,
- quaque potes vitium corporis abde tui.
- si brevis es, sedeas, ne stans videare sedere:
- inque tuo iaceas quantulacumque toro;
- hic quoque, ne possit fieri mensura cubantis,
- iniecta lateant fac tibi veste pedes.
- quae nimium gracilis, pleno velamina filo
- sumat, et ex umeris laxus amictus eat.
- pallida purpureis spargat sua corpora virgis,
- nigrior ad Pharii confuge piscis opem.
- pes malus in nivea semper celetur aluta:
- arida nec vinclis crura resolve suis.
- conveniunt tenues scapulis analemptrides altis:
- angustum circa fascia pectus eat.
- exiguo signet gestu, quodcumque loquetur,
- cui digiti pingues et scaber unguis erit.
- cui gravis oris odor numquam ieiuna loquatur
- et semper spatio distet ab ore viri.
- si niger aut ingens aut non erit ordine natus
- dens tibi, ridendo maxima damna feres.
- quis credat? discunt etiam ridere puellae,
- quaeritur atque illis hac quoque parte decor.
- sint modici rictus, parvaeque utrimque lacunae,
- et summos dentes ima labella tegant,
- nec sua perpetuo contendant ilia risu,
- sed leve nescioquid femineumque sonet.
- est, quae perverso distorqueat ora cachinno;
- cum risu laeta est altera, flere putes.
- illa sonat raucum quiddam atque inamabile: ridet,
- ut rudit a scabra turpis asella mola.
- quo non ars penetrat? discunt lacrimare decenter
- quoque volunt plorant tempore, quoque modo.
- quid, cum legitima fraudatur littera voce
- Blaesaque fit iusso lingua coacta sono?
- in vitio decor est: quaerunt male reddere verba
- discunt, posse minus, quam potuere, loqui.
- omnibus his, quoniam prosunt, inpendite curam;
- discite femineo corpora ferre gradu.
- est et in incessu pars non temnenda decoris;
- allicit ignotos ille fugatque viros.
- haec movet arte latus, tunicisque fluentibus auras
- accipit, expensos fertque superba pedes;
- illa velut coniunx Umbri rubicunda mariti
- ambulat, ingentes varica fertque gradus.
- sed sit, ut in multis, modus hic quoque: rusticus alter
- motus, concesso mollior alter erit.
- pars umeri tamen ima tui, pars summa lacerti
- nuda sit, a laeva conspicienda manu.
- hoc vos praecipue, niveae, decet: hoc ubi vidi,
- oscula ferre umero, qua patet usque libet.
- monstra maris Sirenes erant, quae voce canora
- quamlibet admissas detinuere rates.
- his sua Sisyphides auditis paene resolvit
- corpora, nam sociis inlita cera fuit.
- res est blanda canor: discant cantare puellae,
- pro facie multis vox sua lena fuit,
- et modo marmoreis referant audita theatris,
- et modo Niliacis carmina lusa modis.
- nec plectrum dextra, citharam tenuisse sinistra
- nesciat arbitrio femina docta meo.
- saxa ferasque lyra movit Rhodopeius Orpheus,
- Tartareosque lacus tergeminumque canem.
- saxa tuo cantu, vindex iustissime matris,
- fecerunt muros officiosa novos.
- quamvis mutus erat, voci favisse putatur
- piscis Arioniae fabula nota lyrae.
- disce etiam duplici genialia nablia palma
- verrere: conveniunt dulcibus illa iocis.
- sit tibi Callimachi, sit Coi nota poetae,
- sit quoque vinosi Teia Musa senis;
- nota sit et Sappho (quid enim lascivius illa?)
- cuive pater vafri luditur arte Getae.
- et teneri possis carmen legisse Properti,
- sive aliquid Galli sive, Tibulle, tuum
- dictaque Varroni fulvis insignia villis
- vellera germanae, Phrixe, querenda tuae:
- et profugum Aenean, altae primordia Romae,
- quo nullum Latio clarius extat opus.
- forsitan et nostrum nomen miscebitur istis,
- nec mea Lethaeis scripta dabuntur aquis
- atque aliquis dicet «nostri lege culta magistri
- carmina, quis partes instruit ille duas,
- deve tribus libris, titulus quos signat Amorum,
- elige, quod docili molliter ore legas,
- vel tibi composita cantetur Epistula voce;
- ignotum hoc aliis ille novavit opus.»
- o ita, Phoebe, velis, ita vos, pia numina vatum,
- insignis cornu Bacche novemque deae!
- quis dubitet, quin scire velim saltare puellam,
- ut moveat posito brachia iussa mero?
- artifices lateris, scenae spectacula, amantur:
- tantum mobilitas illa decoris habet.
- parva monere pudet, talorum dicere iactus
- ut sciat, et vires, tessera missa, tuas;
- et modo tres iactet numeros, modo cogitet, apte
- quam subeat partem callida, quamque vocet,
- cautaque non stulte latronum proelia ludat,
- unus cum gemino calculus hoste perit,
- bellatorque sua prensus sine compare bellat
- aemulus et coeptum saepe recurrit iter.
- reticuloque pilae leves fundantur aperto
- nec, nisi quam tolles, ulla movenda pila est.
- est genus in totidem tenui ratione redactum
- scriptula, quot menses lubricus annus habet;
- parva tabella capit ternos utrimque lapillos,
- in qua vicisse est continuasse suos.
- mille facesse iocos; turpe est nescire puellam
- ludere: ludendo saepe paratur amor.
- sed minimus labor est sapienter iactibus uti;
- maius opus mores composuisse suos.
- tum sumus incauti, studioque aperimur in ipso
- nudaque per lusus pectora nostra patent;
- ira subit, deforme malum, lucrique cupido,
- iurgiaque et rixae sollicitusque dolor;
- crimina dicuntur, resonat clamoribus aether,
- invocat iratos et sibi quisque deos.
- nulla fides tabulae: quae non per vota petuntur?
- et lacrimis vidi saepe madere genas.
- Iuppiter a vobis tam turpia crimina pellat,
- in quibus est ulli cura placere viro.
- hos ignava iocos tribuit natura puellis;
- materia ludunt uberiore viri.
- sunt illis celeresque pilae iaculumque trochique
- armaque et in gyros ire coactus equus.
- nec vos Campus habet, nec vos gelidissima Virgo,
- nec Tuscus placida devehit amnis aqua.
- at licet et prodest Pompeias ire per umbras,
- Virginis aetheriis cum caput ardet equis;
- visite laurigero sacrata Palatia Phoebo,
- ille Paraetonicas mersit in alta rates,
- quaeque soror coniunxque ducis monimenta pararunt,
- navalique gener cinctus honore caput,
- visite turicremas vaccae Memphitidos aras,
- visite conspicuis terna theatra locis;
- spectentur tepido maculosae sanguine harenae
- metaque ferventi circumeunda rota.
- quod latet, ignotum est; ignoti nulla cupido:
- fructus abest, facies cum bona teste caret.
- tu licet et Thamyran superes et Amoebea cantu,
- non erit ignotae gratia magna lyrae.
- si Venerem Cous nusquam posuisset Apelles,
- mersa sub aequoreis illa lateret aquis.
- quid petitur sacris, nisi tantum fama, poetis?
- hoc votum nostri summa laboris habet.
- cura deum fuerant olim regumque poetae,
- praemiaque antiqui magna tulere chori;
- sanctaque maiestas et erat venerabile nomen
- vatibus, et largae saepe dabantur opes.
- Ennius emeruit, Calabris in montibus ortus,
- contiguus poni, Scipio magne, tibi.
- nunc hederae sine honore iacent operataque doctis
- cura vigil Musis nomen inertis habet.
- sed famae vigilare iuvat: quis nosset Homerum,
- Ilias aeternum si latuisset opus?
- quis Danaen nosset, si semper clusa fuisset
- inque sua turri perlatuisset anus?
- utilis est vobis, formosae, turba, puellae.
- saepe vagos ultra limina ferte pedes.
- ad multas lupa tendit oves, praedetur ut unam,
- et Iovis in multas devolat ales aves.
- se quoque det populo mulier speciosa videndam;
- quem trahat, e multis forsitan unus erit.
- omnibus illa locis maneat studiosa placendi
- et curam tota mente decoris agat.
- casus ubique valet: semper tibi pendeat hamus;
- quo minime credas gurgite, piscis erit.
- saepe canes frustra nemorosis montibus errant
- inque plagam nullo cervus agente venit.
- quid minus Andromedae fuerat sperare revinctae
- quam lacrimas ulli posse placere suas?
- funere saepe viri vir quaeritur: ire solutis
- crinibus et fletus non tenuisse decet.
- sed vitate viros cultum formamque professos
- quique suas ponunt in statione comas.
- quae vobis dicunt, dixerunt mille puellis;
- errat et in nulla sede moratur Amor.
- femina quid faciat, cum sit vir levior ipsa
- forsitan et plures possit habere viros?
- vix mihi credetis, sed credite: Troia maneret,
- praeceptis Priami si foret usa sui.
- sunt qui mendaci specie grassentur amoris
- perque aditus talis lucra pudenda petant.
- nec coma vos fallat liquido nitidissima nardo
- nec brevis in rugas lingula pressa suas,
- nec toga decipiat filo tenuissima, nec si
- anulus in digitis alter et alter erit.
- forsitan ex horum numero cultissimus ille
- fur sit, et uratur vestis amore tuae.
- «redde meum» clamant spoliatae saepe puellae,
- «redde meum» toto voce boante foro.
- has, Venus, e templis multo radiantibus auro
- lenta vides lites Appiadesque tuae.
- sunt quoque non dubia quaedam mala nomina fama:
- deceptae, a, multi crimen amantis habent.
- discite ab alterius vestras timuisse querellis,
- ianua fallaci ne sit aperta viro.
- parcite, Cecropides, iuranti credere Theseo:
- quos faciet testis, fecit et ante deos.
- et tibi, Demophoon, Thesei criminis heres,
- Phyllide decepta nulla relicta fides.
- si bene promittent, totidem promittite verbis:
- si dederint, et vos gaudia pacta date.
- illa potest vigiles flammas extinguere Vestae
- et rapere e templis, Inachi, sacra tuis,
- et dare mixta viro tritis aconita cicutis,
- accepto Venerem munere si qua negat.
- fert animus propius consistere: supprime habenas,
- Musa, nec admissis excutiare rotis.
- verba vadum temptent abiegnis scripta tabellis:
- accipiat missas apta ministra notas.
- inspice, quodque leges, ex ipsis collige verbis
- fingat, an ex animo sollicitusque roget;
- postque brevem rescribe moram: mora semper amantes
- incitat, exiguum si modo tempus habet.
- sed neque te facilem iuveni promitte roganti
- nec tamen e duro quod petit ille nega.
- fac timeat speretque simul, quotiensque remittes,
- spesque magis veniat certa minorque metus.
- munda sed e medio consuetaque verba, puellae,
- scribite: sermonis publica forma placet.
- a, quotiens dubius scriptis exarsit amator
- et nocuit formae barbara lingua bonae!
- sed quoniam, quamvis vittae careatis honore,
- est vobis vestros fallere cura viros,
- ancillae puerique manu perarate tabellas,
- pignora nec iuveni credite vestra novo.
- vidi ego pallentes isto terrore puellas
- servitium miseras tempus in omne pati;
- perfidus ille quidem, qui talia pignora servat,
- sed tamen Aetnaei fulminis instar habent.
- iudice me fraus est concessa repellere fraudem,
- armaque in armatos sumere iura sinunt.
- ducere consuescat multas manus una figuras
- (a, pereant, per quos ista monenda mihi!)
- nec nisi deletis tutum rescribere ceris,
- ne teneat geminas una tabella manus.
- femina dicatur scribenti semper amator:
- «illa» sit in vestris, qui fuit «ille», notis.
- si licet a parvis animum ad maiora referre
- plenaque curvato pandere vela sinu,
- pertinet ad faciem rabidos compescere mores:
- candida pax homines, trux decet ira feras.
- ora tument ira, nigrescunt sanguine venae,
- lumina Gorgoneo saevius igne micant.
- «i procul hinc,» dixit «non es mihi, tibia, tanti,»
- ut vidit vultus Pallas in amne suos.
- vos quoque si media speculum spectetis in ira,
- cognoscat faciem vix satis ulla suam.
- nec minus in vultu damnosa superbia vestro:
- comibus est oculis alliciendus Amor.
- odimus inmodicos (experto credite) fastus:
- saepe tacens odii semina vultus habet.
- spectantem specta, ridenti mollia ride;
- innuet, acceptas tu quoque redde notas.
- sic ubi prolusit, rudibus puer ille relictis
- spicula de pharetra promit acuta sua.
- odimus et maestas; Tecmessam diligat Aiax;
- nos hilarem populum femina laeta capit.
- numquam ego te, Andromache, nec te, Tecmessa, rogarem,
- ut mea de vobis altera amica foret.
- credere vix videor, cum cogar credere partu,
- vos ego cum vestris concubuisse viris.
- scilicet Aiaci mulier maestissima dixit
- «lux mea» quaeque solent verba iuvare viros!
- quis vetat a magnis ad res exempla minores
- sumere nec nomen pertimuisse ducis?
- dux bonus huic centum commisit vite regendos,
- huic equites, illi signa tuenda dedit:
- vos quoque, de nobis quem quisque erit aptus ad usum,
- inspicite et certo ponite quemque loco.
- munera det dives; ius qui profitebitur, adsit;
- facundus causam saepe clientis agat.
- carmina qui facimus, mittamus carmina tantum:
- hic chorus ante alios aptus amare sumus.
- nos facimus placitae late praeconia formae:
- nomen habet Nemesis, Cynthia nomen habet;
- Vesper et Eoae novere Lycorida terrae:
- et multi, quae sit nostra Corinna, rogant.
- adde, quod insidiae sacris a vatibus absunt
- et facit ad mores ars quoque nostra suos.
- nec nos ambitio, nec amor nos tangit habendi;
- contempto colitur lectus et umbra foro.
- sed facile haeremus validoque perurimur aestu
- et nimium certa scimus amare fide.
- scilicet ingenium placida mollitur ab arte
- et studio mores convenienter eunt.
- vatibus Aoniis faciles estote, puellae:
- numen inest illis Pieridesque favent.
- est deus in nobis et sunt commercia caeli;
- sedibus aetheriis spiritus ille venit.
- a doctis pretium scelus est sperare poetis;
- me miserum, scelus hoc nulla puella timet.
- dissimulate tamen, nec prima fronte rapaces
- este: novus viso casse resistet amans.
- sed neque vector equum, qui nuper sensit habenas,
- comparibus frenis artificemque reget,
- nec, stabilis animos annis viridemque iuventam
- ut capias, idem limes agendus erit.
- hic rudis et castris nunc primum notus Amoris,
- qui tetigit thalamos praeda novella tuos,
- te solam norit, tibi semper inhaereat uni;
- cingenda est altis saepibus ista seges.
- effuge rivalem: vinces, dum sola tenebis;
- non bene cum sociis regna Venusque manent.
- ille vetus miles sensim et sapienter amabit,
- multaque tironi non patienda feret;
- nec franget postes, nec saevis ignibus uret
- nec dominae teneras adpetet ungue genas
- nec scindet tunicasve suas tunicasve puellae
- nec raptus flendi causa capillus erit.
- ista decent pueros aetate et amore calentes;
- hic fera composita vulnera mente feret.
- ignibus heu lentis uretur, ut umida faena,
- ut modo montanis silva recisa iugis.
- certior hic amor est: brevis et fecundior ille:
- quae fugiunt, celeri carpite poma manu.
- omnia tradantur (portas reseravimus hosti)
- et sit in infida proditione fides.
- quod datur ex facili, longum male nutrit amorem:
- miscenda est laetis rara repulsa iocis.
- ante fores iaceat, «crudelis ianua!» dicat
- multaque summisse, multa minanter agat.
- dulcia non ferimus; suco renovemur amaro;
- saepe perit ventis obruta cumba suis.
- hoc est, uxores quod non patiatur amari:
- conveniunt illas, cum voluere, viri.
- adde forem, et duro dicat tibi ianitor ore
- «non potes,» exclusum te quoque tanget amor.
- ponite iam gladios hebetes, pugnetur acutis;
- nec dubito, telis quin petar ipse meis.
- dum cadit in laqueos, captus quoque nuper, amator
- solum se thalamos speret habere tuos.
- postmodo rivalem partitaque foedera lecti
- sentiat: has artes tolle, senescet amor.
- tum bene fortis equus reserato carcere currit,
- cum quos praetereat quosque sequatur habet.
- quamlibet extinctos iniuria suscitat ignes:
- en ego, confiteor, non nisi laesus amo.
- causa tamen nimium non sit manifesta doloris,
- pluraque sollicitus, quam sciet, esse putet.
- incitat et ficti tristis custodia servi
- et nimium duri cura molesta viri.
- quae venit ex tuto, minus est accepta voluptas;
- ut sis liberior Thaide, finge metus.
- cum melius foribus possis, admitte fenestra
- inque tuo vultu signa timentis habe.
- callida prosiliat dicatque ancilla «perimus!»
- tu iuvenem trepidum quolibet abde loco.
- admiscenda tamen Venus est secura timori,
- ne tanti noctes non putet esse tuas.
- qua vafer eludi possit ratione maritus
- quaque vigil custos, praeteriturus eram.
- nupta virum timeat, rata sit custodia nuptae;
- hoc decet, hoc leges iusque pudorque iubent.
- te quoque servari, modo quam vindicta redemit,
- quis ferat? ut fallas, ad mea sacra veni.
- tot licet observent, adsit modo certa voluntas,
- quot fuerant Argo lumina, verba dabis.
- scilicet obstabit custos ne scribere possis,
- sumendae detur cum tibi tempus aquae;
- conscia cum possit scriptas portare tabellas,
- quas tegat in tepido fascia lata sinu.
- cum possit sura chartas celare ligatas,
- et vincto blandas sub pede ferre notas!
- caverit haec custos, pro charta conscia tergum
- praebeat, inque suo corpore verba ferat.
- tuta quoque est fallitque oculos e lacte recenti
- littera (carbonis pulvere tange, leges),
- fallet et umiduli quae fiet acumine lini,
- ut ferat occultas pura tabella notas.
- adfuit Acrisio servandae cura puellae;
- hunc tamen illa suo crimine fecit avum.
- quid faciat custos, cum sint tot in Urbe theatra,
- cum spectet iunctos illa libenter equos;
- cum sedeat Phariae sistris operata iuvencae,
- quoque sui comites ire vetantur, eat;
- cum fuget a templis oculos Bona Diva virorum,
- praeterquam siquos illa venire iubet?
- cum, custode foris tunicas servante puellae
- celent furtivos balnea multa iocos;
- cum, quotiens opus est, fallax aegrotet amica
- et cedat lecto quamlibet aegra suo;
- nomine cum doceat, quid agamus, adultera clavis,
- quasque petas non det ianua sola vias?
- fallitur et multo custodis cura Lyaeo,
- illa vel Hispano lecta sit uva iugo;
- sunt quoque, quae faciant altos medicamina somnos
- victaque Lethaea lumina nocte premant;
- nec male deliciis odiosum conscia tardis
- detinet, et longa iungitur ipsa mora.
- quid iuvat ambages praeceptaque parva movere,
- cum minimo custos munere possit emi?
- munera, crede mihi, capiunt hominesque deosque:
- placatur donis Iuppiter ipse datis.
- quid sapiens faciet? stultus cum munere gaudet:
- ipse quoque accepto munere mutus erit.
- sed semel est custos longum redimendus in aevum;
- saepe dabit, dederit quas semel, ille manus.
- questus eram, memini, metuendos esse sodales;
- non tangit solos ista querella viros.
- credula si fueris, aliae tua gaudia carpent
- et lepus hic aliis exagitatus erit.
- haec quoque, quae praebet lectum studiosa locumque,
- crede mihi, mecum non semel illa fuit.
- nec nimium vobis formosa ancilla ministret:
- saepe vicem dominae praebuit illa mihi.
- quo feror insanus? quid aperto pectore in hostem
- mittor, et indicio prodor ab ipse meo?
- non avis aucupibus monstrat, qua parte petatur,
- non docet infestos currere cerva canes.
- viderit utilitas; ego coepta fideliter edam:
- Lemniasin gladios in mea fata dabo.
- efficite (et facile est) ut nos credamus amari:
- prona venit cupidis in sua vota fides.
- spectet amabilius iuvenem et suspiret ab imo
- femina, tam sero cur veniatque roget;
- accedant lacrimae, dolor et de paelice fictus,
- et laniet digitis illius ora suis;
- iamdudum persuasus erit; miserebitur ultro
- et dicet «cura carpitur ista mei.»
- praecipue si cultus erit speculoque placebit,
- posse suo tangi credet amore deas.
- sed te, quaecumque est, moderate iniuria turbet,
- nec sis audita paelice mentis inops;
- nec cito credideris: quantum cito credere laedat,
- exemplum vobis non leve Procris erit.
- est prope purpureos colles florentis Hymetti
- fons sacer et viridi caespite mollis humus;
- silva nemus non alta facit; tegit arbutus herbam;
- ros maris et lauri nigraque myrtus olent;
- nec densum foliis buxum fragilesque myricae,
- nec tenues cytisi cultaque pinus abest.
- lenibus inpulsae zephyris auraque salubri
- tot generum frondes herbaque summa tremit.
- grata quies Cephalo: famulis canibusque relictis
- lassus in hac iuvenis saepe resedit humo
- «quaeque «meos releves aestus, cantare solebat
- «accipienda sinu, mobilis aura, veni.»
- coniugis ad timidas aliquis male sedulus aures
- auditos memori detulit ore sonos;
- Procris, ut accepit nomen, quasi paelicis, Aurae,
- excidit, et subito muta dolore fuit;
- palluit, ut serae lectis de vite racemis
- pallescunt frondes, quas nova laesit hiems,
- quaeque suos curvant matura Cydonia ramos
- cornaque adhuc nostris non satis apta cibis.
- ut rediit animus, tenues a pectore vestes
- rumpit et indignas sauciat ungue genas;
- nec mora, per medias passis furibunda capillis
- evolat, ut thyrso concita Baccha, vias.
- ut prope perventum, comites in valle relinquit,
- ipsa nemus tacito clam pede fortis init.
- quid tibi mentis erat, cum sic male sana lateres,
- Procri? quis adtoniti pectoris ardor erat?
- iamiam venturam, quaecumque erat Aura, putabas
- scilicet, atque oculis probra videnda tuis.
- nunc venisse piget (neque enim deprendere velles),
- nunc iuvat: incertus pectora versat amor:
- credere quae iubeant, locus est et nomen et index
- et quia mens semper quod timet, esse putat.
- vidit ut oppressa vestigia corporis herba,
- pulsantur trepidi corde micante sinus.
- iamque dies medius tenues contraxerat umbras,
- inque pari spatio vesper et ortus erant:
- ecce, redit Cephalus silvis, Cyllenia proles,
- oraque fontana fervida pulsat aqua.
- anxia, Procri, lates; solitas iacet ille per herbas
- et «Zephyri molles auraque» dixit «ades.»
- ut patuit miserae iucundus nominis error,
- et mens et rediit verus in ora color.
- surgit et oppositas agitato corpore frondes
- movit, in amplexus uxor itura viri;
- ille feram movisse ratus, iuvenaliter artus
- corripit, in dextra tela fuere manu.
- quid facis, infelix? non est fera, supprime tela!
- me miserum, iaculo fixa puella tuo est.
- «ei mihi!» conclamat «fixisti pectus amicum:
- hic locus a Cephalo vulnera semper habet.
- ante diem morior, sed nulla paelice laesa:
- hoc faciet positae te mihi, terra, levem.
- nomine suspectas iam spiritus exit in auras;
- labor, io: cara lumina conde manu.»
- ille sinu dominae morientia corpora maesto
- sustinet, et lacrimis vulnera saeva lavat;
- exit et incauto paulatim pectore lapsus
- excipitur miseri spiritus ore viri.
- sed repetamus opus: mihi nudis rebus eundum est,
- ut tangat portus fessa carina suos.
- sollicite expectas, dum te in convivia ducam,
- et quaeris monitus hac quoque parte meos.
- sera veni positaque decens incede lucerna:
- grata mora venies; maxima lena mora est.
- etsi turpis eris, formosa videbere potis,
- et latebras vitiis nox dabit ipsa tuis.
- carpe cibos digitis (est quiddam gestus edendi),
- ora nec immunda tota perungue manu.
- neve domi praesume dapes, sed desine citra
- quam capis; es paulo quam potes esse minus.
- Priamides Helenen avide si spectet edentem,
- oderit, et dicat «stulta rapina mea est.»
- aptius est, deceatque magis potare puellas:
- cum Veneris puero non male, Bacche, facis.
- hoc quoque, qua patiens caput est, animusque pedesque
- constant, nec, quae sunt singula, bina vide.
- turpe iacens mulier multo madefacta Lyaeo:
- digna est concubitus quoslibet illa pati.
- nec somnis posita tutum succumbere mensa:
- per somnos fieri multa pudenda solent.
- ulteriora pudet docuisse, sed alma Dione
- «praecipue nostrum est, quod pudet,» inquit «opus.»
- nota sibi sit quaeque; modos a corpore certos
- sumite: non omnes una figura decet.
- quae facie praesignis erit, resupina iaceto;
- spectentur tergo, quis sua terga placent.
- Milanion umeris Atalantes crura ferebat:
- si bona sunt, hoc sunt accipienda modo.
- parva vehatur equo: quod erat longissima, numquam
- Thebais Hectoreo nupta resedit equo.
- strata premat genibus, paulum cervice reflexa
- femina per longum conspicienda latus.
- cui femur est iuvenale, carent quoque pectora menda,
- stet vir, in obliquo fusa sit ipsa toro.
- nec tibi turpe puta crinem, ut Phylleia mater,
- solvere, et effusis colla reflecte comis.
- tu quoque, cui rugis uterum Lucina notavit,
- ut celer aversis utere Parthus equis.
- mille modi Veneris; simplex minimique laboris,
- cum iacet in dextrum semisupina latus.
- sed neque Phoebei tripodes nec corniger Ammon
- vera magis vobis quam mea Musa canet;
- si qua fides, arti, quam longo fecimus usu,
- credite: praestabunt carmina nostra fidem.
- sentiat ex imis Venerem resoluta medullis
- femina, et ex aequo res iuvet illa duos.
- nec blandae voces iucundaque murmura cessent
- nec taceant mediis improba verba iocis.
- tu quoque, cui Veneris sensum natura negavit,
- dulcia mendaci gaudia finge sono.
- infelix, cui torpet hebes locus ille, puella,
- quo pariter debent femina virque frui.
- tantum, cum finges, ne sis manifesta, caveto:
- effice per motum luminaque ipsa fidem.
- quam iuvet, et voces et anhelitus arguat oris;
- a pudet! arcanas pars habet ista notas.
- gaudia post Veneris quae poscet munus amantem,
- illa suas nolet pondus habere preces.
- nec lucem in thalamos totis admitte fenestris:
- aptius in vestro corpore multa latent.
- lusus habet finem: cygnis descendere tempus,
- duxerunt collo qui iuga nostra suo.
- ut quondam iuvenes, ita nunc, mea turba, puellae
- inscribant spoliis «Naso magister erat.»
- --oOo-- -